Page images
PDF
EPUB

Insuper vero ex dictis observandum venit, Nasonem et ante iteratam librorum Amorum editionem, ac adeo ante hæc tempora, operam tragœdiæ dedisse; siquidem eadem lib. II Eleg. XVIII, (quæ, ut jam observatum, scripta, quum Noster sub incude Artem Amatoriam habebat) vers. 13-18, hæc canit:

Sceptra tamen sumsi; curaque TRAGŒDIA nostra
Crevit; et huic operi quamlibet aptus eram.
Risit Amor, pallamque meam, pictosque cothurnos,
Sceptraque privata tam bene sumta manu.

Hinc quoque me dominæ numen deduxit iniquæ,

Deque cothurnato vate triumphat Amor.

Idem ex Amor. lib. III, Eleg. 1, confirmatur; ubi, quum Noster Tragediam ac Elegiam induxisset, velut poetam vicissim ad sua carmina allicientes, addit, suo nomine loquens, vers. 63-70:

Altera me sceptro decoras, altoque cothurno ;

[ocr errors]

Jam nunc contacto magnus in ore sonor:

Altera das nostro victurum nomen amori, etc.

quibus clare significatur, Ovidium jam ante fictum hoc certamen carminibus tragicis inclaruisse, non secus ac elegiacis, seu amatoriis. Quod superius indicaverat Tragedia, sic loquens, vers. 27-29:

Quod teneræ cantent, lusit tua Musa, puellæ ;

Primaque per numeros acta juventa suos.

Nunc habeam per te, Romana Tragœdia, nomen, elc. unde simul liquet, Nasonem, dum hæc scriberet, primam peregisse juventam ; quod et postea innuit eadem Elegia, vers. 59:

Prima tuæ movi felicia semina mentis ;

Scilicet hoc I poematum, Amor. lib. III, ex illis est, quæ

1 An non potius legendum, contecto, ob larvam nempe, qua contegebatur os, faciesve.

post priorem horum librorum editionem addidit secundæ sub hæc tempora factæ, quum Ovidius jam quadragenarius

esset.

Alia sunt ipsiusmet Ovidii testimonia, quibus diserte profitetur, se Tragadias scripsisse. Sic Trist. lib. II, vers. 519 et 520, ad Augustum :

Et mea sunt populo saltata poemata sæpe :

Sæpe oculos etiam detinuere tuos.

Inferius vero, vers. 553 et 554 :

Et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis :
Quæque gravis debet verba cothurnus habet.

Tandem et Trist. lib. V, Eleg. VII, vers. 25-28:

Carmina quod pleno saltari nostra theatro,
Versibus et plaudi scribis, amice, meis;
Nil equidem feci (tu scis hoc ipse ) theatra.

Legimus nempe hoc postremo versu non theatris, ut vulgares libri ferunt, sed theatra. Etenim ex toto contextu manifestum est, Ovidium non sibi velle, se nihil theatris id est, ad theatra, vel quod theatris saltaretur, scripsisse ; sed omnino significare, se nihili fecisse, seu æstimasse theatra. Quem sensum evincit et subsequens versiculus :

Musa nec in plausus ambitiosa mea est, etc.

IV. Ad ea porro tragica carmina, quæ ante hoc tempus cœperat quidem, sed ob amatoria non absolverat, referendum quod habet Amor. lib. II, Eleg. I, a vers. 11:

Ausus eram, memini, cælestia dicere bella,

Centimanumque Gygen; et satis oris erat :
Quum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
Ardua devexum Pelion Ossa tulit.

In manibus nimbos, et cum Jove fulmen habenti,
Quod bene pro cælo mitteret ille suo,

Clausit amica fores: ego cum Jove fulmen omisi, etc.
Blanditias elegosque leves, mea tela, resumsi, etc.

quod opus theatro destinatum fuisse, docent etiam superiores vers. 3 et 4 :

Hoc quoque jussit Amor : procul hinc, procul este severæ :
Non estis teneris apta, theatra, modis.

[ocr errors]

V. Ex illis vero Nasonis operibus tragicis laudatur præsertim ab antiquis Medea, de qua auctor Dialogi de Oratoribus: « Nec, ait ', ullus Asinii aut Messalæ liber tam » illustris est, quam MEDEA OVIDII, aut Varii Thyestes. Quintilianus quoque idem opus extollit : « OVIDII ME» DEA, inquit, videtur mihi ostendere quantum vir ille » præstare potuerit, si ingenio suo temperare, quam indulgere maluisset. » Recentiores omittimus.

[ocr errors]

2

Anno ante C. 1; U. C. DCCLIII; Ovidii XLII et XLIII.

COSSO CORN. LENTULO, L. CALPURNIO PISONE COSS.
I. HUIC citissimum anno venit adscribendum, quod
Ovidius sibi, edita jam Arte Amatoria, obtigisse, canit,
Trist. lib. II, Artem illam, quæ præcipua sui exsilii causa
dicebatur, apud Augustum vindicans, vers. 539-546:

Nos quoque, jam pridem scripto peccavimus uno;
Supplicium patitur non nova culpa novum :

Carminaque edideram, quum te delicta notantem,
Præterii toties jure 3 quietus eques.

3

Ergo, quæ juveni mihi non nocitura putavi

Scripta parum prudens, nunc nocuere seni?

Sera redundavit veteris vindicta libelli.

quæ quum sub sui exsilii ac anni U. C. DCCLXIII princi

3

1 Cap. 13.

Instit. lib. X, cap. 4 : vid. et lib. VIII, cap. 5.

Vulgo legitur irrequietus, vel etiam in cod. MSS inrequietus. Lipsius vero de Milit. Rom. lib. I, Dialog. v, ille quietus, legendum censebat. Melius postea cl. Nic. Heinsius ex tribus antiquis MSS jure quietus edidit.

1

pium scriberet, hoc est, decem integris post editam Artem anuis, merito dicit, se jam pridem hoc scripto peccavisse, et sera mulctatum vindicta; qua potuisset Augustus eum multo citius notare, dum, jure sui morum regiminis, equitum turmas recognosceret. Ad hanc enim recognitionem, non vero ad solemnem equitum transvectionem quotannis Idibus Juliis peractam, hic respicit Ovidius, uti clarissime docet, dum ait, se multoties cum equo præteriisse coram Augusto delicta notante, qui Nostrum equò non mulctaverit, sed sine nota et mulcta eum, jure adeo quietum, præterire sivit. Hæc scilicet erat equitum, qui gravibus delictis se pœnæ obnoxios fecerant, mulcta, ut equus, qui illis publice assignabatur ac publico sumtu alebatur, a censoribus adimeretur, quum singulis lustris equites ad examen censuramve revocabant.

II. Augustus autem censuram quidem perpetuam anno U. C. DCCXXXII recipere noluerat ; postea tamen, an. DCCXXXV, decretum est, «< ut magister morum per quinque >> annos esset, potestatemque censoriam per id temporis haberet. » Quum vero illud morum legumque regimen renovatum ac continuatum usque ad Augusti mortem fuerit, inde est quod Suetonius scribit, Augustum recepisse morum legumque regimen perpetuum. « Quo jure, subjungit, quanquam sine censuræ honore, censum tamen

>>

5

1 Vide Tacit. Annal. lib. II, cap. 83, cum Lipsii notis, ac hujus lib. I de Milit. Rom. Dial. v. Semel nimirum quotannis illo die fiebat, uti patet ex Livio; (lib. IX. ) « Ab eodem, ait (Q. Fabio censore ), institutum dicitur, ut equites Idibus Quintilibus transveherentur. » Idque a templo Martis extra portam Capenam, ad templum Castoris in Foro, ex Dionys. Halic. lib. VI vid. Donat. de Urbe Rom. lib. III, cap. 13.

>>

:

2 Dio, lib. LIV, pag. 521.

3 Dio, lib. LIV, pag. 527.

4 Dio, lib. LIV, pag. 542.

5 In Aug. cap. 27.

» quam

[ocr errors]

populi ter egit, etc. » Eodem etiam jure, «< equitum tur>> mas frequenter recognovit, post longam intercapedinem >> reducto more transvectionis. Sed neque detrahi quemin transvehendo ab accusatore passus est; quod fieri solebat: et senio vel aliqua corporis labe insignibus permisit, præmisso in ordine equo, ad respondendum quoties citarentur, pedibus venire, etc. '» quæ non parum Nasonis locum, quem tractamus, illustrant, secus ac quæ idem Suetonius addit : « impetratisque a » senatu decem adjutoribus, unumquemque equitum rationem vitæ reddere coegit: atque ex improbatis alios » pœna, alios ignominia notavit, etc. » quæ. videsis.

non

III. Singulas porro vices, quibus equitum turmas ipsemet Augustus recognoverit, definire, silentibus historicis, nobis non licet. Verum et hoc anno id peractum, quum modo Noster suam Artem ediderat, ex ejus verbis colligere fas est. Haud longe saltem ab hoc tempore removenda est novissima post eamdem Artem editam facta recognitio, qua rursus Naso probatus ab Augusto delicta notante fuit. Quo etiam spectat ejusdem Trist. lib. II, vers. 89 et go:

At, memini, vitamque meam moresque probabas
Illo, quem dederas, prætereuntis equo.

www

Anno C. 1; U. C. DCCLIV; Ovidii XLIII et XLIV.

C. CÆSARE AUG. F. L. EMILIO PAULLO COSS.

I. CAIUM CAESAREM, de quo poeta noster in Arte Amatoria canit, ceu ad Parthicam expeditionem se accingente, hoc anno consulatu decoratum fuisse, dum ultra fines ex1 Sueton. in Aug. cap. 38.

« PreviousContinue »