Qua sua Penthîden proles est ulta Lycurgum, pro 609. Pentheiden. Penthiden veteres. H. - Qua sua. Butes, Lycurgi filius, ob patrem sublatum a Baccho, ejus numinis sacerdotes omnes necavit variis et acerbissimis suppliciis. 611. Deducere. Diducere, et Milon pro Milo. HEINS. 613. Muneribus. Icarus, Erigones pater, quum Attica colonos vini usum docuisset, illi inusitato liquore ebrii, venenum datum sibi arbitrantes, eum necaruntuno impetu: cujus morte audita, Erigone filia laqueo vitam finivit; Hyginus, Fab. 130. 616. Guttur eat. Eunt cod. Polit. et duo alii. HEINS. 617. Obstrictusque. Obstructoque bene Jureti liber. H.. Obstructo. Tantum erat laudis bellicæ studium apud Lacedæmonios, ut matres filiis in aciem prodeuntibus scuta porrigentes, hæc dicerent: « cum his, aut victores, aut mortui. » Eurysthenes, quum male pugnasset, domum sempiterno dedecore adfecit, qua de causa mater indignata, eum clausum inedia perire coegit. Doм. — crimine pœnas 610 615 620 Limine tecti. Alii autem, limine templi putant legendum, quoniam de Pausania intelligatur, qui in templo Minerva χαλκιοίκου obsessus fuit. Scribit autem Emilius Probus, matrem Pausaniæ, Alcitheam nomine, quum ille in templum confugisset, ephorique fores ædiculæ, ubi ille abditus erat, obstruerent, ac tectum demolirentur, ut inopia rerum ac fame laborantem hoc pacto conficerent; postquam de scelere ac proditione filii comperisset, pri-mum lapidem ad obserandum illam adportasse, id quod hic Ovid. innuit, quum dicit legem pœnæ ipsam parentem dedisse. Verum in schedis San-Victorianis legitur, ipse parens : Et tum Agesilaum Pausaniæ patrem ædis fores occuluisse putandum est. 619. Illias exemplo. Intelligenda illa sunt de Ajace Oilei, qui, ob violatam Cassandram in templo Palladis Deæ, naufragium fecit, ut ante est dictum ex sententia et Homer. et Strab. 621. Naupliada. Palamedes cri Morte luas; nec te non meruisse juvet. Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion; mine ficto ab Ulysse, quod aurum 623. Æthalon ut vita spoliavit Isidius hospes. Locus nemini intellectus. Forte, Athalion vita spoliavit at Isidis hospes. In vulgata lectione numeri non constant. HEINS. 624. Io. Scribe Ion. HEINS. 625.Utque Melanthea. Melantheus, homicidio obnoxius, quum lateret, a matre rei inscia quærentibus est manifestatus, utque melius cognoscerent, lumen adtulit; qui captus capite multatus est. Ita vetus interpres, quod mihi nuspiam lectum. 637. Sic tua conjectis. Ad hujus loci interpretationem tres inferiores versus pertinent et Dolona Phrygium taxat. Hic ad Græcorum castra exploranda missus est a Trojanis, quibus Achillis equos abducere pactus est: sed ab Ulysse et Diomede per noctem captus occiditur; prius tamen Trojanorum detectis consiliis. Doм. 625 636 635 629. Qualis equos pacto. Dolon, Eumedis filius, iu castra Græcorum a Trojanis explorator missus, equis Achillis pro mercede sibi promissis, a Diomede et Ulysse interceptus, et contra fidem datam interfectus est, postquam ipsos edocuisset, quid rerum Trojani molirentur. Ex Homero Iliad. X; Dicty Cretensi, lib. II. Cujus facti meminit Ovidius, Trist. lib. III, El. 1v, et Art. Am. lib. II; item Met. lib. XIII; quo loco Dolonem imbellem vocat, ut hic timidum, ex Homeri nimirum verbis ὁ δ ̓ ἄρ ἔστη, τάρ βησέν τε Βαμβαίνων· ἄραβος δὲ διὰ στόμα γίνετ' ὀδόντων, Χλωρὸς ὑπαὶ δείους. ... 633. Quam quos cum Rutulo. Nisus, Hyrtaci filius, et comes Euryalus in Rutulorum castra venere ubi Rhamnetem, multosque alios morti dedere. Tandem et ipsi agniti, occisi sunt, ut in IX Æneid. Virgil. est auctor. ZAR. 635. Cliniadæque modo etc. Cliniades Alcibiades intelligitur, cujus 4 Membra feras Stygiæ semicremata rati. Denique, Sarmaticas inter Geticasque sagittas, Hæc tibi tantisper subito sint missa libello; Pauca quidem, fateor; sed Dî dent plura rogatis, pater Clinias dictus fuit. Periit au- 636. Stygiæ neci. Rati ex Politiani libro. HEINS. 638. Rustica tela. Rutrum, vel rastrum intelligo. ZAR. 643. Pauca quidem, fateor; sed Di dent plura roganti. Scribe rogatis, ut sit sensus, Dii plura mala dent tibi, quam in hoc opusculo eos in te rogaverim. CONST. FANENS.Rogatis est in quibusdam; in aliis, roganti. Zarotus autem precanti le 640 645 git: monstra omnia: geminam lectionem habet exemplar Maffeianum et unum Bibliothecæ Vaticanæ, rogamus. Quod verbum quam adposite hic sit, propter sequens carmen, quis est, quin statim videat? CIOF. Ego vero, Burmanno adprobante, servo rogatis ; ut Trist. lib. II, vers. 183: « ... Majora petitis Credibile est magnos sæpe dedisse Deos. >> 646. Et pede, quo debent acria bella geri. Carmine iambico utemur ad maledicentiam proprie, ut in priacipio docuit poeta, ubi dicit « Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. >> FINIS IBIDIS. IN OVIDII IBIN, AUCTORE D. SALVAGNIO BOESSIO. CAPUT I. MULTOS HUIC POEMATIO MANUS ADMOVISSE: NONNULLA TAMEN IN EO SUPERESSE, QUIBUS ENODANDIS CEDIPO VEL SIBYLLA SIT OPUS. QUUM UUM primum animum ad Ovidii libellum in Ibin enarrandum adpuli, nihil mihi prius atque antiquius fuit, quam ut omnium, qui de hoc libello bene meriti essent, Commentarios undique perquisitos evolverem : enimvero plurimi tum nostra, tum patrum et avorum memoria, in hoc poematio, tanquam in Olympico stadio non citra pulveris tactum desudarunt. Quorum vetustior adλos cæteris facem prætulit: sed «< ejus scrinia, » inquit Adrianus Turnebus, Adversar. lib. IX, IX, cap, 25, «< alii interpretes compila>> runt; et scripta, etsi mendosa, unde tamen multa odo» rari poteramus, suppresserunt. » Nos illum tamdiu desideratum in lucem edemus; sed enim, quia fœdis glossematis ac supposititiis auctorum testimoniis inquinatus est, aurum ex ejus stercore colligendum. Anno vero supra millesimum quater centesimo nonagesimo quinto, Domitius Calderinus Veronensis in id toto pectore incubuit; vir quidem plurimæ in litteris industriæ, qui quum Romæ profiteretur, et obscura duriorum poetarum sensa reconditæ lectionis admirabili testimonio dilucidaret, litterarii >> quæ splendoris assertor, ac omnis obscuritatis illustrator, acclamatus est, uti Paulus Jovius in ejus Elogio prodidit : nec minus vere Henricus Stephanus Epistola ad Ludovicum Castelvetrum, quæ præfixa est editioni suæ libri Jani Parrhasii de rebus per epistolam quæsitis, « Age, inquit, >> tu quicumque Beroaldi, aut Domitii scripta non unius assis, præ iis hodie eduntur, æstimanda putas, quid sine Beroaldo, ac Domitio, aliisque hujusmodi magistris scribi ab eorum posteris potuisse arbitraris? » Neque enim solum Domitius hunc Ovidii libellum, sed etiam Ciceronis Epistolas, Martialem, Juvenalem, Papinii Silvas, Suetonium, et quosdam alios scriptores enarravit. Denique tot tantaque edidit, aiebat Egnatius, quot quantaque in hoc genere ad hanc diem nemo. Eo factum est, ut acerbas cum æmulis simultates exercuerit, a quibus piperatis literulis perstrictus fuit, quod sibi comparatam auctoritatem retinere quavis ratione et arte contenderet; atque ita crudos ingenii sui fœtus emittere coactus sit, quibus provectior ætas procul dubio maturitatem attulisset. Quippe « auctoritatis tam magnæ fuit,» inquit Angelus Politianus Miscellan. cap. 9, « ut Romæ inter professores juvenis adhuc primam celebritatem sibi vindicaverit, cujus tuendæ ac retinendæ gratia factum compluries puta» mus, ut in suis operibus frontem perfricuerit, et per >> æqua, per iniqua famam captans, parum ex fide quæpiam retulerit; nonnulla etiam male solers et præstigiosus speciem quidem primorem veri habentia, magno >> credentium dispendio sententiis ignorabilibus implicue» rit, et pulverem, quod aiunt, oculis offuderit; aut, sicubi major difficultas, nec absistens, nec congrediens spen » lectoris eluserit. Ita, dum nescire se nihil probare con >> >> |