Page images
PDF
EPUB

Adeoque frustra est Lipsius, qui hoc ad tribunatus jura refert, quasi inde priores ex XIV amphitheatri gradibus patuissent tribunis, quod jam in Horatii Vita ' confutavimus. III. Ad hæc quoque tempora referre juvenilia Nasonis carmina licet, ex hisce Trist. lib. IV, Eleg. x, vs. 56-58: Notaque non tarde facta Thalia mea est.

rumque

Carmina quum primum populo juvenilia legi,
Barba resecta mihi bisve semelve fuit.

Barbam quidem Romani ponebant serius, citius; sed plesub annum ætatis XXII; Lipsio 2 placebat XXI. Macrobius certe, ait, in Somn. Scipionis ter septenarium numerum requiri ad radendam barbam adfirmavit. Cl. etiam Dodwellus, ut probet barbam, anno ætatis XXI, rasam fuisse, ad idem Macrobii opus, nullo libro capiteve prolato, nos amandat. At quum totum pervolverem opus, hæc modo succurrerunt, lib. I, cap. 6, verba : Post ter septenos annos flore genas vestit juventa. Citius tamen validæ signa juventæ genis irrepsisse, testatur auctor carminis ad Pisonem, canens :

Quamvis nunc juvenile decus mihi pingere malas
Cœperit, et nondum vicesima venerit æstas.

4

Melius vero Cl. Pagius haud ita pridem contra Lipsium contendit, barbam de more anno ætatis XXII inchoato rasam esse. In exemplo tamen Cai difficultas adhuc superest. Si Suetonii verbis adhæreamus, Caius vicesimo ætatis anno accitus Capreas a Tiberio, uno codemque die togam sumsit barbamque posuit. At hunc locum ita Pagius exponit, ut significet, Caium XX ætatis anno Capreas venisse, hoc est,

[blocks in formation]

anno C. XXXII (male apud Pagium XXXI), quo Caius xx complevit suum; deinde anno C. XXXIII, quo Caius ultimo mensis Augusti die annum ætatis XXII ingressus est, togam virilem sumsisse, barbamque posuisse. Quæ interpretatio nimis contorta illis non videbitur, qui observaverint, Suetonium passim uno tenore unaque periodo plures conjungere res, ad quarum primam modo nota temporis adposita spectaverit.

Ut ut sit, satis est novisse Nasonem circiter hanc ætatem et barbam pro more solemniter resecavisse, et juvenilia populo legisse, hoc est, recitasse ad aliorum hujus ævi poetarum instar, quorum consuetudinem indicat et exagitat Horatius Nostro coævus, lib. I, Sat. IV, vers. 73-77

Non recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus :
Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui
Scripta Foro recitent, sunt multi: quique lavantes:
Suave locus voci resonat conclusus : inanes

Hoc juvat.

IV. Juvenilium autem Ovidii carminum quæ præcipua fuerit materia, mox ipsemet aperit, eadem Elegia, vers. 59 et 60:

Moverat ingenium totam cantata per urbem

Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Ita et Amor. lib. III, Eleg. XII, vers. 15:

Quum Theba, quum Troja forent, quum Cæsaris acta,
Ingenium movit sola Corinna meum.

ex quibus facile colligimus, Ovidium plures de hac Corinna
scripsisse Elegias, quam hodie supersunt in Amorum li-
bris, ubi pauce ad eam, vel ejus gratia scriptæ habentur.
Cæteræ forsan inter illa fuerunt carmina, quæ addit priore
loco se Vulcano tradidisse, Trist. IV; x, vers. 61 et 62:
Multa quidem scripsi; sed quæ vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

Hæc vero Nasonis domina tam bene sub illo Corinnæ falso nomine latebat, ut aliæ, per Ovidium famam ' quærentes, id nomen sibi dederint; Amor. lib. II, Eleg. XVII, vs. 28:

Et multæ per me nomen habere volunt:

Novi aliquam, quæ se circumferat esse Corinnam.

Quin immo, licet Ovidius ex Amore sollicito fingeret, se vereri, ne Corinnam suis carminibus ita notam fecisset, ut sibi rivales multos paravisset, Amor. lib. III, El. XII, attamen viginti abhinc annis quum Noster Artem Amatoriam scriberet, nondum ea vero nomine nota fuit, lib. III, vers. 538:

Et multi, quæ sit nostra Corinna, rogant.

Idem et V seculo rogantibus plane fuit ignorata, ut docent Sidonii Apollinaris carmina *:

Et te carmina per libidinosa

Notum, Naso, tenet, Tomosque missum,
Quondam Cæsarcæ nimis puellæ

Falso nomine subditum Corinne.

Nihil enim minus verosimile, quam quod venerandus ille Antistes significat, Juliam nempe Augusti filiam sub Corinnæ nomine ab Ovidio amatam, eamque exsilii causam poetæ fuisse. In Juliam certe cadere nequeunt indicia, quæ Naso de suis cum Corinna refert amoribus. Hanc enim passim ceu puellam sui juris, nec nuptam pingit. Julia vero jam ab anno U. C. DCCXXIX Marcello nupserat, et quum is sub anni U. C. DCCXXXI obiisset, mox anno U. C. DCCXXXIII ineunte, M. Agrippa nuptum ab Augusto data, atque subsequente anno Caium peperit. Unde simul li

Igitur Poetice, nec omnino recte Martialis, lib. V, Ep. x, querens, vivis quod fama negatur, scribit: Norat Nasonem sola Corinna suum. 2 Carm. 23 a vers. 157.

3 Vid. Dionis Hist. ad eos annos.

quet, de Julia non posse intelligi, quod Ovidius de sua Corinna medicaminibus abortum faciente canit, Amor. lib. II, Eleg. XIII et XIV. Adde cum Aldo Manutio, Nasonem de suis cum Corinna amoribus ea non relaturum fuisse, quæ jam in exsilio prædicta, Trist. lib. IV, Eleg. x, scribebat, si quidem illa ejus miseriæ et exsilii causa fuisset. Plura dicemus ad an. U. C. DCCLXII.

Anno ante C. Xxx; U. C. DCCXXXIV; Ovidii, XXIII et XXIV.

M. APULEIO, P. SILIO NERVA COSS.

I

I. QUANDOQUIDEM annus ætatis XXIV recte Lipsio videtur legitimus ad petendam quæsturam, quæ primus in senatu gradus fuit, inde licet ad hæc circiter tempora referre quod Ovidius de sua narrat senatorii ordinis ejuratione, quum jam, honoribus ad eum ordinem necessariis ante peractis, nihil aliud superesset, quam ut interesset curiæ, hoc est, primam in senatu dignitatem susciperet, sicuti significat his Trist. lib. IV, Eleg. x, vers. 35-40:

CURIA restabat : clavi mensura coacta est.
Majus erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
Sollicitaque fugax ambitionis eram :

Et petere Aoniæ suadebant tuta sorores

Otia, judicio semper amata meo.

Forum autem curia nomine non est cum nonnullis intelligendum. Sed ut Varro definit : « Curiæ duorum gene>> rum; nam et ubi curarent sacerdotes res divinas, ut cu» riæ veteres, et ubi senatus humanas, ut curia Hostilia,

1 Excurs, in Tacit. Annal. lib. III, B. et Lib. de Magistr. Rom. cap. 6. 2 Lib. IV de Ling. Lat., et lib. V: « Curia, ubi senatus remp. curat, >> et ubi cura sacrorum publica; ab his curiones. >>

I

quod primus ædificavit Hostilius rex. » Hoc sensu passim apud antiquos curia venit pro loco, ubi senatus habebatur, et translate pro ipso senatus seu patrum conscriptorum corpore. Disertus est Suetonii locus de Augusto scribens : « Liberis senatorum, quo celerius reipublicæ assuescerent, protinus virilem togam, latum cla» vum induere, et curia interesse, permisit, etc. » Hinc apud Horatium; lib. II, Od. 1, vers. 13 et 14:

Insigne moestis præsidium reis,

Et consulenti Pollio Curiæ.

Et Noster, ne plures proferam testes, Sext. Pompeium, quem consulem proximis kalendis augurabatur, ex Pont. lib. IV, Epist. IV, vers. 35 et 36 :

Curia te excipiet, patresque e more vocati.
Intendent aures ad tua verba suas.

Item, Fastor. lib. II, ut significaret, Augustum a tribus ordinibus, populo, senatu, et equitibus, patris patriæ titulo decoratum esse, ait vers. 127:

Sancle pater patriæ ! tibi PLEBS, tibi CURIA nomen

Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen EQUES.

II. Igitur quum Ovidius spem senatus sponte abjiceret, latum quoque clavum, istius supremi ordinis insigne, exuit, ac angustum clavum equitibus proprium induit, sicque clavi mensura coacta est; et quidem otii tantum amore, non vero census senatorii defectu. Is autem senatorum census, (quem paucis exponere non erit abs re ) octingentorum millium fuisse videtur ex Suetonio 2, donec Augustus, quum multi per bella, civilia nempe, paternis spoliati fuissent bonis, ad quadringenta millia eumdem redegerit, ut 3 Dio 1 In Aug. cap. 38.

* In Aug. cap. 41.
, pag. 532, 540.

3 Lib. LIV

3

« PreviousContinue »