Page images
PDF
EPUB

audi prudentissime Vir, libere, vere, et obligata tibi fide nostra loquimur, In nullum hominem in nullam rem benevolentiam tuam unquam contulisti, quæ diuturniore memoria retinere, et omni posteritati opportunius beneficii recordationem, transmittere potest, quam literæ facere solent. Quid te facere cupimus, et antea nos scripsimus et tu optime nosti hoc tantum addimus et in alta mente tua condere cupimus, ut non tantum laborare velis quomodo hii qui nunc doctrina florent premiis afficiantur, quantum quomodo spes parentum qui liberos suos solent mittere ad studia literarum, quomodo spes Juvenum et ingeniorum, ad novam alacritatem exitari possint. Maximam rem paucis verbis complexi sumus. Si hæc una res bene ibit expeditissimum cursum optimorum studiorum Respublica expectare potest. Quæ res cum universis summo emolumento, tibi uni profecto maximo ornamento erit. Veremur ne simus molesti Amplitudini tuæ. Deum igitur rogamus omnes ut qua providentia te ad hunc multiplicem honorem hos multos annos reservavit eâdem providentia te perpetuum pacis autorem, fortissimum reipub. vindicem, synceræ religionis repurgatorem, Regiæ Majestatis fidissimum tutorem, et Academiæ Cantabrigiensis Summum Cancellarium Diutissime servet incolumem.

14 Novemb. 1547.

LITERE DUCIS SOMERATTENSIS AD ACADEMIAM.

Vicecancellario etc.

Universitatis Cantabrig.

Amicus

Bonus.

In honoribus vestris mandandis et cancellario deligendo quod me potissimum unum idoneum judicaveritis cui litterarum vestrarum ac studiorum cura atque administratio traderetur viri ornatissimi,

magnas vobis gratias habeo, et illustre testimonium amorum vestrorum erga me esse judico, qui quod maximum habetis hoc in illum confertis in quo maxima et clarissima multarum rerum ornamenta esse putetis. Ego vero si quæ sit in me vel ad Rempub. administrandam prudentia, vel ad res gerendas fælicitas, vel ad commovendos hominum animos authoritas, eam ego divinæ bonitati corda principum gubernanti assigno, et vos ut idem cogitetis adhortor, et eadem illi tribuatis qui efficit omnia in omnibus, qui dividit dona quemadmodum ipse vult, qui ad mensuram singulis dat, non pro merito utentis sed pro beneplacito et gratia donantis. Literas vestras regiæ majestati ostendi et quam me aput [apud] vos gerere personam volueritis declaravi, qui non modo factum vestrum et studia probavit, sed me ad id etiam suscipiendum hortatus est. Quæ res non modo me promptiorem ad hoc capessendum fecit, sed etiam animos vestros excitare debet, ut in eorum studiorum genere, in quo nunc estis maxima cum diligentia ad religionis fructum et Reipublicæ usum versemini, cum videatis Regem clarissimum non modo literatis favere, sed etiam in literarum studia cum laude incumbere. Quod si id nunc effici possit ut non modo commiter omnes in studiorum cursu conficiendo diligentem operam ponant, sed etiam se totos ad sanctitatis pietatis ac veræ religionis indagationem conservationemque tradunt satis præclarè et vos officium vestrum fecisse, et me muneris mei uberrimos fructus percepisse putabo. Quid enim est aliud in quo vobis hoc tempore elaborandum et contendendum est quam ut primum vera religio exquiratur et ejus puritas teneatur, verbum domini ab humanis inventis separetur, consuetudinis aucthoritas sempiternæ veritati cedat, tempora rebus inserviant, Judicii rectissima regula adhibeatur, scripta a non scriptis, manifesta ab ambiguis, necessaria ab ancipitibus, perfecta a mediis distinguantur. Deinde ut in reliquis scientiis brevissima et rectissima ad percipiendas disciplinas via proponatur, optimi quique in suo genere et utilissimi ad communem imitationem et exercitationem precipiantur, cæteri ad privatos temporum usus reserventur, a mathematicorum initiis reliqua philosophia extruatur, singuli sua lingua publice et privatim legantur, et dis

ciplinæ ad usum. Reipublicæ spectantes præcipue colantur, privata studia diuturna exercitatione alantur, non rerum legendarum multitudo sed Judicium dispositum quæratur, non in recitandis rebus ostentatio, sed in collocandis judicium spectatur, non quam multa sed quam bona, nec quam plausibilia sed quam vera studia sint contendatur. Et finis studiorum ad Reipublicæ utilitatem non ad privatum usum constituatur, ut non scientia inflata ad arrogantiam sed charitas temperata ad edificationem sit. Cognitio vestra ad veritatem spectet, rerum mutatio magistratibus relinquatur, studia veritatis rationibus ampleantur res constituendas sibi non arrogent, ad errores depellendos sint instructi, eorum depulsionem a magistratu requirant, et profecisse se putent si videant verum nec festinatione quia verum vident aliorum prudentiam antevertant sed ad verum recipiendum Christi se preparent, preparati magistratuum prescripta patienter expectent, nec [diu?] differant sentire quod verum est et nolle frangere quod præceptum est Laudabile putetur quid verissimum sit tenere et animi posse patientia illud non ad offensionem aliorum objicere, sed ad preceptiones magistratuum reservare. Sic enim magistratus ad res quiete stabiliendas incitatiores erunt, et studiosi ad imperata facienda multo paratiores. Denique in rebus scientiæ et cognitionis fidei regula in vita et moribus charitatis vis valeat, ut in omnibus et opinionibus et factis ita sentiamus et ita vivamus ut omnia ad gloriam Dei faciamus et illi vivamus et moriamur, qui nobis non sibi vixit et mortuus

est.

Hanc viam vos puto sequi, sed commonefaciendi jam mihi estis et spero admonitione mea nihilo segniores futuri estis qui ista videtis in disciplinarum vestrarum præceptis per se esse sequenda, etiamsi aliorum authoritate atque sententia ad id non commoveamini. Et quamquam studiis humanitatis et achademiæ vestræ propriis non ita instructus sim ut qui ante me Cancellarii vestri permulti fuerant illud tamen voluntate atque equitate efficiam, ut neque vita vestra quieta atque ociosa vel perturbationibus versetur vel curis distrahatur vel erroribus abducatur sed literis honos, studiis quies, eruditis merces laborum

tribuatur et nisi ipsis vobis deesse volueritis nihil quod justum et æquum est per nos vobis defuturum.

Ex ædibus Somercet. 9° Decemb. 1547
Vester Bonus Amicus et
Studiorum Patronus

Singularis

E. SOMERCET*.

A LETTER FROM HAMPTON COURT.

To our lovyng freendes

the Vicechauncelor, Mrs., Scholares
and Studentes of the Kynges highness
Universitie of Cambredge.

AFTER our right harty commendations. Whereas the Kinges highness by thadvise of us the Lord Protector and other his Majesties cownsell hath set forth by proclamation a certeigne peyn against those which doth irreverently speke or preche upon tholy sacrament of the bodie and bloode of Christ, and which doth dispute argue object or defyne certayne vayne and not necessarie questions concernyng the same before a companye or in open audience, This is to signifie and declare unto yow that it is not his highness myend to stop or interrupt therbie your common and wont disputations in Divinitie, Whether it be in those maters or any other, neither at home in your Colledges ne yet in your comon scholes But we do admonysh yow and requyre yow that both in that mater and other such mysteries of God and his holie scripture (although it be lawful in your disputations and problemes to dispute and argue on whither part yow will) yet to do the same with such sobriety, reverence and

This is the original letter with the autograph signature of Somerset. There is the following marginal note by Archbishop Parker :-" Literæ Ducis ad Achademiam, scriptæ per clericum ut putabatur vel per Smythum."-ED.

lowlyness of spirit as becometh men of lernyng and knowledge and professors of that most holie arte and science.

Thus we byd yow right hartily farewell. From Hampton Courte the furst of Januarii 1547.

[No Signature].

THESE LIBERTYES SUED TO THE KINGES MAJESTIE TO BE

GRAUNTED TO THUNIVERSITY.

IMPRIMIS quod nullus scholaris nec serviens aut minister compellatur ad monstrationes.

Item quod nullus communis provisor aut Pullarius vel aliquis officiarius ratione commissionis sumat vel capiat pro rege heredibus vel aliquibus aliis personis aliqua victualia per spatium quinque miliarium, piscibus tantum exceptis.

Item qd. nullus officiarius dmi regis per rationem commissionis vel mandati capiat aliquem equum alicujus scholaris sive ministri, scilicet qa. eis sit resistendum absque aliqua molestatione sive gravamine dmi regis et successorum.

*Item qd. Vicecancellarius qui pro tempore fuerit Mr sine Præpositus collegii regalis, Mr. collegii Stæ Trinitatis Mr. Sti Johannis Mr. Collegii Christi, Mr. collegii reginalis Mr. Domus Sti Petri sint Justiciarii pacis in villa cant. et suburbiis ejusdem et etiam ad audiendum et determinandum omnia et omnimoda murdra homicidia felonias transgressiones contemptus et alia malefacta quæcunque per aliquem scholarem aut aliam personam studentem aut eorum ministrum vel servientem perpetrandum, et qd. habeant potestatem cum consilio unius legis periti quascunque personas extra gaolam deliverandi eo modo quo ceteri Justiciarii etc. possunt et qd nullus minister officiarius Maior ballivus &c intromittat se de triacione aut arraiamento alicujus scholaris etc. scilicet de eo supersedeant et quod vicecomes cant. returnare faciatur hujusmodi præceptum.

Item qd cancellarius etc. supervideat omnes merchandisas in

* "This not granted by quene Eliz.”

« PreviousContinue »