Page images
PDF
EPUB

>>

>> orator potest poetæ similis videri, solebat Scaurus Mon>> tanum inter oratores Ovidium vocare; nam et Ovidius nescit, quod bene cessit, relinquere. Non multa refe» ram, quæ Montaniana Scaurus vocabat. Uno hoc con>> tentus ero: quum Polyxena esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dixit, Metam. lib. » XIII, vers. 503:

>>

>>

...

cinis ipse sepulti

In genus hoc pugnat.

» Poterat hoc contentus esse; adjecit :

...

tumulo quoque sensimus hostem.

» Nec hoc contentus, adjecit,

acidæ fecunda fui.

>> Aiebat autem Scaurus rem veram : non minus magnam >> virtutem esse, scire desinere, quam scire dicere. »

IDEM, Controversia XXXIII : « Vinicius, summus amator » Ovidii, hunc aiebat sensum disertissime apud Naso»> nem Ovidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat esse memoria tenendum. Occiso Achille » hoc epiphonema adponit, Met. lib. XII, vers. 607:

Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit.

QUINTILIANUS, Instit. Orat. lib. X, cap. 1 : « Lascivus >> in Heroicis quoque Ovidius, et nimium amator ingenii » sui; laudandus tamen in partibus. » Et mox : « Ovidius » Tibullo et Propertio lascivior. » Et iterum : « Ovidii >> Medea videtur mihi ostendere, quantum vir ille præstare potuerit, si ingenio suo temperare, quam indulgere » maluisset. » Vide Quintil. nost. edit. vol. IV.

>>

MARTIALIS, lib. I, Epigr. 62 :

Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
Nasone Peligni sonant.

lib. III, Epigr. 38:

Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
Sunt tibi, Nasones Virgiliosque vide.

lib. V, Epigr. 10:

Rara coronato plausere theatra Menandro;
Norat Nasonem sola Corinna suum.

lib. VIII, Epigr. 63:

Non me Pelignus,, nec spernet Mantua vatem,
Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.

AUCTOR de Causis corrupta Eloquentiæ, cap. 12: « Nec » ullus Asinii aut Messalæ liber tam illustris, quam Me» dea Ovidii. »

STATIUS, lib. II, Silv. VII, vers. 75:

Cedet Musa rudis ferocis Ennî,

Et docti furor arduus Lucretî,

Et qui corpora prima transfigurat.

SPARTIANUS, in AElio Vero, cap. 4 : « Ælius Verus » Ovidii libros Amorum in lecto semper habuit. >>

LACTANTIUS, lib. I, de falsa Religione, cap. 5: « Ovidius » quoque in principio præclari operis, sine ulla nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem >> rerum opificem vocat, mundum fatetur instructum. » HIERONYMUS, in Oseam, cap. II: « Hujus Beli Semiramis, de qua multa et miranda referuntur, muros Babylonis exstruxit, de qua insignis poeta testatur, Met.

[ocr errors]

» lib. IV, vers. 55 :

quam dicitur olim

Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

JULIUS SCALIGER, in Hypercritico, p. 788 : « Jam vero >> ad eum pervenimus locum, in quo ingenii magnitudo et >> acumen judicii exercenda sunt. Quis enim de Ovidio » satis digne dicere possit, nedum ut audeat eum repre>> hendere, etc. »

EX JOSEPHI SCALIGERI Prolegomenis Manilianis, etc. << Uno vincitur (nimirum Manilius) quod non potest manum » tollere de tabula, et (quod tam falso, quam immerito, >> Ovidio objectum olim) nunquam scit desinere, etc. >> Ibidem: « Hoc ut non mediocre vitium est in nitido scriptore, ita puri sunt ab hac labe (nimia earumdem >> vocum iteratione) principes poeta, Virgilius et Ovidius. >> IDEM, in lib. III Poetices, pag. 261 : « In omnibus illud » in primis cavendum est, ne inepte discurras, nisi libros » componas eam ad rem destinatos: quemadmodum Ovi» dius fecit in libris Transformationum, et Lucanus. >>

>>

VICTORIUS, lib. XII Var. cap. 5 : « Ovidius, ut oratione >> ac versibus, ita vita et moribus enervatus. »

COMPARATIO TIBULLI ET OVIDII.

EX ELEMENTIS RHETORICÆ

JOACHIMI CAMERARII.

DICAMUS et de leviorum artium studio, ut Ciceroni placet, et ex illo nobiles poetas duos veluti in medium producamus, Tibullum atque Ovidium. Utrumque mollem, ac tenerum, et facilem : qui ambo et amores cecinere, et versiculis illos inclusere, quasi remissi et solutioris cujusdam modi, quos elegiacos vocant. De his inter veteres contentio fuit, uter alteri præferendus videretur. Ego vero,

quoties Tibulli carmina lego, nihil amplius requiro neque venustatis, neque elegantiæ doctrinam autem et eruditionem admiror. Omnia arte studioque summo elimata mihi videntur. Itaque in maxima facilitate, illa tamen cura elaborationis et diligentiæ conspicitur. Verba optima, sententiæ exquisitæ, compositio omnibus, ut aiunt, numeris perfecta. Ex quo necesse est hoc consequatur, carmina ut sint et canora, et splendida, et concinna. Quid autem in Ovidio, quæve laus eminet? Primum ingenii tanta vis, ac tam agiles, tamque celeres motus, tam prompta facultas, tanta bonitas in hac parte naturæ, ut in facili et extemporali genere quodam, nihil reperias non solum quod scriptis illius anteferre, sed ne conferre quidem possis; nihil in illis sollicitum, nihil quæsitum, nihil anxium. Sententiis verba urgentur, verba sententias incitant. Nulla copia, nullum ornamentum, nulla insignia sunt orationis, quæ non investigata quidem aut conquisita fuerint ab hoc poeta, sed quæ non illi ultro occurrerint et subpetierint ; ut jam aliquibus fastidiosis scilicet, offensioni magis, quam delectationi hæc esse soleant, et dolori invidis, ex quo obtrectatio alienas quasi divitias insectans nascitur.

POETE ELEGIACI,

(AUCTORE GEORGIO FABRICIO.)

EST gravis et cultus, puroque simillimus amni,
Dulciaque eloquio verba Tibullus habet.
Mollis et abstrusus, tenerique Propertius oris,
Interdum Baccho sed trahit ille pedem.
At facilis NASO, sulcans pleno æquora velo,
Pectore Castalias divite fundit opes.
Hos celebrat blandos Elegeia docta poetas :

Diversi quamvis, laus sua quemque manet.

APOLOGIE PRO POETIS LATINIS,

POST GIFANII OBSERVATIONES IN LATINAM LINGUAM

pag. 484.

<< TANTAE semper omnibus admirationi Ovidius fuit, ut non ingeniosus, sed ingenium ipsum; non latinus, sed ipsa latinitas; non Musarum sacerdos, sed ipsum Musarum numen sit habitus. Quis enim plura? quis elegantiora hoc poeta scripsit? Nec velim porro ex scriptorum multitudine summam esse Nasonis auctoritatem; sed quum perrarum apud nostros fuerit, ut qui absolute, multa idem scripserit; hinc certe Ovidium summum in suo genere fuisse colligitur, quod infinita et absolutissima ingenii sui monumenta nobis dedit: sed in divino Metamorphoseon opere tale suî specimen exhibuit, ut diversas fabulas diversissima temporum ratione ac serie gestas tam admirabili ordine explicarit, ut non variæ, sed una videri possit, et ab eo illius inventores Græci tanquam ab aliis accipiant, Maximusque Planudes unum ex Latinis omnibus Græciæ donarit : (vide volumen quintum ejus editionis.) Quod autem ad latinam linguam adtinet, eruditi omnes uno ore confitentur, si funditus illa esset amissa, unius autem Ovidii scripta exstarent, ex illis commodissime posse restitui. >>

[ocr errors]

EX DANIELIS HEINSII libro de Constitutione Tragœdiæ, secundum Aristotelem.

<< Omnes Ovidius transcendit, sive falsa probabiliter, sive obscura perspicue, sive utraque ornate, sive omnia simpliciter sint exponenda. Falsa, ut in Metamorphosi; obscura, ut mathematica, et antiquitatis arcana in Fastis; quæ ad mores pertinent, ubique etiam quum ludit, aut lascivit; idque verbis et oratione vulgari. Ut et dicat quæ

[ocr errors]
« PreviousContinue »