Page images
PDF
EPUB

quibus manifestum quidem est, Tiberium, de Germania jam triumphata, atque etiam de ejus triumphi manubiis ædem Concordiæ construxisse. At vero hæc sunt de triumpho intelligenda, quem ille pluribus ante hæc annis ducto, scilicet an. U. C. DCCXLVII, quo ipsemet cum Pisone consul iterum, ipsisque kalendis Januariis templum Concordia sibimet ipsi reficiendum injunxit, ut suo et Drusi nomine id inscriberet, ac deinde triumphavit, narrante Dione. Suetonius ergo videtur duos confundere Tiberii triumphos. Sed de his jam satis.

[ocr errors]

Anno C. XI; U. C. DCCLXIV; Ovidii LIII et LIV.

M. ÆMILIO LEPIDO, T. STATILIO TAURO COSS.

I. AD hunc annum adtinet Tristium liber IV, quem Romam misit, quum in Ponto sollicita jaceret novus incola sedis, Eleg. I, vers. 85. Deinde liquido indicat, Eleg. VI ac VII secundo exsilii anno conditam esse. Illa enim, vers. 19 et 20, ait:

Ut patria careo, bis frugibus area trita est ;
Dissiluit nudo pressa bis uva pede.

quibus significat, se haud ante hujus anni autumnum id carmen scripsisse; siquidem ab anno U. C. DCCLXII exspirante, quo patria pulsus est, uva bis pressa dici non potuit, nisi demum post hujusce anni vindemias. Elegia vero VII scribit, vers. 1 et 2:

Bis me sol adiit gelidæ post frigora brumæ,

Bisque suum tacto Pisce peregit iter, etc.

nisi

lib. II, vers. 161: « Livia sic tecum sociales compleat annos., Quæ, te, nullo conjuge digna fuit; » et ex Ponto, lib. II, Ep. vi, vers. 29 « Perque tori sociam, quæ par tibi sola reperta est, etc. >>

1 Lib. LV, pag. 553.

ut hæc etiam nequiverit ante vernum hujus anni tempus canere, quo Sol ex antiquorum calculis novum anni cursum redintegrabat, quum jam Piscium subiisset signum. Etenim, ut Noster habet, Fast. lib. I, vers. 39:

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus.

Anno C. XII; U. C. DCCLXV; Ovidii LIV et LV.

GERMANICO CÆSARE, C. FONTEIO CAPITONE COSS.

I. QUINTUS Tristium liber superiorem proxime secutushuic anno venit adscribendus. Elegia certe III concinnata fuit die Baccho sacra:

Illa dies hæc est, qua te celebrare poetæ,

Si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, etc.

Ea autem erat tertia post Idus Martias, seu XVII mensis Martii, ex Fast. lib. III, vers. 713 et 714:

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho.

Bacche, fave vati, dum tua festa cano.

Elegiam vero X scriptam tertio exsilii anno fuisse diserte auctor docet, sic exorsus :

Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Ister ;

Facta est Euxini dura ter unda maris, etc.

quæ hyemem hujus ineuntis anni designant. Eadem tempestate exarata est Elegia XIII, ubi querens se mente et corpore ægrum esse, addit, vers. 5 et 6:

Perque dies multos lateris cruciatibus uror,
Sed quod non modico frigore læsit hyems.

II. Quum Noster amicos, quibus plerasque librorum nomine Tristium Elegias misit, non ausus esset veris in

1 Eleg. 1 init. « Hunc, quoque de Getico, nostri studiose, Litore, præmissis quatuor adde meis. »

libellum

terpellare nominibus, ne illis ingratum foret officium, aut
noceret; (Trist. lib. III, Eleg. III, vers. 63-68; lib. V,
Eleg. IX, vers. 31-34; ex Ponto lib. III, Ep. VI, vers.
45-55) tandem hoc anno aperte cœpit illis epistolas in-
scribere, quas
Iv libri, ex Ponto in vetustissimis codicibus
dicti, complectuntur. De quorum titulo discrepante ab
illo quinque priorum, sic lib. I, Epist. I, vers. 15-20:
Invenies, quamvis non est miserabilis index,

Non minus hoc (opere) illo triste, quod ante dedi.
Rebus idem, titulo differt: et Epistola cui sit

Non occultato nomine missa docet, etc.

quibus addere lubet hasce epistolas ordine temporis editas non esse, ipsomet fatente, lib. III, Ep. Ix, vers. 51-53:

Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
Litera, propositum curaque nostra fuit :

Postmodo collectas, utcumque sine ordine, junxi.

Primum quidem librum Bruto transmittens, ait Ep. I :

Naso Tomitanæ jam non novus incola terræ
Hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Attamen Epist. II Fabio Maximo, hyemem modo quartam exsilii memorat, vers. 27 et 28:

Hic me pugnantem cum frigore, cumque sagittis,

Cumque meo fato, quarta fatigat hyems.

atque Ep. VIII autumnum itidem quartum jam initum indicat, vers. 27 et 28:

Ut careo vobis Stygias detrusus in oras,

Quatuor autumnos Pleias orta facit.

quibus hujusce anni autumnus ac subsequens hyems manifeste designantur. Etenim quum Ovidius autumno anni U. C. DCCLXII Roma discesserit, quartus ab illo autumnus nequit alius, præterquam hujusce anni, in quo versamur, intelligi. Hoc autem loco Noster notat autumnum per ortum

Pleiadum, sed ortum acronicum; at Virgilius eamdem anni partem designat per Pleiadum occasum, sed cosmicum ; prout viris doctis jam observatum. Pleiades vero, juxta Plinium occidebant III Idus Novembris.

III. Hoc itidem anno exeunte triumphum de Pannoniis Dalmatisque a Tiberio ductum esse, constat inter recentiores doctrina temporum celeberrimos. Quod paucis ostendisse, proposito nostro consentaneum erit, quum Ovidius illum aliquot Epistolis libri II ex Ponto laudet.

Igitur Velleius Paterculus testis oculatus, quum lib. II, cap. 104, narrasset, se ab adoptione Tiberii missum cum eo præfectum equitum in Germaniam, cælestissimorum cjus operum, per annos continuos novem, spectatorem et adjutorem fuisse; deinde cap. 121 scribit, Tiberium ex Germania in urbem reversum, jam pridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum, ex Pannonis Dalmatisque egisse triumphum. Isti autem novem anni, ab anno U. C. DCCLVII, et quidem v kal. Julias, quo die Tiberius ab Augusto fuit adoptatus, deducti, si labentes duntaxat intelligantur, ut plane judicio cl. virorum debent; hinc necesse erit, ut triumphus ille hoc anno U. C. DCCLXV, jam adulto et ad finem vergente ductus sit.

Cl. Bucherius 3 illos novem annos veluti labentes adsumens, eosdem ad sextum aut quintum mensem promovet, atque proinde colligit, triumphum illum vix ante Decembrem aut Novembrem hujusce anni potuisse duci. Alibi ta

1 Gassendi Instit. Astron. lib. I, cap. 20, et ante illum Joan. Sacro de Bosco Sph. cap. 3. Ad quem locum Clavius : «< Tempore, ait, autumni, sole videlicet existente in Scorpio, oriuntur Pleiades vesperi sub solis » occasum, id est, chronice. >>

[ocr errors]

2 Lib. II, cap. 47; lib. XVIII, cap. 25, 31, etc. Vide sup. pag. 179. 3 Belg. Roman. lib. III, cap. 3.

Eod. lib. cap. 2, §. 13, pag. 103.

men observat, Ovidium in triumphi descriptione canere, platearum saxa silicesve roratis erubuisse rosis. Unde ipsi videtur, vernum saltem anni tempus, si non æstatis, satis indicari.

Verum 1o. nihil est necesse, ut Ovidium adeo stricte de rosis ipsis, vel vernis, vel æstivis, interpretemur; quum possit de floribus in genere intelligi, quemadmodum Trist. lib. IV, Eleg. II, de Triumpho, quem de Germania augurabatur, canens, ait vers. 47-50:

Hos super in curru, Cæsar, victore veheris

Purpureus populi rite per ora tui;

Quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum,
Undique jactato flore tegente vias.

2

2o. Rosa fuerunt non modo vernæ ac æstivæ, sed et hybernæ, quæ vel ex Ægypto adferebantur, vel in ipsa urbe Roma educabantur, uti vel ex Martiali patet, lib. IV, Epig. XXIX; lib. VI, Epig. LXXX, et lib. XIII, Epig. CXXVII. Præterea illud argumentum, quo Bucherius ipse triumphi annum confirmat, illam quoque loci Ovidiani interpretationem convellit. « Germanicum, ait cl. vir, nonnisi » exacto consulatu (quem scilicet hoc anno gerebat) in » Galliam Germaniamve Belgicam ab Augusto missum, » adserit Suetonius Calig. cap. 8. Quorsum tam sero? » Nisi quod tum primum Tiberius a Germania rediisset, de Pannoniis Dalmatisque demum triumphasset, ejusque triumpho Germanicus tunc consul interfuisset, etc. » Nec sane videtur Tiberius potuisse exercitum in Germania adhucdum rebellante sine duce relinquere, antequam copias in hiberna deduxisset.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]
« PreviousContinue »