Utque necatorum Darei fraude secundi, Utque Milon, sub quo cruciata est Pisa tyranno, que Noto dixit, quia flante tantum- 317. Utque necatorum Darei. De Ocho aliqui dictum volunt, qui Dareus est dictus ; cujus historiam Val. Max. lib. IX, cap. 2, de crudelitate; vol. II, pag. 151, nostr. edit. 318. Sic tua succendens devoret ora cinis. Subsidens plerique veteres, nonnulli etiam ossa; sic considit in ignes Ilium Virgilio, Æneid. lib. II, vs. 624, et Nostro Metam. XIII, vs. 408 « Ilion ardebat, nec adhuc consederat ignis. » HEINS. 319. Aut, ut olivifera. Neocles (vel Nicocles) Thuscus, ex Sicyone pulsus, omnibus vitæ præsidiis destitutus, fame et frigore mortem obiit. 320 325 Hectore duce regis Persarum, et in potestatem redactum. At quod Ovidius ait, insutum pelle juvenci, id de Hermia qui scriberet adhuc non vidi. VAL. ANDR. 323. Inque tuo thalamo. In secundo Officiorum docet Cicero, Alexandrum Pheræum uxorem Theben admodum dilexisse : tamen ex epulis ad eam in cubiculum quum se conferebat, barbarum districto gladio jubebat anteire: deque stipatoribus suis præmittebat, qui muliebres arculas perscrutarentur. Non tamen eum fefellit opinio: nam ab uxore propter pellicatus suspicionem est interfectus. 325. Quosque putas fidos. Thiodamantis filius fuit Alebas, qui Larissæ in Thessalia dominatum habuit. Satellites, civium timore, Alebas ad custodiam habebat, quos fidos sibi existimabat. At ab ipsis postea est interfectus; vide Alciatum, lib. VI Parerg. cap. 21. 827. Utque Milo. Milon Juret. Sarrav. et duo alii. H. Utque Milon. Milones plures fuisse constat : quorum quidam Pisam Elidos tenuit, Quæque in Adimantum Phliasia regna tenentem Nudus Achillea destituaris humo. Vel qui quæ fuerat tutatus mœnia sæpe Corpore lustravit non diuturna suo; Utque novum passa genus Hippomeneide pœnæ, qui Pisanos cruciatibus adficiebat. 329. Quæque in Adimantum. Adimantus, Phyletiæ rex, Ponto conjunctæ, sive (ut alii volunt) Thessaliæ, Deorum contemptor, Diis sacrificare neglexit, se ipsis majorem prædicans; quare a Jove fulmine ictus interiit. Pausanias, in Corinthiacis, multa scitu dignissima de Phliasiis prodidit. 331. Aut ut Amastriacis. Amastris urbs est in peninsula, habens portus ex utraque parte, quam condidit Amastris Oxyartis filia, uxor Dionysii tyranni Heracliensis. Hic Dionysius Lenæus dictus est: qui expulsus a Mithridate, aufugit in Αχιλλέως δρόμου, in locum, quem Cursum Achillis adpellant ; ubi a suis desertus, periit omni destitutus ope. Doм. 330 335 340 333. Utque vel Eurydamas. Mos diu apud Thessalos fuit, ut interficientium corpora circa occisorum sepulchra traherentur, ut Eurydamantis exemplo constat, qui circa Thrasylli (quem interfecerat ) tumulum a Simo, Thrasylli fratre, tractus est, auctore in XXII Iliad. Porphyrio. 335. Vel qui quæ fuerat tutatus mœnia sæpe Corpore lustravit non diuturna suo. Hector. Dom. 337. Utque novum passa est genus Hippomenia lethi.Hippomeneida nonnulli veteres. Scribe: « Utque novum passa genus Hippomeneide lethi, ad Limones adulterum enim hoc distichon est referendum; de Limone acturus est infra vers. 459, et versu proximo forte scribendum, Tractus Erechthea humo, nam veteres Tractus et Actea. H. — Hippomeneide. Hippomenes Athenarum princeps fuit, cujus filia in adulterio deprehensa est, a patre ob scelus juncta equo: qui conclusus quum alimentis careret, dentes in puellam conjecit. Adulter vero per regionem Atticam ab equis tractus est. Dom. Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim Utque ferox periit et fulmine et æquore raptor; Mens quoque sic Furiis vecors agitetur, ut illi 341. Viscera sic aliquis etc. Locrenses intelligit, qui post eversam Trojam, in patriam redeuntes, ob unius Ajacis noxam, in Eubœæ promontoriis misere naufragio perierunt; ut Virg. Æn. I, 39 sqq refert; quod et Ajacis ipsius interitus disticho proximo indicat. SALV. Scopulis tua figat. Scopulus sex scripti. 343. Utque ferox periit. Imprecatur laniationem corporis, qualis Ajaci Oilei contigit naufrago : scribunt hoc factum fuisse, quoniam Cassandram in templo Palladis violaverat ; quare indignata Pallas, ipsum circa Caphareum promontorium, fulmine interfecit, navesque dissipavit. 345. Mens quoque. Imprecatur furorem mentis, qualis contigit Marsyæ, qui tibiæ inventa modulatione adeo est elatus, ut Phœbum in certamen provocaverit : in quo superatus pellem amisit, pependitque ex platano: Parrhasius et Micyllus hoc de Ajace Telamonio intelligi volunt: sed contra mentem Salvagnii, qui priorem expositionem probat. 346. Unum qui toto corpore vulnus habet. Cui erat Juret. qui erat duo alii; recte Met. VI, vers. 388 de Marsya, Nec quicquam nisi vulnus erat; lib. XV, vs. 529 de Hippolyto, 345 350 unumque erat omnia vulnus. Quod feliciter expressit RACINE, Phedre, Act. V, sc. 6: ... tout son corps n'est bientôt qu'une plaie. 347. Utque Dryantiada Rhodopeia regna tenente. Lycurgum, Dryantis filium, intellige, qui Liberum de regno fugavit: quem quum negaret Deum esse, vinumque bibisset, et ebrius matrem suam violare voluisset, tunc vites excidere est conatus: qui insania a Libero objecta, uxorem suam et filium interfecit : ipsumque Lycurgum Liber pantheris objecit in Rhodope, qui mons est Thraciæ, cujus imperium habuit. Hic traditur unum pedem sibi pro vitibus excidisse. Atque hunc povo Græci quoque vocarunt, utpote altero pede cæso,sive læso.MIC. - Dryantiada. Dryantida meliores. 349. Ut fuit. Hercules Etæus dictus est ab Eta monte, in quo arsit: vel ob tunicam venenatam, missam a Dejanira, ut fabulæ ferunt, Ovid. IX Metam.- Generoque draconum. Athamas in furorem versus est, ira Junonis: gener fuit Cadmi et Harmoniæ: qui in Illyricum profecti, in dracones versi sunt: unde gener draconum dictus est. 350. Tisamenique patri. De Oreste Nec tibi contingat matrona pudicior illa, Qua potuit Tydeus erubuisse nuru ; ᎠᎥ quoque tam faciant possis gaudere fideli Conjuge, quam Talai Tyndareique gener; Quæque parare suis letum patruelibus ausæ Belides adsidua colla premuntur aqua ! Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne ; intellige, qui ex Hermione Tisamenum filium suscepit. Doм.- Callirhoesque viro. Alcmæonem intelligit Ovid. Amphiarai et Eriphyles filium, qui occisa matre in furorem versus fingitur. Consulto oraculo, in terram omnium recentissimam ire jussus est. Nactus itaque terram, qua Achelous in mare erumpit, filiam Acheloi Callirhoen uxorem habuit: vide Apollodorum, lib. III. 351. Nec tibi contingat etc. Ægialeam intelligit, Diomedis uxorem. Quum enim Venus a Diomede vulnus accepisset, ejus uxorem tantæ libidinis impotentem reddidit, ut se passim Hippolyto et Cometi prostitueret; quorum furiosis amoribus adeo exagitabatur, ut ipsi Diomedi, Troja redeunti, necem molita sit, quam ad Junonis aram noctu confugiens, vix evadere potuit. SALV. 352. Nuru. Unus Heinsii nurum; sed tunc legendum, quam : nam utroque casu construxerunt hoc verbum, Propert. III, 14, fratres erubuisse Deos; Virgil. Æn. II, 541, sed jura fidemque Supplicis erubuit, et alias apud diversos. 354. Locris. Hypermnestra Locrensis, quum fratris viri concubitum adpeteret, clam nocturno tempore id adsecuta, mane pudore 355 adfecta, ut scelus suum dissimularet, ancillam cum famulo necavit, quasi in ejus concubitu eos deprehendisset. 356. Conjuge, quam Talai. Eriphyle, Amphiarai uxor, Talai filia, latentem maritum ne ad bellum Thebanum iret, in quo per auguria prospexerat se periturum, prodidit corrupta monili, quod olim Venus possederat: deprehensus maritus, et in bellum proficiscens Alcmæoni filio mandavit, ut quum mortuus esset, mactaret tumulo suo Eriphylem matrem ; quod factum est, sed postea insanus factus. Tyndareique gener. Agamemnon gener Tyndari (nam Clytemnestra Tyndari filia fuit, ut scribit Pausan.) interfectus est ab uxore dolis Ægisthi. Dom. 359. Biblis. Mileti filia et Cyanes, Caunum fratrem impudice amavit; cujus concubitum quum adsequi non posset, lacrymis liquata est in fontem ; Ovid. lib. IX Met. 453.D. - Et Canaces. Fuit Canace Eoliet Amphiteæ filia; cujus ardens amore Macareus frater eam violavit. Verum conceptus infans rem vulgavit. Æolus itaque filiæ ensem misit; quæ accepto ense flagitium a fratre illatum nece sua ulta est. Dessel. Nec, nisi per crimen, sit tibi nota soror. Pressit et inductis membra paterna rotis. 360. Sit tibi fida soror. Nota nonnulli; nam fida mox sequitur: superiori versu sicut facit, pro facis scribendum cum Bononiensi codice et libris Constantii Fanensis. H. 361. Filia si fuerit. Pelopeia cum patre Thyeste inscio concubuit: ex quo nefario concubitu Ægisthus natus est: quem a matre, ut scelus tegeret, in sylvis expositum, a capris nutritum fabulantur : unde et illi nomen. Hic ætate grandior Atreum et Agamemnonem occidit. VAL. ANDR.- Pelopea Thyesti. Thyeste quatuor libri; recte, ut monui ad Epist. VIII, vs. 9. 362. Nyctimene. Quum patris concubitum esset adsecuta, pudore in avem conversa sui nominis, luce non volat, solaque amat tenebras. Fabula est apud Ovidium in lib. II Met. vs. 591. Doм. Myrrha suo patri. Fuit Cynara, Cypriorum regis, filia Myrrha, quæ ut in X Metamorphos. inscio cum patre concubuit; a quo cognita parum abfuit quin occideretur; nam stricto gladio eam petiit, quæ in pedes se dedit, in Arabiam usque : ubi in myrrham arborem dicitur mutata, et Adonem formosissimum edidisse, qui adeo a Venere creditur amatus. ZAR. 363. Neve magis pia sit capitique parentis iniqua. Plurimi veterum: Filia neve magis capiti sit fida pa 360 365 rentis; » vel, paterno. Puto, Neu pia, neve magis. HEINS. 364. Quam tua vel Pterela. Quam sua vel Pierele multi ex antiquis; quatuor Quam tibi vel Pterela; utrumque recte. H.- Pterela. Thebarum rex, a Creonte necatus est, proditione Polydices filiæ; Ovid. VIII Metam. Tua, Nise, fuit. Pandion, Athenarum rex, quatuor habuit filios, Nisum, Ægeum, Lycum, Pallantem. Nisus, Megarensium rex, obsessus a Minoe, proditione Scyllæ filiæ, quæ Minois amore capta est, crinem fatalem amisit, sicque interemptus est; Ovid. VIII Metamorph. Dom. Quam tua vel Pterela. De Taphiorum rege ejusque filia Comæthone locum intellige, quæ Cephali amore capta, patriam patremque hostibus prodidit. VAL. 365. Infamem. Tullia Tarquinii filia carpentum per ora patris interfecti agi jussit, quo scelere loco nomen dedit. Nam vicus ille est dictus Sceleratus. Doм. 366. Inductis membra paterna rotis. Malim invectis. HEINS. 367. Ut juvenes, pereas. His versibus Hippodamiæ proci tanguntur ; quos Enomaus, Elidis et Pisa rex, curuli certamine victos interfici jussit. Quum enim nomaus ex oraculo percepisset, aliquando fore, ut a genero conficeretur, omnibus |