Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

tradit, qui ad an. U. C. DCCXXXVI, addit : « Omnibus, qui quadringenta sestertia (déxa pvpiádov, scilicet drachma» rum, ut optime jam dudum Cl. Perizonius' monuit ). possiderent, et quibus magistratus gerere per leges li» ceret, eorum petendorum potestatem dedit. Hunc enim » senatorium censum, tò Bouλɛutizov típnua, prius constiΒουλευτικὸν τίμημα, » tuerat, quem deinde usque ad decies sestertium protu»lit: » atque etiam postremo ad duodecies H-S. seu duodecies centena millia, prout Suetonius indicat.

2

Ex quibus liquet, fas Ovidio fuisse post bella civilia sopita ad hæc usque tempora, in quibus versamur, magistratus, per quos ad senatum erat aditus, petere, modo quadringenta millia habuerit. Quæ nequaquam ei defuisse, exinde colligere certo possumus, quod reapse id genus magistratibus sit functus, ac lato clavo indutus. Quin etiam hæc fuerat ante summa census equestris ex lege Roscia, sicut vel Horatius docet lib. I, Ep. I, vers. 57:

Si quadringentis, sex, septem millia desunt,
Est animus tibi, sunt mores, et lingua, fidesque ;

Plebs eris, etc.

ROSCIA, dic sodes, melior lex, an puerorum

Nænia, quæ regnum recte facientibus offert.

Nec aliis licebat in XIV theatri ordinibus sedere; quum esset ea lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunæ vitio, non suo decoxisset 3.

Quod tamen Augustus ita temperavit, ut «< quum plerique equitum, attrito civilibus bellis patrimonio, spe» ctare ludos e quatuordecim non auderent, metu pœnæ

[ocr errors]

1 Dissert. Triad. p. 174, ubi optimam Suetonium cum Dione conciliandi methodum proposuit, quam postea Cl. Grævius suo probavit calculo, Not. ad Suet. Aug. cap. 41.

2 In Aug. cap. 41.
3 Cicero Philip. II.

>> theatralis, pronuntiaverit, non teneri ea, quibus ipsis, parentibusve equester census unquam fuisset '. » Atqui hoc non obstitit, quominus idem interim esset equestris census, qui et postea remansit, uti ex variis antiquorum locis 2 patet.

in

III. Hac occasione data abs re non erit addere quæ super ipsemet de suis facultatibus variis in locis prodit. Dum parentes viverent, sumtus filii temperabant, uti queritur, Amor. lib. I, Eleg. III, vers. 9 et 10:

Nec meus innumeris renovatur campus aratris ;

Temperat et sumtus parcus uterque parens;

quæ his circiter temporibus scripta fuisse, conjectare fas est. In Pelignis vero rura Nostro fuisse paterna, docet Amor. lib. II, Eleg. XVI, init. quam rusticans scripsit Augusto mense ad amicam :

Pars me Sulmo tenet Peligni tertia ruris ;
Parva, sed irriguis ora salubris aquis, etc.

Deinde vers. 33-38:

At sine te, quamvis operosi vitibus agri
Me teneant, quamvis amnibus arva natent,
Et vocet in rivos parentem rusticus undam,
Frigidaque arboreas mulceat aura comas;
Non ego Pelignos videor celebrare salubres:

Non ego natalem, rura paterna 3, locum.

De iisdem, uti et de hortis, quos ad Clodiam viam possidebat, loquitur ex Pont. lib. I, Ep. VIII, vers. 41-48:

Non meus amissos animus desiderat agros,

Ruraque Peligno conspicienda solo :

Sueton. in Aug. cap. 40.

* Vid. Plin. Maj. Hist. Nat. lib. XXXIII, cap. 2; Plin. Jun. lib. I, Ep. XIX; Martial. lib. V, Ep. xxIV, XXXVI, XXXIX; Juven. Sat. Xiv, vers. 322-325, etc.

3 Trist. lib. IV, El. viii, vers. 10: « Et quæ nunc domino rura paterna

carent. >>>

Nec quos piniferis positos in collibus hortos
Spectat Flaminia Clodia juncta viæ.
Quos ego nescio cui colui; quibus ipse solebam

Ad sata fontanas ( nec pudet ) addere aquas.

Sunt ibi, si vivunt, nostra quoque consita quondam,

Sed non et nostra poma legenda manu.

Piniferos hosce colles, in quibus siti fuerunt Nasonis' horti Cl. Nic. Heinsius de Apennino intelligit monte, qui etiamnum frequentissimam pinum fert, et per quem, ut putat, Clodia via deducebatur Roma Lucam usque. Verum verisimile non est, hanc viam per Apenninum esse ductam, quæ, Antonino tradente, per Arretium, Florentiam ac Pistorium ferebat Lucam. Vix etiam crediderim Ovidianos hortos tam longe Roma remotos fuisse ; quum id deligenus cias solerent Romani prope urbem habere, ut eo facilius secederent, vel inde, quando luberet, Romam repeterent; quemadmodum et ipsi Ovidio mos erat, Trist. lib. IV, Eleg. VIII, vers. 25:

Tempus erat, nec me peregrinum ducere cælum, etc.

Sed modo, quos habui, vacuum secedere in hortos :

Nunc hominum visu rursus et urbe frui.

His in hortis operam carminibus navabat, Trist. lib. I, Eleg. ult. vers. 37:

Non hæc in nostris, ut quondam, scribimus hortis.

Tandem de suo in genere censu hæc ad Augustum habet:
Trist. lib. II, vers. 110 sqq:

Parva quidem periit, sed sine labe, domus.
Sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut evo

CLARA, nec ullius nobilitate minor :

Hos Ovidii hortos Nardini collocat haud longe a Ponte Milvio; p. 485. Prope hunc Pontem intra vias Florentiam, et Lauretam ducentes, monumentum an. 1674, repertum fuit sepulchrale, ad Nasonum familiam pertinens, ut ex Inscriptionib. patet, quas cum iconib. edidit, et notis ornavit Cl. Bellorius.

Et neque divitiis, nec paupertate notanda :
Unde fit in neutrum conspiciendus eques.

Sit quoque nostra domus vel censu parva, vel ortu;
Ingenio certe non latet illa meo.

Anno ante C. XIX; U. C. DCCXXXV; Ovidii, xxiv et xxv.

C. SENTIO SATURNINO, Q. LUCRETIO COSS. I. HAUD ante hunc annum Ovidius potuit Amor. lib. III, Eleg. IX, concinnare, quum ea Tibulli mortem defleat. Is enim poeta hoc anno, quo exeunte Virgilius' decessit, ultimum obiit diem, si epigrammatio, quod Marso Domitio adscribitur, credimus :

Te quoque VIRGILIO comitem non æqua, TIBULLE,

Mors juvenem campos misit ad Elysios.

Unde liquet paulo post Virgilii obitum vita functum esse Tibullum, siquidem hic comes illius ad Campos Elysios. missus Marso dicitur.

Ex ipsa vero Nasonis Elegia discimus, Tibullum non modo post Calvum ac Catullum mortalitatem exuisse, sed et post Cornelium Gallum, qui anno U. C. DCCXXVIII, sibi violentas manus intulerat, Dione teste. Canit enim Noster eadem Elegia IX, vers. 60-65:

...

2

In Elysia valle TIBULLUS erit.

Obvius huic venias hedera juvenilia cinctus

Tempora, cum CALVO, docte CATULLE, tuo,
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
Sanguinis atque animæ prodige, GALLE, tuæ.
His comes umbra tua est.

At aliquot post Gallum annis Tibullum vixisse, haud obscure indicat Ovidius, Trist. lib. IV, Eleg. x, simul do

1 Vide quæ in Horatii Vita notavimus, pag. 310 et 311. * Lib. LIII, pag. 513; vid. Horat. Vit. pag. 208 et 209.

cens, sibi nullam cum Virgilio, brevem vero cum Tibullo, amicitiam fuisse, vers. 51-53:

Virgilium vidi tantum : nec avara Tibullo

Tempus amicitia fata dedere meæ.

Successor fuit hic tibi, Galle; Propertius illi.

Scilicet si Tibullus successor Galli fuit, ille ergo aliquandiu post hunc floruit, et nova carmina scripsit.

II. Ovidius porro quum Tibulli mortem defleret, jam se istius ævi poetis adnumerabat, Amor. lib. III, Eleg. IX, vers. 17:

At sacri vates, et Divûm cura vocamur.

Sunt etiam, qui nos numen habere putent ;

quibus confirmantur superius adnotata de juvenilium Nostri carminum tempore.

III. Hinc admonemur ut de illorum' opinione dicamus, qui existimant, collegium poetarum Romæ fuisse, cujus pars Ovidius fuerit. Quod omnino certum minime mihi videtur ex locis in subsidium vocatis. Valerius nempe Maximus de Accio poeta: «< Is, ait, Julio Cæsari amplissimo » et florentissimo viro in collegium poetarum venienti nun» quam assurrexit, etc.` » Qui locus solus id genus quum collegia memoret, eum possumus translate et figurate interpretari, non vero proprie de sodalitate poetarum vera, quæ legibus, numeroque membrorum circumscripta fuerit. Quum enim et poetæ suos cœtus haberent, ubi carmina invicem recitarent, eo potuit Valerius respicere, siquidem addit : « Quapropter insolentiæ crimine caruit, quia ibi

voluminum, non imaginum certamina exercebantur. Nec magis stringunt e Nasone loca. Is Trist. lib. V, Eleg. III, quum ad Bacchum dixisset vers. I :

1 Vide Lomeier, de Biblioth., pag. 337, etc. 2 Lib. III, cap. 7, n. 11.

« PreviousContinue »