Page images
PDF
EPUB

et cætera convivia quorumcunque temporum judicio magistrorum et sociorum legitimam moderationem accipiant: reservato tamen bedellis jure suo veteri pecuniario.

JENTACULORUM ET PRANDIORUM consueti in disputationum tempore sumptus per magistrum et majorem sociorum partem leventur et minuantur.

SI QUISQUAM COLLEGIO vel domo sua abfuerit ex quacunque causa non licebit illi vocem et suffragium suum alii committere in ullo genere electionis.

CEREMONIE SALIENDI recentes scholasticos prorsus aboleantur propter multas incommoditates quæ ex illis consequuntur: modicæ tamen impensa possunt in conviviis retineri.

NEMO SCHOLARIS in ullum collegium admittatur nisi quartum decimum annum impleverit nec quisquam pensionarius ad ullum collegium aut aulam assumatur nisi instructus et præparatus fuerit ad dialecticam discendam.

REGIUS IN MEDICINA lector unam anatomiam singulis annis faciet si auditores illius hoc requirant et anatomiæ impensas persolvere velint.

SINGULIS PROFESTIS diebus conveniant omnes socii et scholares ad horam quintam antemeridianam et ibi preces matutinas reverenter et religiose celebrent.

QUICUNQUE ALTERUM PARENTEM Anglum habent licet in locis transmarinis nati fuerint sumantur tanquam nati in illo comitatu in quo parens Anglus procreatus fuit. Quod si uterque parens Anglus extiterit ex illo comitatu esse censeantur ex quo patrem illorum fuisse constiterit.

QUONIAM INTELLIGIMUS deesse Cantabrigiæ ecclesiis sacrorum ministros et socii collegiorum statutis domorum prohibentur ne hujusmodi officia suscipiant nos paucitatem sacrorum ministrorum considerantes et piis Cantabrigiensium ecclesiarum satisfacere votis volentes libertatem omnibus sociis singulorum collegiorum aut aularum damus ut si ministri sint et in Cantabrigiæ ecclesiis sacra peragere velint non obstantibus statutis suis hoc facere possunt proviso quod hæc concessio nostra non eximet hujusmodi ministros ab ullis muneribus exercitiis aut officiis

quæ debent ab illis in collegiis præstari sed ut omnia onera debite illis in collegio imposita non minus agnoscant quam si hæc concessio non intervenisset.

NULLA PUBLICA DISPUTATIO super aliqua quæstione theologica celebretur nisi prius quæstio sit per cancellarium ejusve vices gerentem ut unum doctorem vel baccalaureum theologiæ seniorem in universitate præsentem probata. Si quis vero aliter quæstionem proposuerit quadraginta solidis sterlingorum per cancellarium ejusve deputatum mulctabitur.

DUBIORUM EXPLICATIO.

QUI CURSUM Concionandi prætermittunt ad eandem formam puniendi sunt quæ proposita est his qui respondendi in disputationibus cursum violant.

NON MODO ARISTOTELES tum Academiæ tum collegiorum lectionibus sua lingua legatur sed cæteri etiam quos quivis suis in scientiis profitentur non ex translationibus sed scriptorum ipsorum lingua legantur quantum commode fieri possit.

MULCTÆ IMPONENDE modus hic sit. Magister collegii aut eo absente præses aut qui primarius illis absentibus est de præconum querela præcipiet thesaurariis collegii aut illis quibus pecunia illius collegii commissa est ad hanc mulctam alicui ex præconibus sine ulla dilatione solvant idque virtute jurisjurandi quod academiæ et collegio suo obtulerunt eandemque pecuniam sibi iterum ex stipendio eo thesaurarius aut ejus administer persolvat quod reus a collegio recipere debeat.

MAGISTRI ARTIUM primi anni quemadmodum in antiquis statutis præcipitur sic etiam nunc bis disputabunt priusquam ad aliorum cursum ventum sit.

MAGISTRI COLLEGIORUM et sexagenarii ab omnibus publicis exercitationibus liberi sunto nisi quæ gradibus suscipiendis constitutæ sunt his qui illos gradus adeunt.

IN SINGULIS DISPUTATIONIBUS theologiæ juris civilis et medicinæ tres ad minimum sint disputatores qui respondenti objiciant.

IN OMNIBUS REGIIS statutis et injunctionibus per regios visitatores præscriptis ubi nulla expressa pœna violatoribus proponitur liceat cancellario cum consensu præsidum certam pœnam assignare atque imponere statutorum et injunctionum violatoribus atque ita legitima sit ac si in prædictis statutis aut injunctionibus posita fuisset.

NULLA POST COMITIA nec festis diebus nec in vigiliis omnium sanctorum purificationis et ascensionis disputatio sit in artibus: theologica vero juris civilis aut medicinæ si propter hos festos dies inpediatur proximo die jovis a disputationibus vacuo compleatur.

REGENTES ANTIQUI qui ante statuta regia promulgata facti erant regentiam suam modo non adversetur collegiorum suorum decretis atque institutis et debitas exercitationes regiis statutis præscriptas observent quamdiu velint retineant. Illud autem omni diligentia et cautione observetur ut regentes in procuratoribus quemadmodum in cæteris magistratibus eligendis imprimis elaborent ut quos ætate eruditione gravitate et prudentia cæteris anteire ju licent eos sive regentes sive non-regentes sunt ad munus Academiæ suscipiendum eligant.

IN OMNIBUS COMITIIS et disputationibus publicis Academiæ et privatis collegiorum nulla neque oratio neque quæstionum explicatio de libro scripto legatur. Hoc si quis privatim violaverit domi a magistratibus suis justa poena coerceatur: sin publice quinque solidis mulctetur singulis procuratoribus et præconibus Academiæ singulis solidis tribuendis. Proviso quod hac lege theologi jureconsulti et medici non tenebuntur.

AUTHORITATE NOBIS commissa decernimus et vobis universis et singulis præcipimus ut leges injunctiones et resolutiones vobis in tempore regis EDVARDI exhibitas sive ad academiam sive ad singula collegia referantur quatenus expresse non sunt ablatæ a nobis aut immutatæ custodiatis et observetis: deinde ut similiter nostris constitutionibus pareatis quas hoc tempore sancimus et quicquid posthac legitima nostra interveniente authoritate vobis injungemus sive ad Academiæ statum separatim pertinebit sive ad rectum ordinem in singulis collegiis observandum spectabit.

[blocks in formation]

AN ABSTRACT OF QUEEN ELIZABETH'S CHARTER.
ANN. REG. 1o.

I.

RECAPITULATES grantes of liberties priveleges and immunities to the university by Henry III. and Edward II. and states that complaint has been made by the Chancellor, Masters, and Scholars of the university against the Mayor Bailiffs and Jailor of the town of Cambridge and the Sheriff of the county for refusing to receive as prisoners and for dismissing from prison persons committed by the Vicechancellor.

II.

Commands the Mayor, Bailiffs and Burgesses of the town and the Sheriff of the county to receive into custody and to detain all persons committed by the Vicechancellor or his deputy.

III.

Recapitulates letters patent of 7. Ric. II. and assigns the hearing and deciding of all pleas, debts, injuries and offenses against the peace [felonies and manslaughter excepted]. in which a member of the university or a priveleged person is one party to the Chancellor Masters and Scholars and declares that the court wherein these causes are tried shall be a court of record with power of fine and imprisonment of summoning witnesses and punishing for contumacy.

IV.

Provides that the liberties franchises priveleges and immunities of the university shall not be lost or injured by non-use.

V.

Remits all forfeitures and penalties that may have been incurred from non-use or abuse of any privileges and restores and confirms them all.

« PreviousContinue »