Page images
PDF
EPUB

Undecimo post Pascha redintegrabuntur Disputationes et Lectiones publicæ usque ad Diem Veneris Comitia sequentem. Terminus Vacationis erit a Die supradicto usque ad decimum Octobris : In quo propter Intemperiem Coli, et Pestis atque Contagionis Pericula, nec publicæ Lectiones (præter regias) nec Disputationes sint in Academiæ Scholis, quæ Momentum aliquod ad Gradus adipiscendos adferant. Licebit tamen cuivis eo Tempore suæ Exercitationis Causâ publicè quidvis prælegere, aut etiam Disputationem ibidèm instituere, Veniâ tamen priùs a Cancellario Data.

DE BACCALAUREORUM INAUGURATIONE ET MAGNIS COMMITIIS. CAP. II.

SOLENNIS et annua sit Professio Baccalaureorum Die Mercurii primam Dominicam Quadragessimæ præcedenti, et prorogetur ad Diem Jovis post quartam Dominicam ejusdem, quo Tempore omnes Quæstionistæ antiquum et solitum Examen subibunt. Et magna Comitia, Cooptatio atque Inauguratio cæterorum Ordinum primo Martis Julii: quo Tempore si Pestis obfuerit, aut alia gravior Causa fuerit, quo minùs solennes Ritus possint peragi, in primum Diem Martis Octobris vel alium quemcunque Diem differantur Judicio Cancellarii præscribendum.

DE LECTORIBUS PUBLICIS. CAP. III.

Qui prælegerit Theologiam, Jus civile, Medicinam aut Mathematicam quaternis Diebus in Hebdomadâ ad minimum legat, nempè Lunæ, Martis, Mercurii, et Jovis. Quod si festus Dies intercurrat, in alio Die supplebit, ut omninò quatuor Dierum Lectio præcisè observetur. Linguarum Professores, Philosophiæ, Dialecticæ, et Rhetorices eandem in legendo Formam observabunt: quod ni fecerint, regii Professores decem Solidis pro qualibet Lectione, quam omiserint, mulctentur. Et mulctæ quidem Lectorum Theologiæ, Hebraicæ et Græcæ Linguæ secundum Præscriptum Statuti Collegii Trinitatis in Usum dicti Collegii reddantur. Mulctæ duorum, Juris civilis, et Medicinæ per Vicecancellarium exigantur. Reliqui autem quatuor Ordinarii et publici Lectores pro qualibet Lectione, quam omiserint, solvent

tres Solidos et quatuor Denarios. Et si quispiam prædictorum Lectorum Dies illos quatuor interpolatos sumere malit quàm continuos sub Finem præcedentis Lectionis Auditores suos Intermissionis hujusmodi commonefaciat sub Pænâ prædictâ.

DE TEMPORIBUS LECTIONUM ET LIBRIS PRÆLEGENDIS. CAP. IV.

TEMPORA Lectionum publicarum referuntur ad Judicium Vicecancellarii, qui pro Tempore fuerit, et Magistrorum Collegiorum. Theologicus Prælector tantùm sacras Literas doceat atq. profiteatur. Jurisconsultus Pandectas, Codicem, vel ecclesiastici Regni nostri Jura, quæ nos edituri sumus, et non alia prælegat. Philosophicus Lector Aristotelis Problemata, moralia, politica, Plinium vel Platonem publicè doceat. Medicinæ Lector Hippocratem, vel Galenum. Mathematicus Professor, si Cosmographiam doceat, Melam, Plinium, Strabonem, aut Platonem enarret; si Arithmeticam, Tonstallum aut Cardanum, &c. si Geometriam Euclidem; si Astronomiam, Ptolomæum. Dialectices Professor Aristotelis Elenchos, aut Topica Ciceronis. Prælector Rhetorices Quintilianum, Hermogenem, aut aliquem alium Librum Oratoriarum Ciceronis. Quos omnes Libros vulgari Linguâ pro Captu et Intelligentiâ Auditorum explicabit, interpretabiturque Græcæ Linguæ Professor Homerum, Isocratem, Demosthenem, Euripidem aut alium ex antiquioribus, et Artem una cum Proprietate Linguæ docebit. Lector Hebraicus non nisi ex Fontibus sacræ Scripturæ præleget, simulque Grammaticam Hebraicam, et Linguæ Proprietatem docebit. Omnes unius atque ejusdem Scientia Lectiones una atque eadem Horâ legant atque concurrant.

DE PUBLICARUM LECTIONUM AUDITORIBUS. CAP. V.

NULLUS Scholaris quocunque Gradu et Nomine censeatur, sive Collegiorum Stipendiis sustentetur, sive suis Sumptibus alatur, ullam publicam Lectionem, ejus Professionis cui destinatus est, omittat: sed a Principio usque ad Finem quietè et attentè eam audiat nullaque ejus Excusatio admittatur, nisi Infirmitatis, vel alterius urgentissimæ Necessitatis, priùs vel post intra Triduum per absentem a Lectione ultro alleganda et per Procancellarium,

:

vel Procuratores approbanda. Qui huic Ordinationi non paruerit, pro primâ vice Pretium Commeatûs unius Diei, pro secundâ, trium, pro tertiâ, unius Hebdomadæ, pro quartâ, duarum Hebdomadarum persolvat. Quod si alicujus Negligentia et Contumacia longius processerit pro Arbitrio Domini Procancellarii puniatur. Magister, Præses, aut Præpositus cujusque Collegii hanc Muletam ad Denuntiationem et Petitionem Cancellarii, ab eo qui peccaverit exigito, et persolvito, dividendam æqualiter inter Academiam, Procuratores, et Præcones. Atque quo certiùs constet qui cuique Lectioni interesse teneantur, volumus, ut primarii Lectores omnium Collegiorum, ab aliquo Præconum Triduo ante Initium cujusque Termini admoniti, Scedulam, Nomina singulorum Sociorum, Discipulorum, Pensionariorum, Sisatorum, Subsisatorum in suis Collegiis commorantium continentem, et quas Lectiones quilibet audire et frequentare debeat, intra tres Dies Procuratoribus, vel eorum alteri exhibeant. Quod si illi admoniti, non fecerint, sive Bedelli per Vices neglexerint, qui delinquit sex Solidorum et octo Denariorum Mulctam incurrat. Quinetiam ne quispiam in Fraudem prædicti Statuti et Ordinationis delinquens, impunè latere possit; Statuimus ut Decani cujusque Collegii, aut si nullus sit ibi Decanus, tunc primarii Lectores, Monitores singulis Septimanis pro qualibet dictorum Auditorum classe (Artium Magistros, Legum, Musicæ, et Medicinæ Baccalaureos, et superiores Gradus excipimus) constituant. Qui iidem Monitores nisi singulis Diebus, quibus Professores legere contigerit, statìm finitâ Lectione Schedulam absentium, sero venientium, vel exeuntium, alteri Bedellorum in Scholis tradiderint, pro qualibet vice duodecim Denariis mulctentur. Porro ut Magistri Artium, Legum Baccalaurei, et qui sunt superioris Gradûs suas etiam Lectiones diligentèr frequentent, Collegiorum Præpositi aut eorum Locum Tenentes sedulo providebunt.

DE RATIONE STUDIORUM, ET QUIBUS MODIS AD ALTIORES GRADUS DIGNITATIS JUVENES PROMOVENTUR. CAP. VI.

PRIMUS Annus Rhetoricam docebit, secundus et tertius Dialecticam, quartus adjungat Philosophiam et Artium istarum Domi forisque pro Ratione Temporis quisque sit Auditor: In hoc

Quadriennio bis quisque disputato in publicis Scholis, bis respondeto in suo Grege. Quæ si perfecerit et post consuetum Examen dignus videatur, post completum Quadriennium, et non antea, Baccalaureus esto. Ita tamen quod prius respondeat Quæstioni, et stet in Quadragessima More consueto usque ad postremum Actum, et super his Cautionem realem exponat.

DE BACCALAUREIS ARTIUM. CAP. VII.

Hi Auditores assidui philosophicæ Lectionis, Astronomiæ, Perspectivæ, et Græcæ Linguæ sint : idque quod inchoatum antea erat, sua Industria perficiant. Intererunt cunctis Magistrorum Artium Disputationibus, aperto Capite, nec abibunt inde nisi a Procuratoribus petitâ Veniâ. Baccalaureus quisque ter respondebit Magistro objicienti; bis in sui Gregis Exercitatione respondebit; declamabitque semel. In his ubi justum trium Annorum Spatium versatus fuerit, et hæc illum perfecisse constiterit, postquam solennitèr productus fuerit, cooptabitur in Magistrorum Ordinem. Jurabunt autem singuli Magistri Artium in Comitiis suis de Regentiâ suâ per Quinquennium retinendâ; et Cursu Disputationum toto hoc Tempore servando; post quod Tempus nonRegentes erunt. Regentes autem in Artibus, qui ante hæc Statuta inaugurati sunt, Regentiam suam retinebunt ad Quinquennium a Tempore Inaugurationis suæ numerandum, et non ultra: et si Quinquennium illud jam elapsum sit, statim nonRegentes erunt.

DE MAGISTRIS ARTIUM. CAP. VIII.

MAGISTER Artium sedulus erit Theologiæ, atque Hebraica Lectionis quotidianus Auditor: quibus Rebus Annorum septem dabit Operam: quo Spatio bis disputabit contra Theologiæ Baccalaureum semel post quartum Annum respondebit in Theologiâ: concionabitur Latinè semel et semel Anglicè in Academiæ Templo, et semel ad Crucem Divi Pauli infra Annum post Gradum Baccalaureatûs susceptum. Et, si hoc Tempore in Theologiâ profecerit; post completum Septennium, et non antea, per solennem Inaugurationem Baccalaureus fiat.

DE ILLIS QUI AD ACADEMIAM XXIV ANNOS NATI ACCEDUNT.
CAP. IX.

Qui ad Academiam viginti quatuor Annos nati accedunt, et se Studio Theologiæ totos tradunt, si omnes hujusmodi Exercitationes coluerint, quæ ad Magistros Artium ad Theologiam conversos spectant, post Decennium, ad Gradum Baccalaureatûs Theologiæ accedere poterunt, sine ullo in Artibus Gradu suscepto: Ita tamen, ut Officiariis pro inferioribus Gradibus, More ab Academiâ recepto, satisfaciant.

DE BACCALAUREIS THEOLOGIE. CAP. X.

:

THEOLOGIE Baccalaureus Theologicam Lectionem audiat quotidiè in Quæstionibus theologicis bis opponat; semel respondebit, idque Doctori, si commodè fieri poterit: Latinè semel, Anglicè semel, concionabitur in Academiæ Templo; et semel ad Crucem Divi Pauli, infra Annum a Gradu suscepto. Quinquennium post Bacculaureatum susceptum in Theologiâ progressus poterit vocari in Ordinem Doctorum. Si quis, cupiens cooptari in Ordinem Baccalaureorum, aut Doctorum Theologiæ, non responderit, nec opposuerit secundum Ordinem supra præscriptum in iisdem Statutis, is Nihilominùs poterit Baccalaureus fieri, si semel Doctori responderit; et publicè unam Concionem ad Clerum, et alteram ad Populum habuerit; et infra Annum post Gradum susceptum, unam ad Crucem Divi Pauli: et post Baccalaureatum idem poterit esse Doctor, si semel Doctori responderit, et unam Concionem ad Clerum habuerit in Academiæ Templo ante ejus Admissionem, et alteram ad Crucem Divi Pauli infra Annum sequentem, modo Quinquennium compleverit post Gradum Baccalaureatûs.

DE DOCTORIBUS THEOLOGIÆ. CAP. XI.

POST tantum Laboris susceptum et tot Pericula, atque Examina, nolumus plus Laboris Doctoribus imponere, quàm ipsi volunt suâ Sponte suscipere; nisi quod semel infra Annum suscepti Gradûs, Quæstionem ipsi sibi proponent in publicis

Y

« PreviousContinue »