Page images
PDF
EPUB

Et acres solet incitare morsus ;
Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet jocari,
(Ut solatiolum sui doloris,

Credo, ut tum gravis acquiescat ardor)
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristes animi levare curas;

Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluït diu ligatam.

CARMEN III.

Luctus in Morte Passeris.

Lugete, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum !
Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, deliciæ meæ puellæ,

Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat, suamque nôrat
Ipsam tam bene, quam puella matrem :
Nec sese a gremio illius movebat;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it, per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam :
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer!
Tuâ nunc operâ meæ puellæ
Flendo turgiduli rubent ocelli.

CARMEN IV.

Dedicatio Phaseli.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequîsse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus, insulasve Cycladas,
Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemve Ponticum sinum;
Ubi iste, post phaselus, antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in jugo
Loquente sæpe sibilum edidit comâ.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultimâ ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in æquore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; læva, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus Diis

Sibi esse facta, cum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuêre: nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

CARMEN V.

Ad Lesbiam.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus;
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius æstimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Dein usque altera mille, deinde centum :
Dein, cum millia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

CARMEN VI.

Ad Lesbiam.

Quæris, quot mihi basiationes
Tuæ, Lesbia, sint satis superque ?
Quam magnus numerus Libyssæ arenæ
Laserpiciferis jacet Cyrenis,

Oraclum Jovis inter æstuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum ;

Aut quam sidera multa, cum tacet nox, Furtivos hominum vident amores;

Tam te basia multa basiare,

Vesano satis et super Catullo est,

Quæ nec pernumerare curiosi

Possint, nec mala fascinare lingua.

CARMEN VII.

Ad Verannium.

Veranni, omnibus e meis amicis Antistans mihi millibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates, Fratresque unanimos, anumque matrem ? Venisti. O mihi nuntii beati !

Visam te incolumem; audiamque Iberûm
Narrantem loca, facta, nationes,

Ut mos est tuus; applicansque collum,
Jucundum os, oculosque suaviabor.
O quantum est hominum beatiorum!
Quid me lætius est, beatiusve?

CARMEN VIII.

Ad Furium et Aurelium.

Furi et Aureli, comites Catulli,
Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoâ
Tunditur undâ ;

Sive in Hircanos, Arabasque molles,
Seu Sacas, sagittiferosque Parthos,
Sive qua septemgeminus colorat
Æquora Nilus ;

Sive trans altas gradietur Alpes,
Cæsaris visens monumenta magni,

Gallicum Rhenum, horribilesque ulti-
mosque Britannos ;

Omnia hæc, quæcumque feret voluntas
Cœlitum, tentare simul parati,
Pauca nuntiate meæ puellæ

Non bona dicta:

Cum suis vivat valeatque mochis,
Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens.

Nec meum respectet, ut ante, amorem,
Qui illius culpâ cecidit; velut prati
Ultimi flos, prætereunte postquam
Tactus aratro est.

CARMEN IX.

Ad Asinium.

Marrucine Asini, manu sinistrâ
Non belle uteris in joco atque vino :

Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte;

Quamvis sordida res et invenusta est.

Non credis mihi? Crede Pollioni

Fratri, qui tua furta vel talento

Mutari velit est enim leporum

:

Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet æstimatione;
Verum est mnemosynon mei sodalis:
Nam sudaria Setaba ex Iberis

« PreviousContinue »