Page images
PDF
EPUB

scholiastes notavit ad Προμ. δεσμ. his verbis : Οἱ παλαιοὶ τὰ ποιήματα αὐτῶν πρῶτον μὲν αἰνίγμασι γεγράφασιν, ὕστερον δὲ καθόλου φανερῶς ἐχρῶντο τῷ λόγῳ.

CAPUT II.

GERMANUS HUIC OPUSCULO TITULUS ASSERTUS.

ANTVERPIENSIS editio arida, modo pumice Valerii expolita, hoc titulo circumfertur, P. Ovidii Nasonis Dira in Ibin, quemadmodum egregium illud poemation, cujus autorem esse Valerium Catonem grammaticum perspicaciores existimant. Verum ne Dii sinant, ut ab epigraphe recepta deflectamus, nisi libros omnes tum excusos, tum exaratos valere jubeamus; nisi denique Nasoni ipsi affingamus, qui se hoc opusculum, Libellum in Ibin inscripsisse liquido testatur vers. 51, in hunc modum :

Et neque nomen in hoc, nec dicam facta libello;

iterum versu 461:

Hæc tibi tantisper subito sunt missa libello;

qua dictione poematia quæque proprie designantur. Sic enim Ausonius Griphum suum de Ternario numero indigitat: «< Latebat inter nugas meas libellus ignobilis ; » paulo post : «< Igitur iste nugator libellus tamdiu secreta

>>

quidem, sed vulgi lectione laceratus, pervenit tandem in » manus tuas. >> Idemque Protrepticon suum de puerili studio libellum nominat epistola ad Hesperium : « Libel» lum, quem ad nepotulum meum, sororis tuæ filium >> instar Protreptici luseram, venturus tibi præmisi legen>> dum. » Sic etiam Papinius Silvulas suas Libellos adpel

lat, Præfatione, lib. I ad Stellam; rursus, Præfat. lib. II ad Meliorem Atedium; iterum, Præfat. lib. III ad Pollium ; et lib. IV Hendecasyl. ad Plotium. Quin etiam jurisconsulti ea carmina, quibus alicujus fama proscinditur, cujusmodi sunt ista Ovidiana, famosos libellos vocant. Hæc autem minora fortasse videbuntur, quam ut animadversione digna essent. Parum enim reipublicæ literariæ interest Diræ ne, an Libellus hoc poemation inscribatur: verum legitimam scriptionem, atque ipsam Nasonis manum immutare nulli per me licebit. Ut ut sit, Nasonis votum omne in malis, monstris, morbis, exsiliis, suppliciis, plagis, mortibus, cujusmodi carmen diras appellabant, quod illæ scilicet ultrices Deæ putarentur, quarum numina precibus in hostium, aut inimicorum perniciem evocarentur. Priscum illud quidem, atque in scenis primum agitatum, mox ad recentiorum animos accommodatum, ut observatum est a Julio Scaligero, Poetices lib. I, cap. 53. Exornatur autem, ut ipse ait, sententiis non vulgaribus, et variis historiarum ambagibus, qualia scripsit Ovidius in Ibin. In Horatii Epodo aliquid imaginis est : expressior apud Catullum in Ariadna conquestione, et in quarto Eneidos. Item quæ fundit Statianus OEdipus, sumpta de Græcis tragicis, ut et Seneca Theseus ex Euripide.

CAPUT III.

ARGUMENTUM LIBELLI. QUARE CallimachuS APOLLONIUM IBIDIS NOMINE DEVOVERIT, CONTRA MINUTIANI, ALCIATI, BISCIOLE, ET ALIORUM SENTENTIAM. JOANNIS MEURSII LAPSUS. PHILIPPICE. ALIA SCITU DIGNA.

OVIDIUS hoc libello nescio quem sub Ibidis nomine graphice exornatum Diris devovet : causa triplex ab ipsomet affertur. Ibis Ovidii nomen ubique maledictis lacera

bat, ipsumque in invidiam atque odium apud Augustum vocabat, quo diutius Tomis exsulantem remoraretur; tum ejus uxorem importune sollicitabat. Præterea Ovidii fortunis inhians, ipsum ad extremam inopiam redigere conabatur. Omne votum in suppliciis et mortibus, ut modo dicebam; idque Callimachi imitatione, qui in Apollonium Rhodium, Argonauticorum scriptorem, Ibidis nomine notatum, libellum scripsit, de quo Suidas in Καλλίμαχος. ἔστι δὲ ποίημα ἐπιτετηδευμένον εἰς ἀσάφειαν καὶ λοιδορίαν, εἴς τινα ἴβιν, γενόμενον ἐχθρὸν τοῦ Καλλιμάχου· ἦν δὲ οὗτος Απολ λώνιος, ὁ γράψας τὰ Αργοναυτικά. « Est autem poema de industria compositum obscure, continens contumeliosam >>> insectationem in quemdam Ibin, qui fuerat inimicus Cal» limachi : erat autem hic Apollonius, ille qui Argonau» tica scripsit. » Quare dejerare ausim Callimachi manes, eundem Apollonium esse, quem ille hymno εἰς Απόλλωνα, ipsam invidiam αυξητικῶς appellat his versibus :

[ocr errors]

Ο φθόνος Ἀπόλλωνος ἐπ ̓ οὔατα λάθριος εἶπεν·

Οὐκ ἄγαμαι τὸν ἀοιδὸν, ὃς οὐδ ̓ ὅσα πόντος ἀείδει.
Τον φθόνον Ωπόλλων ποδὶ τ ̓ ἤλασεν, ὧδε τ' ἔειπεν·
Ασσυρίου ποταμοῖο μέγας ῥέος, ἄλλα τὰ πολλὰ
Λύματα γῆς καὶ πολλὸν ἐφ ̓ ὕδατι συρφετὸν ἕλκει.
Δηοῖ δ ̓ οὐκ ἀπὸ παντὸς ὕδωρ φορέουσι Μέλισσαι,
Αλλ' ήτις καθαρή τε καὶ ἀχράαντος ἀνέρπει,
Πίδακος ἐξ ἱερᾶς ὀλίγη στιβάς, ἄκρον ἄωτον

Χαῖρε ἄναξ· ὁ δὲ Μῶμος, ἵν ̓ ὁ φθόρος, ἔνθα νέοιτο.

Quos quum

alii totidem Latinis expresserint, quid impedit, quominus et nos id tentemus? interdum enim Latias Musas nostras inter Græcas luxuriari sinimus:

Livor Apollineas occulte dixit in aures :

Non miror vatem, qui non canit æquoris instar ;

[ocr errors]

Livorem pepulit simul ille, simulque locutus.
Assyrius late fluit amnis, at ille palustris
Illuviem terræ sordesque volutat in undis.
Non quovis Cereri libant e fonte Melissæ,
Sed qui limpidus est, et limi prosilit expers,
Sacro fonte latex parvus, flos summus aquarum.
Salve, rex, abeat quo crux erit invidus ille.

Causam autem profert Nicodemus Frischlinus in vita Callimachi græce conscripta : Εἰς ὃν καὶ ποίημα ἐπιτετήδευκε διὰ τὸ προσποιητικὸν ἐκεῖνον εἶναι τῶν Καλλιμάχου βιβλίων, καὶ ἀλλο τρίων πόνων· ὠνόμασε δ' αὐτὸν κρυπτικῶς ἔβιν, ὡς καὶ Νάσων ὁ ποιη TH'S OUTш пWS μарTуpei. « In hunc Callimachus, quod suos ille libros sibi arrogaret, et alienos labores pro suis venditaret, maledicum carmen edidit, ipsumque Apollonium suppresso nomine Ibin nominavit, quemadmodum Ovi» dius testatur. » Hæc ille, quod apud alium notæ melioris auctorem non memini me legere, nisi quod hunc versum, qui apud eumdem Apollonium exstat, Argonaut. lib. I, pag. 64 editionis Stephaneæ,

[ocr errors]

Καὶ τὰ μὲν ὡς ἔμελλα μετὰ χρόνον ἐκτελέεσθαι,

Callimachi versum esse ab Apollonio usurpatum, vetus ipsius Apollonii scholiastes asserit. Nicodemum autem Frischlinum quum in testimonium adduxi, miseret me acerbissimi ejus fati: nam, quum ob ea, quæ ore nimis libero effutiisset in viros nobilissimos, Moguntiæ in carcerem conjectus esset, indeque deductus foret in Wurtembergici soli arcem Hohenauracensem : quo captivitatem effugeret, pannos discidit, ut, his colligatis, se demitteret; sed hujusmodi funis perfidia in alias aliasque petras præceps datus, confractis membris exspiravit. Cæterum Callimachus Apollonium Ibidis nomine, quæ est avis Ægyptia, notum esse voluit, non propter ejus spurcitiam, cui

qua

rostri aduncitate per eam se partem proluere insitum est, redduntur ciborum onera, ut Minutianus grammaticus apud Cœlium Rhodiginum, Antiq. Lection. lib. XIII, cap. 1; Alciatus, Emblemate 86; Zarottus, et plerique grammaticorum existimant; nec etiam, quod libellus Callimachi diris et exsecrationibus esset refertus, quæ serpentium instar, quibus Ibis vescitur, Apollonium morderent ac lacerarent (quæ sententia est Lælii Bisciolæ in Horis subcesivis, lib. V, cap. 18): sed ut Apollonius, qui Alexandrinus erat, aliqua ex parte indicaretur. Quamvis enim Rhodius diceretur, Alexandrinum tamen fuisse prodidit Strabo, lib. XIV, pag. 45 editionis a Casaubono recognitæ, his verbis : Διονύσιος δὲ ὁ Θράξ, καὶ Απολλώνιος ὁ τοὺς ̓Αργοναύτας ποιήσας, Αλεξανδρεῖς μὲν, ἐκαλοῦντο δὲ Ρόδιοι. « Dio

>>

nysius vero Thrax, et Apollonius, Argonauticorum con» ditor, Alexandrini quidem fuerunt, sed nominati sunt Rhodii. » Απολλώνιος Suidas : Αλεξανδρεὺς ἐπῶν ποιητής δια τρίψας ἐν Ρόδῳ, υἱὸς Σιλλέως. Item anonymus auctor, qui scripsit γένος Απολλωνίου τοῦ Ροδίου: quanquam Elianus, de Animalibus, lib. XV, cap. 23, eum Naucratitam facere videtur. Sed utcunque est, Ægyptus patria fuit: Naucratis enim urbs est Ægypti. Quamobrem longe fallitur Joannes Meursius, qui, Syntagmate de Apollonis, pro diversis habet Rhodium et Alexandrinum, Sillei filium, qui Eratostheni in Alexandrinæ bibliothecæ præfectura successit. Ovidius autem, Callimachi exemplo inimicum suum Ibin appellasse videtur, quemadmodum Tullius Orationes suas in Antonium, Demosthenis imitatione, Philippicas inscripsit, uti etiam Trogus Pompeius historias suas, æmulatione Theopompi, qui Philippicas scripserat. Sed magis est ut credam Nasonis adversarium Ibidis nomine designatum, quod is revera Ægyptius esset, qua de re sequenti capite disseremus:

« PreviousContinue »