Page images
PDF
EPUB

ut is etiam velit facere; vicinis denique reformatæ religionis principibus, uti de illa fævitia tam immani quid nos fentiamus intelligere poffint: quæ quanquam in illos inopes primum cœpta eft, idem tamen omnibus eandem religionem profitentibus minatur: eoque majorem illis profpiciendi fibi in commune fuifque omnibus confulendi neceflitatem imponit: quam et nos eandem rationem, prout Deus nobis in animum induxerit, femper fequemur. Id quod celfitudo veftra perfuadere fibi poterit quemadmodum et de fingulari noftro erga fe ftudio atque affectu, quo profperos rerum omnium fucceffus vobis animitùs exoptamus; et veftra incœpta omnia atque conatus, quibus Evangelii cultorumque ejus libertati ftudetis, foliçem exitum fortiri volumus.

Albâ Aulâ, Maio, 1655.

OLIVERIUS Protect. Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPHO, Suecorum Regi, Salutem.

Perveniffe nuper in regna veftra illius edicti acerbiffimi famam, quo dux Sabaudiæ fubjectos fibi Alpinos incolas, reformatam religionem profitentes, funditùs afflixit, et nifi religione Romana fuam mutare fidem à majoribus acceptam intra dies viginti velint, patriis fedibus exterminari juffit, unde multis interfectis, cæteri fpoliati, et ad interitum certiffimum expofiti, per incultiffimos montes hyememque perpetuam, fame et frigore confecti, cum conjugibus ac parvulis jam nunc aberrant ; et hæc graviter tuliffe majestatem veftram nobis perfuafiffimum eft. Nam Proteftantium nomen atque caufam, tametfi inter fe de rebus non maximis diffentiunt, communem tamen et penè unam effe, adverfariorum par in omnes Proteftantes odium facile demonftrat. Et Suecorum reges fuam cum reformatis conjunxiffe femper caufam, illatis etiam in Germaniam armis ad Proteftantium religionem fine difcrimine tuendam, nemo eft qui ignoret: petimus imprimis igitur, idque majorem in modum, à majeftate veftra (nifi id jam fecerit, quod et reformatorum aliæ refpublicæ et nos fecimus) ut cum Sabaudiæ duce per literas velit agere; fuaque autho

ritate

ritate interpofita, et hanc tantam edicti atrocitatem ab hominibus cum innocuis tum religiofis deprecando, fi fieri poteft, avertere conetur: etenim hæc initia tam fæva quo fpectent, quid nobis omnibus minentur, admonere veftram majeftatem fupervacuum effe arbitramur. Quòd fi is iræ fuæ, quam noftris omnium precibus, aufcultare maluerit: nobis profecto, fiquod eft vinculum, fiqua religionis charitas aut communio credenda atque colenda eft, communicato prius veftra cum majeftate cæterifque reformatorum primoribus confilio, alia quamprimùm ineunda ratio erit, qua provideri maturè poffit, nè tanta innocentiffimorum fratrum noftrorum multitudo omni ope deftituta miferrimè pereat. Quod idem quin majeftati veftræ vifum jam fit atque decretum cum nullo modo dubitemus, nihil confultius, ut noftra quidem fert fententia, effe poterit quam ut gratiam, authoritatem, confilia, opes, et fiquid aliud neceffe eft, in hanc rem primo quoque tempore conferamus. Interea majeftatem veftram Deo Opt. Max. commendatam ex animo volumus.

OLIVERIUS Protector Reip. Angliæ, &c. Excelfis et Præpotentibus Dominis Fœderati Belgii Ordinibus.

Edictum ducis Sabaudia nuperrimum in fubjectos fibi Alpinos incolas, orthodoxam religionem antiquitùs profitentes, quo illi edicto, ni intra dies viginti fidem Romanam amplectantur, exuti fortunis omnibus, patriæ quoque fedes relinquere jubentur, et quanta crudelitate in homines innoxios atque inopes, noftrofque, quod maximè refert, in Chrifto fratres, illius edicti auctoritas graffata fit, occifis permultis ab exercitûs parte contra eos miffa, direptis reliquis atque domo expulfis, unde illi cum conjugibus ac liberis fame et frigore conflictari inter afperrimos montes nivefque perpetuas jamdiu coacti funt, rumore et vicinis undique ex locis creberrimis literis ac nunciis cognoviffe vos jamdudum existimamus. Qua autem animi commotione, quo fenfu fraternæ calamitatis, hæc vos affecerint, facilè ex dolore noftro qui certe eft graviffimus intelligere videmur. Qui enim eodem religionis vinculo conjuncti fumus, quidni iifdem plane affectibus in tam gravi atque indigna fratrum noftro

rum

rum commoveremur? Et veftra quidem in orthodoxos, ubicunque locorum disjectos atque oppreffos, fpectata pietas atque in multis ecclefiarum difficultatibus et adverfis rebus jam fæpe cognita eft. Ego certe, nifi me fallit animus, quavis in re potius, quàm ftudio et charitate erga fratres religionis caufà violatos atque afflictos, vinci fuftineam : quandoquidem ecclefiarum falutem atque pacem incolumitati etiam propriæ libens prætulerim. Quod igitur hactenus potuimus, ad Sabaudiæ ducem fcripfimus; fuppliciter penè rogantes, ut in hos homines innocentiffimos et fubditos et fupplices fuos placatiorem animum ac voluntatem fufcipiat, fuas fedes atque fortunas miferis reddat, priftinam etiam in religione libertatem concedat. Scripfimus præterea ad fummos Proteftantium principes et magiftratus, ad quos hæc maximè pertinere judicavimus, ut in Sabaudiæ duce exorando fuam conferre operam nobifcum unà velint. Hæc eadem, et plura, forfitan vos quoque feciftis. Nam exemplum hoc tam periculofum, et inftaurata nuper in reformatos tanta crudelitas, fi auctoribus bene cedat, quantum in difcrimen adducta religio fit veftram commonefacere prudentiam nihil attinet. Et is quidem fi flecti noftris omnium precibus et exorari fe paffus erit, præclarum nos atque uberem fufcepti hujus laboris fructum ac præmium reportabimus. Sin ea in fententia perftiterit, ut apud quos noftra religio vel ab ipfis evangelii primis doctoribus tradita per manus et incorruptè fervata, vel multo antè quàm apud cæteras gentes finceritati priftinæ restituta est, eos ad fummam defperationem redactos, deletos funditùs ac perditos velit, paratos nos effe commune aliquod vobifcum cæterifque reformatis fratribus ac fociis confilium capere, quo et faluti pereuntium juftorum confulere commodiffimè queamus, et is demum fentiat orthodoxorum injurias atque miferias tam graves non poffe nos negligere. Valete.

Civitatibus Helvetiorum Evangelicis.

Non dubitamus quin ad aures veftras aliquanto citius quàm ad noftras illa nuper calamitas pervenerit Alpinorum hominum religionem noftram profitentium, qui Sabaudiæ ducis in fide ac ditione cùm fint, fui principis edicto patriis fedibus emigrare juffi, ni intra triduum fatifdediffent fe Roma

nam

nam religionem fufcepturos, mox armis petiti et ab exercitu ducis fui occifi, etiam permulti in exilium ejecti, nunc fine lare, fine tecto, nudi, fpoliati, afflicti, fame et frigore moribundi, per montes defertos atque nives cum conjugibus ac liberis miferrimè vagantur. Multo eft minus cur dubitemus quin hæc, ut primum vobis nuntiata funt, pari atque nos tantarum miferiarum fenfu, eoque fortaffe graviore quo illorum finibus propiores eftis, dolore affecerint. Veftrum enim in primis orthodoxæ fidei ftudium egregium, fummamque in ea cum retinenda conftantiam tum defendenda fortitudinem, abundè novimus. Cum itaque religionis arctiffimâ communione fratres, vel potius unum corpus, cum his miferis vos pariter nobifcum fitis, cujus membrum nullum affligi fine fenfu, fine dolore, fine detrimento atque periculo reliquorum poteft, fcribendum ad vos hac de re et fignificandum cenfuimus, quanti noftrum omnium intereffe arbitremur, ut fratres noftros ejectos, atque inopes communi ope atque auxilio, quoad fieri poteft, juvemus et confolemur; nec eorum tantummodo malis et miferiis removendis, verum etiam nequid ferpat latius, nequid periculi exemplo atque eventu vel nobis omnibus creari poffit, maturè profpiciamus. Literas nos quidem ad Sabaudiæ ducem fcripfimus, quibus, uti cum fubditis fuis fideliffimis pro clementiâ fuâ lenius agat, eofque jam prope perditos fuis fedibus ac bonis reftituat, vehementer petivimus. Et his quidem noftris, vel noftrûm potius omnium conjunctis precibus, exoratum iri principem fereniffimum, quodque ab eo tanto opere petivimus, facile conceffurum fperamus. Sin illi in mentem fecùs venerit, communicare vobifcum confilia parati fumus, qua potiffimum ratione oppreffos tot injuriis atque vexatos innocentiflimos homines, nobisqe chariffimos in Chrifto fratres, fublevare atque erigere, et ab interitu certiffimo atque indigniffimo confervare, poffimus. Quorum falutem atque incolumitatem pro veftra pietate vobis quam maxime cordi effe confido: Ego eam certe vel graviffimis meis rationibus, immò incolumitate propriâ, potiorem habendam effe exiftimem. Valete.

Westmonafterio, Maii 19, 1655.

Superfcript.

O. P.

Illuftribus atque ampliffimis Dominis, Helveticorum Pagorum Proteftantium et Confœderatarum Civitatum Confulibus ac Senatoribus, Salutem.

Sereniffimo

Sereniffimo potentiffimoque Principi LUDOVICO Galliæ Regi.

Sereniffime potentiffimeque Rex;

Ex literis majeftatis veftræ, quibus illa ad meas quinto et vigefimo Maii proximi datas refcribit, facilè intelligo nequaquam fefelliffe me eam opinionem, qua mihi quidem perfuafum erat, cædes illas immaniffimas, barbaramque eorum hominum ftragem, qui religionem reformatam in Sabaudia profitentur, à cohortibus quibufdam veftris factam, neque juffu veftro neque mandato accidiffe. Quæ quantum majeftati veftræ difplicuerit, id vos veftris militum tribunis, qui hæc tam inhumana fuo folo impetu injuffi perpetraverant, ita maturè fignificâffe, deque tanta crudelitate ducem ipfum Sabaudiæ monuiffe, pro reducendis denique iftis miferis exulibus unde pulfi funt, veftram omnem gratiam, neceffitudinem, authoritatem tanta cum fide atque humanitate interpofuiffe, majorem equidem in modum fum lætatus. Ea nempe fpes erat, illum principem voluntati ac precibus majeftatis veftræ aliquid faltem hac in re fuiffe conceffurum. Verùm cum neque veftro, neque aliorum principum rogatu atque inftantia, in miferorum caufa quicquam effe impetratum perfpiciam, haud alienum ab officio meo duxi, ut hunc nobilem virum, extraordinarii noftri commiffarii munere inftructum, ad Allobrogum ducem mitterem; qui tantæ crudelitatis in ejufdem nobifcum religionis cultores, idque ipfius religionis odio adhibitæ, quo fenfu afficiar, uberiùs eidem exponat. Atque hujus quidem legationis eo feliciorem exitum fperavero, fi adhibere denuò et adhuc majore cum inftantia fuam authoritatem atque operam majestati veftræ placuerit; et quemadmodum fideles fore illos inopes dictoque audientes principi fuo ipfa in fe recepit, ita velit eorundem incolumitati atque faluti cavere, ne quid iis hujufmodi injuriæ et calamitatis atrociffimæ innocentibus et pacatis deinceps inferatur. Hoc cum in fe juftum ac verè regium fit, necnon benignitati veftræ atque clementiæ, quæ tot fubditos veftros eandem illam religionem fequentes ubique falvos et incolumes præftat, fummè confentaneum, à majeftate veftra, ut par eft, non poffumus quin expectemus. Quæ hac fimul operâ, cum univerfos per fua regna Proteftantes, quorum ftudium erga vos fummaque fides

maximis

« PreviousContinue »