Page images
PDF
EPUB

autem cives nostri id fecerint, ratio est, quia Cæsar Marii secutus est partes: Pompeius vero Syllæ, qui quidem Sylla, ut superius cognovimus, Sulmonem deleri ac dirui jusserat; ideoque a Cæsare stare voluerunt. M. Tullius Cicero, lib. VIII, ad Atticum, hanc rem paulo aliter narrat : « Sul>>mone, inquit, C. Attium Pelignum aperuisse Antonio por» tas, quum essent cohortes quinque : Q. Lucretium inde effugisse scis: Cnæum ire Brundisium desertum. Confecta » res est. » At tamen magis Cæsari, qui rebus gerendis præerat, quam absenti Ciceroni, cui, id ut ab aliis intelligeret, necesse erat, credendum esse arbitror. Orosius etiam lib. VI, cap. 15, Cæsaris sententiam confirmare videtur: «<< Cæsar per Antonium, VII cohortes, quæ apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recipit. » Aliud, quod adversum illum referre possim, non memini me legisse. Nisi fortasse id, quod Polybius, lib. III, et Livius, lib. XXII, de Pelignis scribunt, qui ab Hannibale devastati sunt, quo tempore Sulmonem quoque ipsum aliquid cladis et jacturæ accepisse, qui judicio pollet, facile sibi persuadebit. De Sulmone etiam idem Livius, lib. XXVI, Strabo, lib. V, et Ptolemæus, lib. III, cap. 1, meminerunt. Habuit hæc nostra urbs inter alios viros claros poetarum lumen, OviDIUM: Franciscum Barbatum, qui miles regius, et jurisconsultus eximius fuit, Petrarcha amicus, ad quem ipsius exstant epistolæ : INNOCENTIUM VII, PONTIF. MAX. cardinales duos, Joannem et Cosmatum Melioratos, ejusdem pontificis fratris filios : ille cardinalis de Ravenna nuncupatus est, et disciplinarum omnium intelligentissimus fuit: hic cardinalis de Ursinis, atque ingenio perspicacissimus. Ludovicum Melioratum Firmi principem, qui exercitus ducis Mediolani præfectus et imperator fuit: episcopos nonnullos; et Marcum Probum sui temporis poetam satis

celebrem, qui inter alia opera Partheniam in D. MARIAE historiam carmine heroïco edidit. SERMONETAM in citeriore Latio insigne oppidum, quod sub NICOLAI CAJETANI, cardinalis amplissimi ac principis nobilissimi, ditione atque imperio est, D fere abhinc annis coloniam misit, quod ab urbe XXXVI millia passuum distat; Velitris XVI, Setia V, Priverno x, Tarracina XXIII; sed hæ tres urbes ulteriores sunt Neapolim versus. SULMONE vero, quem in ortum æstivum habet, circiter LX. Hoc autem oppidum corrupta eorum temporum, quibus conditum est, pronuntiatione, qua adhuc etiam multi abutuntur, a Sermona (Sulmona enim italice dicendum est) Sermonetam vocarunt. Multas ac magnas ex variorum bellorum motibus calamitates, cladesque quum alias accepit, tum anno M. CCC. XLVII. Qua de re Æneas Silvius, in Dec. Blondi Epitom. lib. X: « Lu» dovicus, rex Ungariæ, multorum precibus agitatus, cum paratissimo exercitu Italiam petiit, primosque Sulmonen>> ses resistentes invenit, quos tamen in potestatem redegit. >> Item circiter ann. M. CCC. LXXX, ut idem scribit de histor. Europa: «< Rhenatus e captivitate dimissus cum decem tri>> remibus Neapolim venit, et vocato ad se Jacobutio Candola, et ejus consilio Scaphatum petens, in deditionem accepit: deinde in Sulmonensem profectus, quum frustra » urbem obsedisset, agrum vastavit incendio. » Rursus anno M. CCCC. LX, Ferdinando Aragoniæ regnante, a Jacobo Picinino captus et expugnatus est: anno autem vertente, opera Alexandri Sfortiæ ab eodem Ferdinando receptus est. Postea exacto triennio, et rebus inter eos compositis, sub ejusdem Picinini una cum civitate Pinnensi, nonnullisque aliis Aprutii (ut nunc loquimur) oppidis imperio mansit. Hæc postrema ex Baptista Pigna in eo libro, quo Estensis familiæ historiam persecutus est.

>>

[ocr errors]

>>

DISSERTATIO

DE OVIDII EXSILIO ET SEPULCHRO.

Duo imprimis in vita Ovidii sunt, quæ libera opinaturis reliquere discordantium inter se auctorum dissidia, causa nempe exsilii et sepulturæ locus. Prioris prætextum fuisse libros amatorios, ipse passim fatetur, et excusat elegia ad Augustum; veram autem culpam trepide et varie circumloquitur. Nunc enim errorem vocat Trist. II, 207:

Perdiderint quum me duo crimina, carmen et error,
Alterius facti culpa silenda mihi.

Modo se vidisse aliquid, et noxia lumina fecisse queritur: modo criminis sui curiosos arbitros plane deprecatur, ut lib. II de Ponto, IX, 75:

Et quid præterea peccarim quærere noli.

Tantum tamen abfuit, ut ita molestos hos homines amoliretur, ut potius malignam illorum sollicitudinem accenderet. More enim ingenii humani accidere solet, ut in vetitum nitamur, et nihil tam misere nosse cupiamus, quam a cujus conscientia prohibemur. Inde factum, ut Sidonius Apollinaris Juliam Corinnæ nomine turpiter traductam poetæ nocuisse putaret; alii consuetudinem cum ipsa habuisse Opmeerus in omen ruituri gentilismi relegatum crederet; multi etiam, crudelitatem pœnæ insectati, in vindictam adhuc acerbiores, suspiciones armarent, et ipsum

Augustum in filiæ incestu a poeta imprudente deprehensum conjectarentur. Ab his ego multum dissentio. Utut enim princeps ille primum adversus libidines parum firmus fuerit, tutius tamen fuisset tanti facinoris interventorem opprimere potius, quam exsilii contumelia irritare, et eo submovere, unde tutius forte malediceret. Annon enim verendum fuisset, ne uxori, ne liberis, ne amicis causam iræ Cæsarea discedens proderet, et sic tamen res emanaret ? An nec Julia quidem ipsa relegationis suæ ignominiam ulta fuisset incesti opprobrio? vide Suetonium de Augusto, cap. 65. An nec Ovidius quidem post mortem Augusti tale quid eliminasset? Ignorat ingenia principum, et malæ conscientiæ suspicacissimos terrores, et famæ indolem, qui ista tam facile credit; sed ut adhuc arctiore nodo constringam hujus rei assertores, addo: Ovidius mortuus est anno I Olympiadis 199, septimo exsilii, testibus Eusebio, Hieronymo et Scaligero, qui incidit in tertium Tiberii. Septuagenarius ergo Augustus erat, quum relegaret Ovidium. Quis autem credat senem tam prodigiosa libidinis fuisse, ut nec a filia quidem abstineret? Quem Suetonius, cap. 71, ait, «< infamiam juvenilis impudicitiæ præsentis et » posteræ vitæ castitate refutasse. » Julia etiam filia jam tum supra quadragenariam erat, (digna scilicet anus, in qua senex deperiret!) et ex Dionis computo ad annum 758, jam ante 27 annos in insulam Pandatariam cum filia sua relegata, a quo tempore nunquam, licet deprecante populo, in gratiam rursus admissa, ut habet Suetonius. Mirari itaque subit tam magnos homines id facinus suspicari potuisse. Dubium autem nullum est, quin turpissimæ opinionis auctor ipsis fuerit turpissimus Caligula, qui as

serente iterum Suetonio, cap. 23, prædicabat : « Matrem >> suam ex incesto, quod Augustus cum Julia filia com>> misisset, procreatam. Credo, ut suum ipsius scelus communicatione hac levius redderet, qui cum omnibus sororibus stupri consuetudinem fecerat. Sed jam ad alteram illam partem calamum verto, quæ de sepulchro agit. Tomos relegatum fuisse manifestum est. Nomen oppidi fabulosa Absyrti dissectione ex historia Argonautarum arcessit ipse Ovidius, Trist. lib. III, Eleg. IX, et cum eo multi alii, contra quos ne lusoria quidem arma expedire operæ pretium fuerit intestinis intra se dissidiis laborantes. Confer Notas Thysii ad Medeam Senecæ, Act. I, p. m. 108. Verior illorum opinio, qui a Tomo quodam conditum adserunt. In cujus rei fidem adfero verba Davidis Hoeschelii, Notis ad Bibliothecam Photii, p. m. 962: « Tomi condi>> toris nummus æreus Bysantio adlatus exstat apud M. Vel» serum, parte adversa ipsius Tomi imagine et inscriptione » TOMOC KTICTHS, aversa Hercule stante et literis TOMEITON insigni. » Quo autem tempore factum fuerit, reperire nondum potui. Istud tamen miror, ab Herodoto nullam oppidi mentionem fieri, qui tamen reliqua Ponti Euxini circa Istri ostia satis describit. An post illum demum Tomi condita? Viderint quibus instructiores Bibliothecæ. Plinius quidem, lib. IV, cap. 17; Mela, lib. II, cap. 2 ; Ammianus, lib. XXII et XXVII, desultorie nominasse contenti, nec verbulum addunt; Strabo oppidulum vocat lib. III; Ovidii certe exsilio nobilitatum fuit. Ita etiam calamitates magnorum virorum, non ortus modo, ad famam urbium faciunt. A Constantinopolitanis deinde imperatoribus contra irruptiones Barbarorum præsidio munita fuisse viVIII. 17

[ocr errors]
« PreviousContinue »