Page images
PDF
EPUB

Mista sit hæc quamvis inter Graiosque Getasque,

A male pacatis plus trahit ora Getis etc.

IV. Addamus et hic observationem illustrando ejusdem lib. III ex Ponto, Epist. II, loco, ac Cotta, cui inscribitur, generi1 necessariam. Scilicet Ovidius de hujus Cottæ moribus loquens, addit vers. 105-108:

Quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor;
Quos Numa maternus non neget esse suos:
ADJECTIque probent genitiva ad nomina COTTÆ;
Si tu non esses, interitura domus.

quibus Noster significat, Collam ex Valeriorum Messalarum gente per patrem ortum trahere; quippe gens sua ab antiquo Volesi stemmate nomen derivabat, et qui primo Volesii et Volusii fuerant dicti, postea et Valerii sunt vocati, ut recte cl. Nic. Heinsius notavit. At male mox addit, Ovidium vers. 107 innuere, Cottam adoptione in Aureliam Cottarum familiam transisse. Etenim Noster clare docet lib. IV ex Ponto, Ep. ult. Cottæ matrem ex ista Cottarum Aurelia familia procreatam fuisse, vs. 41-44:

Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere;
Pieridum lumen, præsidiumque fori.
Maternos Cottas cui Messalasque paternos
Maxima nobilitas ingeminata dedit.

Igitur quum Cotta pater esset M. Valerius Messala Corvinus, celeberrimus ille orator, de cujus morte supra diximus ad an. U. C. DCCLVII; mater vero ab Aurelia Cottarum

' De quo agens Theodor. Ryckius varie errat, not. ad Tacit. Ann. III, cap. 2, tom. II, pag. 57.

2 Rutilius in Itinerario Volusi habet : «< Qui Volusi antiquo derivat stemmate nomen, Et reges Rutulos, teste Marone, refert. >>

3

Quod et nuperrime cl. Brouckhuysen adfirmavit, not. ad Tibull. et paulo ante Theod. Ryckius not, ad Tacit. tom. II, pag. 58, sequuntur, scilicet Scholiasten Persii ad Sat. II, vers. 72, cujus locum profert Ryckius ibid.

gente, quæ Numam regem habebat auctorem, descenderet; hinc est quod Ovidius priore loco dicat, Cottas adjectos esse ad hujus Cottæ nomina genitiva, hoc est, huncce Messalæ filium præter paterna nomina tulisse quoque Cottarum nomen, quod nempe receperat a matre, ut sæpe apud Romanos fiebat.

[ocr errors]

Idem porro Cotta Nasonis amicus post Messalini fratris sui mortem, dictus quoque cognomine Messalinus fuit. Rem aperit Velleius de illo Val. Messalino loquens : « Qui vir, ait, animo etiam quam gente nobilior, dignissimus qui >> et PATREM CORVINUM habuisset, et cognomen suum (NB.) COTTAE FRATRI relinqueret. » Inde est quod ille soleat a Tacito 3 Cotta Messalinus dici.

[ocr errors]

>>

Ad Valerium Messalinum, qui frater Cotia natu maximus videtur, Ovidius scribit lib. I ex Ponto, Ep. VII, lib. II, Ep. II. Illa de patre jam mortuo canit, illum olim poetam nostrum inter amicos habuisse, I, VII, vers. 27: Nec tuus est genitor nos inficiatus amicos,

Hortator studii causaque faxque mei, etc.

Mox de Cotta ejus fratre subjungit :

Adde quod est frater tanto tibi junctus amore,
Quantus in Atridis Tyndaridisque fuit.

Is me nec comitem, nec dedignatus amicum est, etc. 4

Paria scribit ad eumdem lib. II, Ep. II, vers. 99-104, ubi et illum laudat ob gratiam, qua valebat apud Augus

1 Lib. II, cap. 112.

* Ex quo loco patet, Messalinum jam obiisse, quum Velleius hæc scriberet, id est, ante xvi Tiberii annum. De ejus morte vid. Plinium, lib. XXXII, cap. 10.

3 Annal. lib. II, cap. 32; lib IV, cap. 20; lib. V, cap. 3; lib. VI, cap. 5, 6, 7; lib. XII, cap. 22. Ita et Plin. lib. X, cap. 22 : « Sed (quod constat) Messalinus Cotta, Messala Oratoris filius, etc. » Lib. XXXII, cap. 6, eum vocat consularem:

Lege et vers. 55-60.

tum, ac paternam eloquentiam, cujus fuerat heres, vers. 49-54.

Ad Cottam vero est ejusdem libri Ep. VIII, et lib. III, Ep. II ac V, qua juvenis Ovidio dicitur, vers. 7:

Legimus, o juvenis patrii non degener oris,

Dicta tibi pleno verba diserta foro, etc.

V. Sed ut ad Nasonis operum seriem redeamus, libri IV ex Ponto Epist. IV hoc certissime anno ad exitum vergente missa est Sexto Pompeio, cui de consulatu gratulatur, quem anno gesturus erat proximo. Fingit enim Famam sic se adlocutam fuisse, vers. 17:

Consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
Candidus et felix proximus annus erit.

deinde vers. 23, addit:

Ergo ubi, Jane biceps, longum reseraveris annum,
Pulsus et a sacro mense December erit;

Purpura Pompeium summi velabit honoris, etc.

Ille autem Sextus Pompeius anno subsequenti, U. C. DCCLXVII, consul annum fascibus aperuit; quare hæc Epistola, ad eum jam designatum consulem missa, antequam Decembri successisset Januarius, ad huncce annum U. C. DCCLXVI exeuntem omnino pertinet. Ante vero hanc Epist. scripserat et ejusdem libri primam, quæ non modo ordine, sed et tempore alias eidem scriptas præcessit, ut liquido patet ex vers. 1-20:

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,

Debitor est vitæ qui tibi, Sexte, suæ ;

Qui, seu non prohibes a me tua nomina poni,

Accedet meritis hæc quoque summa tuis, etc.

Pompeius ille jam ante maximis Ovidium prosecutus fuerat beneficiis, ipsomet poeta teste, vers. 23:

Nunquam pigra fuit nostris tua gratia rebus ;

Nec mihi munificas arca negavit opes, etc.

VIII.

15

Idem confitetur, ac pluribus verbis prosequitur Ep. XV, vers. 3-20, ubi et Pompeii facultates recenset.

Anno C. XIV; U. C. DCCLXVII; Ovidii LVI et LVII.

SEXTO POMPEIO, SEXTO APULEIO COSS.

ut hoc

I. SEXTO POMPEIO jam consulatu fungenti Epistola v libri IV ex Pouto inscripta est. Idcirco necesse est, ineunte anno concinnata fuerit; vel si superiore exeunte, nonnisi tamen hoc ad consulem pervenerit. Alterutrum indicant hæc Ovidii carmina, quibus tamen prior sensus convenientior mihi videtur :

Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures;
Verbaque honorato ferte legenda viro.

Longa via est ; nec vos pedibus proceditis æquis :
Tectaque brumali sub nive terra latet.

Quum gelidam Thracen, et opertum nubibus Hæmon,
Et maris Ioni transieritis aquas;

Luce minus decima 1 dominam venietis in urbem,
Ut festinatum non faciatis iter, etc.

deinde vers. 17-24 subponit, fore ut POMPEIUS jam consulatus officiis occupatus sit, quum ad eum hæc Epistola pervenerit :

Aut reget ille suos, dicendo jura, Quirites,

Conspicuum signis quum premet altus ebur, etc.

II. Epistola VI certissimo temporis charactere notatur, morte nimirum Augusti, hoc anno die sextilis XIX de

1 Scilicet significat, Epistolam, postquam in Italiam perlata fuerit, decem circiter diebus potuisse Brundisio ad Urbem pervenire. Horatius certe quum iter non festinaret, XIV diebus Roma Brundisium petiit, ut ipsemet describit lib. I, Sat. v. Attamen Cicero Brundisii degens, epistolam ab Attico Romæ scriptam septimo summum die accepit. Etenim, ait, lib. ad Att. XI, Ep. XXI : « Accepi vi kal. Sept. literas a te datas XII kal. » Nisi

mendum in numeris existimemus cubare.

functi, atque sexennio exsilii Nasonis, uti jam ad an. U. C. DCCLXII, n. 3 indicavimus: scil. Noster canit vs. 5 et 6:

I

In Scythia nobis quinquennis Olympias acta est :

Jam tempus lustri transit in alterius.

quibus ostendimus significari, tum alterum lustrum, seu sextum exsilii Ovidiani annum modo inchoatum fuisse, quum Noster ea scriberet. Quod subsequentes de Augusto, ceu nuper mortuo, confirmant vers. 15-18:

Cœperat Augustus deceptæ ignoscere culpæ ;
Spem nostram terras deseruitque simul.

Quale tamen potui de Calite, Brute, recenti

2

Vestra procul positus carmen in ora dedi, etc.

quæ docent recens Augustum decessisse, ac in Divos relatum esse. Ut Ovidius vix ante Septembris finem hæc ad Brutum mittere potuerit; quum Noster testetur se jam ante poema de Augusto Divis jam adscripto vulgavisse. Immo jam loco indicato docuimus, vix ante Decembrem ea fuisse conscripta. III. Eadem Epistola Naso de Fabii Maximi morte conqueritur, vers. 9-14:

Certus eras pro me, Fabia laus, Maxime, gentis,

Numen ad Augustum supplice voce loqui.

Occidis ante preces; causamque ego, Maxime, mortis,
Nec fueram tanti, me reor esse tuæ, etc.

3

At ne hac invidia Nasonem oneremus, vera istius mortis causa ex historicis aperienda. Tacitum 3 audiamus primum, hæc scribentem: «< Hæc atque talia agitantibus, gravescere valetudo Augusti: et quidam scelus uxoris suspectabant: quippe rumor incesserat, paucos ante menses, Augus

[blocks in formation]

2 Idcirco illud Ovidii poematium, quod et cum pluribus aliis interiit, diversum fuit ab illo getice in eumdem Augusti obitum scripto, lib. IV ex Ponto, Ep. XIII, vers. 19-40.

3 Annal. lib. I, cap. 5.

« PreviousContinue »