Page images
PDF
EPUB

Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Verannius. Hæc amem necesse est, Ut Veranniolum meum et Fabullum.

CARMEN X.

Ad Fabullum.

Cœnabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dî favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cœnam, non sine candidâ puellâ,
Et vino et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cœnabis bene; nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est;
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donârunt Veneres, Cupidinesque ;
Quod tu cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

CARMEN XI.

Ad Calvum Licinium.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto

Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,

Cur me tot male perderes poëtis ?

Isti Dî mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla literator,

Non est mî male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.

Dî magni! horribilem et sacrum libellum!
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Mîsti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.

Non, non hoc tibi, salse, sic abibit :
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia; Cæsios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Sæcli incommoda, pessimi poëtæ !

CARMEN XII.

Ad Coloniam.

O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes; sed vereris inepta
Crura ponticuli adsulitantis, irredivivus
Ne supinus eat, cavâque in palude recumbat;
Sic tibi bonus ex tuâ pons libidine fiat,

In
quo
vel Salisubsulis sacra suscipiantur :
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
Quemdam municipem meum de tuo volo ponte
Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque :
Verum totius ut lacus, putidæque paludis,
Lividissima, maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo; nec sapit pueri instar

Bimuli, tremulâ patris dormientis in ulnâ.
Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior hædo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis;

Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni;
Nec se sublevat ex suâ parte: sed, velut alnus
In fossâ Ligurî jacet suppernata securi,

Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam :
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere cœno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

CARMEN XIII.

Ad Hortorum Deum.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape,
Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape.
Nam te præcipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

CARMEN XIV.

Hortorum Deus.

Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem, Tectam vimine junceo, caricisque maniplis,

Quercus arida, rusticâ conformata securi,

Nutrivi, magis et magis ut beata quotannis.

Hujus nam domini colunt me, Deumque salutant,

Pauperis tugurî pater, filiusque

***

Alter assiduâ colens diligentiâ, ut herba
Dumosa, asperaque a meo sit remota sacello;
Alter parva ferens manu semper munera largâ.
Florido mihi ponitur picta vere corolla
Primitu', et tenerâ virens spica mollis aristâ:
Luteæ violæ mihi, luteumque papaver,
Pallentesque cucurbitæ, et suave olentia mala;
Uva pampineâ rubens educata sub umbrâ:
Sanguine hanc etiam mihi (sed tacebitis) aram
Barbatus linit hirculus, cornipesque capella;
Pro quis omnia honoribus hæc necesse Priapo
Præstare, et domini hortulum, vineamque tueri.
Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas.
Vicinus prope dives est, negligensque Priapus.
Inde sumite: semita hæc deinde vos feret ipsa.

CARMEN XV.

Hortorum Deus.

Ego, hæc, ego arte fabricata rusticâ,
Ego arida, o viator, ecce populus

Agellulum hunc, sinistra, tute quem vides,
Herique villulam, hortulumque pauperis
Tuor, malasque furis arceo manus.
Mihi corolla picta vere ponitur,
Mihi rubens arista sole fervido,
Mihi virente dulcis uva pampino,
Mihique glauca duro oliva frigore.
Meis capella delicata pascuis
In urbem adulta lacte portat ubera;
Meisque pinguis agnus ex ovilibus

Gravem domum remittit ære dexteram ;
Teneraque, matre mugiente, vaccula
Deûm profundit ante templa sanguinem.

CARMEN XVI.

Ad Varrum.

Suffenus iste, Varre, quem probe nôsti,
Homo est venustus, et dicax, et urbanus;
Idemque longe plurimos facit versus.
Puto esse ego illi millia aut decem aut plura
Perscripta; nec sic, ut fit, in palimpsesto
Relata: chartæ regiæ, novi libri,
Novi umbilici, lora rubra, membrana
Directa plumbo, et pumice omnia æquata.
Hæc cum legas, tum bellus ille et urbanus
Suffenus, unus caprimulgus aut fossor
Rursus videtur: tantum abhorret, ac mutat.
Hoc quid putemus esse? qui modo scurra,
Aut siquid hac re tritius, videbatur,

Idem inficeto est inficetior rure,

Simul poëmata attigit: neque idem unquam
Æque est beatus, ac poëma cum scribit:
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.
Nimirum idem omnes fallimur; neque est quisquam,
Quem non in aliquâ re videre Suffenum

Possis. Suus quoique attributus est error:

Sed non videmus manticæ quod in tergo est.

« PreviousContinue »