The Commentaries of Gaius and Rules of Ulpian, Volume 1

Front Cover
The University Press, 1885 - Roman law - 501 pages

From inside the book

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 111 - Namque olim familiae emptor, id est, qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator quid cuique post mortem suam dari vellet. Nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter veteris juris imitationem familiae emptor adhibetur.
Page 289 - Sed istae omnes legis actiones paulatim in odium venerunt. Namque ex nimia subtilitate veterum, qui tune jura condiderunt, eo res perducta est, ut vel qui minimum errasset, litem perderet...
Page 1 - Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur ; nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis ; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.
Page 214 - OPORTERE, ac si mutuum accepisset. unde quidam putant pupillum aut mulierem cui sine twtoris auctoritate non debitum per errorem datum est non teneri condictione, non magis quam mutui datione. sed haec species obligationis non videtur ex contractu consistere, quia is qui solvendi animo dat magis distrahere vult negotium quam contrahere.
Page 247 - Est etiam alia species imaginariae solutionis per aes et libram ; quod et ipsum genus certis in causis receptum est, veluti si quid eo nomine debeatur quod per aes et libram gestum sit, sive quid ex judicati causa debeatur.
Page 96 - Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei potestatem non habeat, et qui dominus non sit, alienare possit. (63) Nam dotale praedium maritus invita muliere per legem luliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit vel mancipatum ei dotis causa vel in iure cessum vel usucaptum.
Page 45 - Romanorum est; eaque res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit, aes tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO ISQUE MIHI EMPTUS ESTO HOC AERE AENEAQUE LiBRA; deinde aere percutit libram idque aes dat ei, a quo mancipio accipit, quasi pretii loco.
Page 325 - Non tamen haec summa sponsionis exigitur. non enim poenalis est, sed praeiudicialis, et propter hoc solum fit, ut per eam de re iudicetur. unde etiam is cum quo agitwr non restipulatwr.
Page 237 - Item si gladiatores ea lege tibi tradiderim, ut in singulos qui integri exierint pro sudore denarii xx mihi darentur, in eos vero singulos qui occisi aut debilitati fuerint, denarii mille : quaeritur utrum emptio et venditio, an locatio et conductio contrahatur. et magis placuit eorum qui integri exierint locationem et conductionem contractam...

Bibliographic information