Page images
PDF
EPUB

disputare teneantur et singulorum collegiorum præfecti et magistri in quibus hujusmodi fuerint nomina illorum ad regios prælectores theologiæ juris et medicinæ quotannis deferent.

LECTOR THEOLOGLE juris et medicinæ regius semper cathedram illius artis teneat modo sit doctor in illa facultate ita ut juris doctor componat pro eadem juxta consuetudinem istius universitatis.

QUESTIONES THEOLOGIE juris et medicinæ respondentis cathedræ in scholis affigantur et ad procuratores die sabbati disputationem præcedenti adducantur sub pœna duorum solidorum procuratoribus solvendorum.

MAGISTRI COLLEGIORUM ab omnibus scholasticis exercitationibus liberentur nisi quæ pro gradu suscipiendo fuerint constitutæ. SIZATORES IN matriculatione iiiid tantum solvent cæteri vero omnes quemadmodum soliti sunt.

QUI LECTORES regiis statutis disputationibus adesse tenentur si abfuerint vs pro singulis absentiis mulctentur aut si abfuerint ex justa causa convenientem vicarium substituant: ejus unus triens cedat academiæ alter procuratoribus tertius bedellis.

RESPONSORES et disputatores vestibus graduum suorum utantur quod si non fecerint xiid mulctentur.

NULLUS EX Scholasticis nec scutis ludat vel otiosus eorum qui ludunt spectator adstet.

OCTAVO MAII ad Henrici septimi commendationem sacra concio sit quam regius in theologia professor faciet.

BACCALAUREI THEOLOGIE juris civilis et medicinæ ejus anni comitiis quo hos gradus suscipiunt vel unum ex seipsis communiter eligant vel aliquem alium suo sumptu provideant qui in die comitiorum sua in arte respondeat.

UNUS EX procuratoribus semper disputationi adsit cujus esse moderator debet nisi ex regentibus aliquem sibi vicarium relinquat.

PROCURATORES in matriculatione præsentes et officium suum diligenter facientes singulis matriculationum diebus iiis iiiia ex ea pecunia matriculatoria accipiant.

DECERNIMUS ut nulla gratia quæ proponetur in scholis dispensationem habeat quamcunque: et si secus fiat gratiam illam

irritam et inanem esse constituimus nisi propter gravissimam causam nos aliter statuemus.

AC DE TOTA ACADEMIA HACTENUS. NUNC AD COLLEGIORUM

GUBERNATIONEM TRANSEAMUS.

PROBLEMATA theologica observentur tam per baccalaureos theologiæ quoscunque quam per magistros artium et decanus constituatur qui moderator sit et quæstiones determinet et mercedem certam a collegio ad id propositam habeat.

NEMO GRAMMATICAM ullo in collegio doceat nisi in collegio Jesu tantum et in collegiis Trinitatis et regio quoad choristas.

IN SINGULIS Collegiis magister decanus et lector publicus singulos in collegium admittendos ante primum illorum ingressum examinent utrum perfecte teneant grammaticam necne ut nulli in hujusmodi loca admittantur qui non in ea satis ad mathematicam et dialecticam discendam profecerint.

NULLUS SENESCHALLUS bursarius aut hujusmodi aliquis administer plus pecuniæ præ manibus habeat quam ad unius mensis provisionem satis pro illo collegio sit. Statuta omnia et compositiones quæ contra scripturam sacram aut regia instituta aliquid faciunt abrogata sunto.

NULLUS SIT in festo nativitatis dominus ludorum quocunque nomine censeatur absque consensu vice-cancellarii et collegiorum præfectorum.

A PRIMA DIE termini usque ad extremum collegia singula problemata singulis diebus veneris et cætera etiam problemata per statuta illis aliis diebus assignata sine ulla exceptione eisdem diebus hebdomadatim observent quod si non fecerint singuli quorum interest id efficere iiis iiiid mulctentur.

NULLUS SOCIUS plus una lectione examinatione aut officio simul habeat nisi magistro et majori parti totius societatis aliter visum fuerit.

NEMO IN aliquod collegium theologorum admittatur socius nisi sit actualis baccalaureus artium aut certe responderit disputaverit et declamaverit quemadmodum statuta Academiæ pro eo gradu requirunt et qui proxima determinatione post electionem suam actualiter procedat excepto regali collegio.

SOCII DISCIPULI et pensionarii singulis dominicis et festis diebus

in chorum honesto cum apparatu et superpelliciis tecti veniant neque ullum secum librum afferant qui non vel scripturæ pars sit vel ad scientiam scripturæ pertineat.

PENSIONARII QUI in sociorum commeatu sunt problemata cæterasque exercitationes scholasticas quemadmodum et socii observent.

NULLUS CONCIONATOR sit vel aliquam concionem pro gradu habeat suo nisi ad minimum diaconus sit.

IN SINGULIS COLLEGIIS lectores aut alii ad id assignati lectiones domesticas examinent atque etiam si commode fieri poterit publicas.

SINGULORUM COLLEGIORUM præsides qui habiles sunt et libenter ad concionandum accedunt sacerdotium ad quadraginta marcarum valorem per annum habere possunt et ad trium annorum spatium sodalitium suum retinere modo singulis annis concionem unam in collegio suo et alteram in Academia habeant.

LECTORES et cæteri ejusdem collegii si simul ruri tempore pestis sunt ut lectiones cæterasque exercitationes consuetas quemadmodum si domi essent habeant omnes commoditates et fructus percipiant quos haberent si domi essent.

QUOTIDIANE Oppidi frequentationes sessiones in oppido diuturni temporis et pecuniæ inanes collationes minime usurpentur præcipue a majoribus natu et senioribus.

TUTORES diligenter pupillos suos doceant convenienter corrigant nec permittant illos solute in oppido vagari.

IN SOCIORUM et discipulorum electionibus pauperum filii apti et ingeniosi divitum et potentiorum filiis præferantur.

OMNES CONCESSIONES quæ communi sigillo obsignantur in registro prius scribantur et ante obsignationem cum registro conferantur.

MAGISTRI ARTIUM post primum ad minimum regentiæ suæ annum domi suæ in theologia disputent in respondeant.

ALEE NULLO tempore chartæ pictæ non nisi Christi nativitatis tempore idque moderate et idoneo tempore in aulis usurpentur sub pœna expulsionis post secundam admonitionem.

FORMA COMMENDATIONIS benefactorum referenda est ad eum ordinem quem regia majestas per suum typographum editura est : interim hac uti licebit.

IN SINGULIS COLLEGIIs proximo die post cujusque termini finem totum collegium in sacellum conveniat et post xLiiii caput Ecclesiastici lectum aliquis a magistro assignatus concionabitur: ubi fundatoris cæterorumque insignium virorum quorum in eo collegio benefacta late patent præclara commendatio erit et quanta gloria Deus afficiendus sit demonstrabitur qui per hos benefactores ingentia in illos beneficia contulerit et societatem illam hortabitur ut eisdem ad Dei gloriam et eruditionis amplificationem et honestum fundatoris institutum utantur et Deum precentur ut viventium corda suæ benignitatis gratia affundat ut ad Dei gloriam illustrandam et Christianam religionem adaugendam opes et facultates suas similiter conferant. Post concionem peroratam cantabunt Anglice Te Deum. Laudate Dominum de cœlis. Cantate. Laudate Dominum in sanctis. Ad finem psalmorum Gloria Patri et Filio, &c.: et ante prædicationem dicent

The memory of the righteous shall remain for ever

more.

Respons: And shall not be afraid of any evil report.

The Lord be with you.

Respons: And with thy spirit.

Let us pray.

O Lord we glorify thee in these thy servants our benefactors departed out of this present life beseeching thee that as they for their time bestowed charitably to our comfort the temporal things which thou didst give them so we for our time may fruitfully use the same to the setting forth of thy holy word to thy laud and praise and finally that both they and we may reign with thee in glory through Jesus Christ our Lord. Amen.

CONCIONATORI HUIC certa merces per magistrum et socios cujuslibet collegii constituatur.

POST COMMUNES in aurora ad horam quintam preces locus communis in collegiis Regis Trinitatis et Johannis tractabitur

ter et in cæteris collegiis aulis et hospitiis idem locus communis bis ad minimum in hebdomada eadem hora tractabitur.

SINGULI COLLEGIORUM Socii qui supra gradum baccalaureatus artium et infra doctoratus gradum in aliqua facultate fuerint locum communem suo ordine per hebdomadas tractabunt a senioribus incipiendo atque ita ad infimos progrediendo quod qui in cursu suo non fuerint menstruo commeatu suo mulctentur.

SOCII DISCIPULI pensionarii et scholastici singuli qui nondum quadragesimum annum attigerunt neque ad doctoratus gradum aspiraverunt neque præsides collegiorum sunt matutinis hora quinta precibus et loco communi intererunt sub pœna ea quæ in statutis adversus eos constituta est qui divino servitio ut vocant non intersunt. In quibus collegiis nulla poena constituta est absentes pro singulis absentiis singuli duobus denariis mule

tentur.

ABSENTIÆ ET TARDITATES a vesperis matutinis et synaxi quæ communi parliamenti consensu constituta sunt cæterisque communibus precationibus eisdem mulctis afficiantur quibus solebant eædem absentiæ et tarditates a veteribus harum precationum generibus mulctari.

MAGISTRI COLLEGIORUM ab omnibus disputationibus domesticis liberi sunto.

MODESTIAM SUo ordini convenientem omnes omnibus in locis colant præsertim in concionibus et congressibus publicis. Inferiores ordines superioribus loco cedant et debita reverentia prosequantur. Hujus rei violatores si non fuerint adulti virga a suis coerceantur: sin adulti primo aspere verbis castigentur secundo hebdomadæ commeatu mulctentur tertio menstruo commeatu priventur quarto e collegio ejiciantur.

QUI EXTRA COLLEGIUM suum in oppido pernoctat nisi gravi de causa eaque per magistrum ante approbata superioris statuti mulctam incurret.

CONVIVIA ANTIQUIS exequiis adjuncta abrogata sunto et loco illorum moderatæ epulæ commendationum diebus magistri et sociorum judicio instruantur omnisque eleemosyna quæ antehac distribui post exequias solebat hoc tempore pauperibus dividatur

« PreviousContinue »