Page images
PDF
EPUB

Illa dies hæc est, qua te celebrare poetæ,

Si modo non fallunt tempora, Bacche, solent.

Addit vers. 5:

Inter quos memini, dum me mea fata sinebant,
Non invisa tibi pars ego sæpe fui ;

et vers. 47-52:

Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetæ etc.
Admonitusque mei, quum circumspexerit omnes,

Dicat: ubi est nostri pars modo Naso chori?

ubi poetæ possunt, etsi in nullum fuerint cooptati collegium, dici consortes ejusdem studii, atque etiam ' chorus, quemadmodum superius vs. 10 dixerat, se mollem egisse

In studiis vitam, Pieridumque choro,

ut significaret, se Musis operam navasse, quarum veluti chorus fingebatur, qualis et poetis translate adscribi potuit.

www

Anno ante C. XVIII; U. C. DCCxxxv1; Ovidii, xxv et xxvI.

P. CORNEL. LENTULO, CN. CORNEL. LENTULO COSS.

1. ÆNEIDA jam vulgatam fuisse, quum Ovidius, Amor. lib. I, Eleg. xv, caneret, docent vers. 25 et 26:

Tityrus, et fruges, Eneiaque arma legentur,

Roma triumphati dum caput orbis erit.

Virgilius autem quum desinente anno superiore obiret, nondum id opus absolverat, ac testamento jusserat, ut cremaretur, teste Plinio : « Divus Augustus carmina Virgilii >> cremari contra testamenti ejus verecundiam vetuit, etc. » Quin etiam Hieronymus in chronicis ad hæc tempora

3

1 Art. Am. lib. III, vers. 533: « Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum. Hic Chorus ante alios aptus amare sumus. »

2 Hist. Nat. lib. VII, cap. 30.

3 Olymp. cxc,

an. 3.

prodit, Varium et Tuccam poetas illustres fuisse, qui AEneadum postea libros emendarunt sub ea lege, ut nihil adderent. Unde fas colligere, Æneidos carmen haud ante hunc annum emendari, nec proinde in lucem prodire potuisse. Quapropter neque citius ea Nasonis Elegia fuerit exarata, quum adhuc ætas poetæ strenua foret, vers. 3:

Non me more patrum, dum strenua sustinet ætas,
Præmia militiæ pulverulenta sequi ?

II. Quod ibidem mox habet, vers. 5 et 6:

Nec me verbosas leges ediscere? nec me

Ingrato vocem prostituisse Foro?

Ultro nos ducit ad illos hic revincendos, qui arbitrati sunt Ovidium fuisse Causidicum, quique vel hinc manifesti erroris arguuntur. Eorum agmen ducit doctissimus Aldus Manutius, claudit vero Petrus BAYLE, eodem loco uterque abutens, Trist. lib. II, vers. 93:

Nec male commissa est nobis fortuna reorum

Usque decem decies inspicienda viris ;
I

[ocr errors]

ubi tamen clare Naso significat, se ex centumviris judicibus fuisse, quemadmodum et ex Ponto, lib. III, Epist. V, ad Cottam, vers. 7, etc.

Legimus, o juvenis, patrii non degener oris,

Dicta tibi pleno verba diserta Foro etc.

At nisi peccassem...

Quod legi, tua vox exhibuisset opus :

Utque fui solitus, sedissem forsitan unus

De centum judex in tua verba viris.

ex quibus simul collatis luce meridiana clarius est, Ovi

1 Hanc vocem frivolam hoc loco judicabat Cl. Nic. Heinsius, adeoque legebat, lisque, ut qui putaret, centumviros litibus judicandis designari. Ingeniosa quidem est emendatio; sed decemviri, non autem centumviri dicebantur litibus judicandis; omnesque codices usque ferunt, nisi quod duo utque, unus vixque habeant. Nec etiam vox illa usque otiosa videtur, quum satis apte numerum antecedat centenum,

dium in foro nunquam causas ad causidicorum instar egisse, sed inter centumviros ibidem in subselliis sedisse ceu judicem, ac advocatorum orationes audivisse, causasque judicasse, quod est sedere in aliquem, vel, ut Noster habet, in alicujus verba sedere.

I

Centumviri autem qui fuerint, paucis docet Festus: « Centumviralia, inquit, judicia a centumviris dicta sunt. >> Nam quum essent Romæ triginta quinque tribus, quæ >> et curiæ sunt dictæ, terni ex singulis tribubus sunt electi » ad judicandum, qui centumviri appellati sunt. Et licet quinque amplius quam centum fuerint, tamen quo faci>> lius nominarentur, centumviri sunt dicti. » Cætera, quæ ad eorum judicia spectant, plures jam docti viri tractarunt, quos consulere est. Addemus tantum, ut posterior Ovidii locus illustretur, centumviros non fuisse perpetuos, nec semper eosdem quotannis in centumviralibus sedisse; sed ex judicum decuriis a prætore lectos in suum annum esse, ut una cum eo causas centumvirales deciderent. Unde intelligitur, quare Naso dixerit, sedissem forsitan, etc. III. Subjungit porro Noster eodem loco, Trist. lib. II, vers. 95:

Res quoque privatas statui sine crimine JUDEX 2,
Deque mea fassa est pars quoque victa fide.

Absurdam hujus loci interpretationem a nonnullis confictam satis revincemus, modo rectiorem proferamus. Sci

'Gul. Budæus, Not. prior. ad Pand. pag. 242, 245; Ant. Augustin. de Legib. leg. Æbutia; Car. Sigonius, de Judiciis, lib. I, cap. 22; Siccama, de Centumvir. Judicio, lib. I, cap. 6, 13; Franc. Hotoman. de Magistratib. Rom. lib. I, etc.

Hæc Pet. Bayle sic intelligit, ut censeat, Ovidium quibusdam in litib. arbitrum esse factum, etc. Verum judex ab arbitro differt. Ille est qui a prætoribus datur : arbiter qui a litigantibus eligitur: vid. Senec. de Benef. lib. III, cap. 7; Plin. Ep. 30; lib. VII, Cicer. Orat. pro Roscio.

VIII.

10

[ocr errors]

>>

[ocr errors]

2

licet a prætoribus ex decuriis præter centumviros legebantur, et alii ad privatorum lites dijudicandas, qui privati quoque judices vocabantur, quique sigillatim ad quamvis causam, centumviros non spectantem, dabantur. Audiamus hanc in rem Aul. Gellium ', qui id genus judex fuit: Quo primum tempore a prætoribus lectus in judices » sum, ut JUDICIA, quæ appellantur PRIVATA, suscipe» rem, libros utriusque linguæ de officio judicis scriptos conquisivi; ut homo adolescens a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad judicandas lites vocatus, rem judiciariam,... ex mutis, quod aiunt, magistris cognosce>> rem, etc. » In hisce vero privatis judiciis unus quidem tantum judex litem sua sententia definiebat; erant tamen alii judicis amici jurisperiti in consilium adhibiti, prout idem Gellius postea docet: «< Petebatur, ait, apud me » pecunia, quæ dicebatur data numerataqué, etc. » Paucis deinde post lineis : « Tunc, addit, ibi amici mei, quos ro» gaveram in consilium, viri exercitati, atque in patroci»> niis et in operis fori celebres, ... non sedendum diutius, » ac nihil esse dubium dicebant, quin absolvendus fo>> ret, etc. » Præterea vel ex Cicerone patet, causas haud adeo leves ac vulgo putant, sed et gravissimas in iisdem judiciis privatis actas fuisse. Ille enim de Oratore3 : « Vo» litare in foro, hærere in jure, ac prætorum tribunalibus, » JUDICIA PRIVATA magnarum rerum obire, in quibus sæpe >> non de facto, sed de æquitate et jure certetur ; jactare se >> in causis CENTUMVIRALIBUS, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, alluvionum, circumluvionum, nexorum, parietum, luminum, stillici

>>

[ocr errors]

>>

1 Noct. Attic. lib. XIV, cap. 2. 2 Vide et lib. XII, cap. 13.

* Lib. I, cap. 38; vide et 39.

» diorum, testamentorum ruptorum, aut ratorum, cæte>> rarumque rerum innumerabilia jura versantur, etc. »

Anno ante C. xv; U. C. DCCXXXIX; Ovidii, xxvIII et XXIX.

M. DRUSO LIBONE, L. CALPURNIO PISONE COSS. I. AD hoc tempus alligare licet Amor. lib. I, Eleg. XIV, vers. 45, qua canit:

Nunc tibi captivos mittet Germania crines :

Culta triumphatæ munere gentis eris.
O quam sæpe, comas aliquo mirante, rubebis!
Et dices: emta nunc ego merce probor ;

Nescio quam pro me laudat nunc ipse Sicambram.

3

Etenim, Dione teste', maximum bellorum, quæ tunc Romanis contingebant, contra GERMANOS fiebat, idque ipsum Augustum urbe extraxit, SICAMBRIS, Usipetis, etc. arma moventibus. Augustum vero non nisi post Actiacos ludos, ac proinde post 2 Septemb. diem, an. U. C. DCCXXXVIII, Roma profectum esse, ex eodem historico patet, ut alibi 2 fusius ostendimus. « Barbari autem, ipsomet narrante, >> quum Lollium (quem 3 ante vicerant) arma parare, et >> Augustum exercitum adducere audirent, in suam terram » regressi, obsidibus datis, pacem acceperunt. » Quæ pax quum adeo sub istius anni exitum composita fuerit, hinc colligere est, Ovidium his citissimum consulibus potuisse prolatis versiculis eo spectare, dum de Sicambrorum gente ceu modo victa loquitur; quemadmodum Horatius eodem fere tempore Sicambros velut victos, et prope diem triumpho ducendos memorat lib. IV, Od. 2.

1 Lib. LIV, pag. 535.

2 Jani Templ. Reser. pag. 174.
3 Vide Horat. Vit. pag. 319 sqq.
Vide Horat. Vit. pag. 343.

« PreviousContinue »