Page images
PDF
EPUB

>> C. Duilius struxerat, etc. » En plures Deorum ædes, quas hoc anno restitutas dedicavit Tiberius, ut eo respicere prorsus Naso videatur.

Equidem hunc Ovidi locum ad Augustum, non vero Tiberium, solent non modo commentatores, sed et alii complures doctissimi viri referre. At Noster, Augusto jam mortuo, Fastorum libros certissime recensuit ac vulgavit, ut supra pluribus demonstravimus. Igitur sacrati ducis nomine nullus alius venit intelligendus, præterquam ipse Tiberius; siquidem eum ceu viventem laudat, ipsique tuam Deorum curam exoptat, sicut et longævos annos, dum subjungit, vers. 65:

Dent tibi Cælestes, quot tu Cælestibus, annos

Proque tua maneant in statione domo.

IV. Si vero poeta noster, post illum Germanici triumphum, Fastos ad umbilicum perduxit, ac in lucem emisit; hinc necesse fuerit, ut ante medium huncee annum minime decesserit. Etenim Hieronymus in Chronico ejus obitum refert ad annum Abrahæ MMXXXIII, qui a Septembri superioris anni decurrebat : « OVIDIUS, ait, poeta in exsilio » diem obiit, et juxta oppidum Tomos sepelitur. » Quæ procul dubio, non secus ac alia de viris illustribus plurima, mutuatus est a Suetonio.

Quoad Ovidii sepulchrum spectat, grave non erit hîc adposuisse, quæ Stephanus Zamosius in Analectis Dacia Antiquitatum ' profert : « Eusebius scribit in Chronicis » Ovidium Tomis, oppido Mosiæ inferioris, esse sepul>> tum, quod nunc Tomes-Var esse putatur, in finibus Daciæ, etiamsi in eo describendo varii sint veteres. Pon» tanus autem, in libro de Magnificentia, cap. 15, tradit,

n

Cap. IV, pag. 17, ad calcem Wolfgangi Lazii Commentar. de Rep. Rom. an. 1598.

>>

>>

» ex ore Georgii Trapezuntii, Tomitanos Scythas Ovidio >> poetæ vita defuncto, collata e publico pecunia, propter ingenii nobilitatem tymbon magnifice struxisse, ante oppidi portam, in loco maxime celebri : quamvis ille, et >> peregrinus esset, et ab Augusto Cæsare proscriptus. Ve» rum hanc utriusque conjecturam recentiorum experientia » emendavit. Scribit enim Gaspar Bruschius, anno 1508, >> Ovidii sepulchrum, lapideum, cameratum, epitaphioque » ornatum, in oppido Sabaria, patria Divi Martini episcopi, esse inventum. Id oppidum in Pannonia superiore » Ptolemæus ponit, cujus meminit Plinius, Antoninus in » Itinerario, Ammianus et alii. »

>>

[ocr errors]

Ortelius vero, ut hoc inseramus, de Sabaria scribens: Sabaria, inquit Lazio ', Austriæ oppidum est ad Angrum >> fluvium nomine Stain. Gaspar Bruschius dicit hic anno » MDVIII sepulchrum OVIDII NASONIS inventum, testu» dine magnificum, et hoc epitaphio ornatum :

FATUM NECESSITATIS LEX.

Hic situs est vates, quem divi Cæsaris ira
Augusti patria cedere jussit humo.
Sæpe miser voluit patriis occumbere terris,
Sed frustra; hunc illi fata dedere locum.

At, ne de horum carminum elegantia disputemus, vix credibile videtur, Ovidium Sabariæ, quæ fuit a Tomis haud parum dissita urbs, sepulchrum habuisse, maxime quum Hieronymus diserte scribat, eum juxta oppidum Tomos sepultum fuisse. Nec id verisimile efficit quod Zamosius subjungit : << Credo autem eum (Ovidium) non uno in loco » constitisse, sed in Pannonias quandoque divertisse, ut >> tædium solitudinis levaret, doctorum virorum consortio, qui isthuc ex Italia frequentes adventabant, ubi eum ›› tandem mors insperata oppresserit. » Absurdum enim 1 Comment, Reip. Rom. lib. XII, cap. 2.

>>

prorsus est, Ovidio licuisse tam longe ab exsihi loco divertere, vel etiam dum exsularet, commercium cum aliis Romanis illuc adventantibus habuisse; siquidem hoc nusquam verbulo innuit. Verisimilior esset Lazi conjectura de Sabaria scribentis : « Relatum, ait, est mihi denique a >> fide digno sene, Friderici tertii Cæsaris ætate tumulum effossum cum ossibus, in cujus saxis P. Ovidi Nasonis » adscripta fuissent; eaque a Jauriensi episcopo, cujus >> illa est diœcesis, ablata esse. Ut credendum sit, exsulem » Ovidium, posteaquam impetrata gratia, e Ponto rediisset, » Sabariæ rebus humanis exemptum esse, et sepultum. »> Sed hæc non secus ac illa cum Hieronymi testimonio adversa fronte pugnant; nec ullus dubito, quin illa de Nostri tumulo Sabaria reperto narratiuncula sit ad fabulas ex mala fraude natas ableganda. Quis etiam vix credere posset, Ovidium Tomis sepultum fuisse, quum animum adverterit ad hæc poetæ verba, Trist. lib. III, Eleg. III, vers. 61-77:

Nam si morte carens vacuam volat altus in auram

Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis;

Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,
Perque feros manes hospita semper erit.
Ossa tamen facito parva referantur in urna :
Sic ego non etiam mortuus exsul ero.

Non vetat hoc quisquam; fratrem Thebana peremptum
Subposuit, tumido rege vetante, soror.

Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,
Inque suburbano condita pone solo;

Quosque legat versus oculo properante viator,

Grandibus in tumuli marmore cæde notis :

HIC EGO QUI JACEO TENERORUM LUSOR AMORUM

INGENIO PERII NASO POETta meo.

AT TIBI, QUI TRANSIS, NE SIT GRAVE, QUISQUIS AMASTI,

DICERE, NASonis molliter ossa cubent.

Hoc satis in tumulo est.....

1 Lib. cit. pag. 967.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nec certe quicquam in Nasonis operibus occurrit, quod nos ad ejus vitam ulterius promovendam cogat. Immo temporum signa, superius exinde discussa, huc tantum nos ducunt, hicque prorsus deficiunt. Ut ratione testeque omnino careat, quod idem Zamosius habet : « Mortuus (Ovidius) esse fertur ingravescente jam ætate, anno V Tiberii, kalendis Januarii, anno ab urbe condita DCCLXXI, >> quum servator Christus esset annos natus XXI. » Neque sane v Tiberii annus cœpit, nisi die mensis Sextilis XIX, anni U. C. DCCLXX Capitolini, seu DCCLXXI Varroniani, quocum currebat annus æræ vulgaris sive christianæ XVIII. Idcirco Zamosius scripserat, vel saltem scribere debuit, Christum XIX, non vero XXI annos natum fuisse, illo labente anno U. C. DCCLXXI, Capitolino nempe, ac DCCLXXII Varroniano, cujus kalendis Januaris poetam obiisse, gratis adfirmatur. Nec certior est hæc Ciofani assertio: «< Vixit » annos LVII, menses IX, dies XI. In exsilio mansit annos septem, et dies XXI. Periit kal. Januarii, qua die Titus » quoque Livius decessit. Livius decessit. » Omnes enim hi numeri sunt erronei, facileque ex superioribus diligenter discussis diluuntur; siquidem exinde constat, NASONEM LIX annos, et aliquot insuper menses vixisse, atque VIII 2 exsilii anno decessisse, ante nimirum Septembris initium, quo juxta Eusebiani Chronici calculos exiit annus ille Abrahæ MMXXXIII, cui Hieronymus, ejusdem Chronici interpolator, OVIDII obitum adsignavit.

[ocr errors]

1 Loco sup. cit.

2 Quod male negat Scaliger, ad Ix annum deducens Nasonis exsilium, Animad. in Euseb. Chron. pag. 182, et quidem invitis, quas ipsemet ante adposuit, rationibus, ut statim attento lectori patebit.

FINIS VITAE OVIDII.

HERCULIS CIOFANI

DESCRIPTIO SULMONIS.

SULMO, Corfinio mille abhinc annis, et eo amplius diruto, Pelignorum metropolis, a SOLYMO, ÆNEAE comite, et conditus et denominatus est, ut testatur Ovidius, Fast. lib. IV, vers. 79, quum ait:

Hujus erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,

A quo

Sulmonis mœnia nomen habent;

quod confirmat Silius Italicus, lib. IX, ubi loquitur de Satrico, cive Sulmonense, qui primo bello punico, anno ab U. C. CDXCVII, cum M. Atilio Regulo in Africam trajecit, captus postea cum rom. exercitu a Xantippo, Lacedæmoniorum duce, Autololumque regi ob virtutem dono datus, servitutem serviebat. Is Satricus utramque linguam et latinam et punicam callens, quum, duce Hannibale in Italiam reversus, patriæ visendæ cupidus, Mancini ejus filii, quem non norat, occisi sibi arma adaptasset, ab altero postea filio, Solymo, qui paulo propius patriam excubias faciebat, per errorem interficitur; moriensque Romanos admonet, ut prælium differant. Quam quidem admonitionem Solymus, ob patris sui cædem se ipsum interimens, in clypeo scriptam reliquit. Silii hæc verba sunt, IX, 67: Xantippo captus, Libycis tolerarat in oris Servitium Satricus; mox inter præmia regi Autololum dono datus ob virtutis honorem. Huic domus, et gemini fuerant Sulmone relicti Matris in uberibus nati, Mancinus et una Nomine Rheteo Solymus : nam Dardana origo, Et Phrygio genus a proavo, qui sceptra secutus Æneæ, CLARAM muris fundaverat URBEM, Ex sese dictam Solymon : celebrata colonis

« PreviousContinue »