Page images
PDF
EPUB

Hinc Hesychius Κινύριον, inquit, τὸν Ἀνταιὸν ἀπὸ Κινύρου toυ notaμoυ, tametsi constet, regiam Antæi ad extremum Oceanum fuisse: unde apparet, Cinyphium generaliter sumi pro Libyco, more scilicet poetarum, quibus usitatum peculiari unius loci nomine totam designare provinciam. Neque vero refert quod Ibis, licet Ægyptius, ad Cinyphem editus fingatur poetæ siquidem non semel regionum nominibus propter viciniam abutuntur. Sic enim Claudianus, et ipse Alexandrinus, qui uxorem in patria duxerat, Libyæ appellatione usus est; idemque Pelusiacus, et Canopicus a Sidonio dictus est, quum tamen Alexandriæ natus esset; sic Ausonius scribens in Monosyllabis :

Threicium, Libycum freta, Cimmeriumque ferat bos.

Per Libycum intelligit Ægyptum, ut Scaliger observavit. Sic Persa pro Medo et contra : sic in Catalectis Gallus pro Britanno, propter utriusque gentis vicinitatem. Ita, quoniam Hadriaticum mare Ionio conjungitur, xatá peτádoσly Tou óvóμatos Ionium appellatur, et Ionium vicissim Hadriaticum, ut Apollonii Scholiastes ad Argonaut. lib. IV, et Eustachius ad Dionysii Periegesin notant. Ovidius autem quo στοματομολυνσίαν Ibidi suo exprobraret, juxta Cinyphem natum fingere mihi videtur, ubi procerissimi nascuntur hirci, qui inde Cinyphii dicuntur Silio, lib. III; Martiali, lib. VII, Epigranimate in Linum; item Virgilio, Georg. lib. III, quum ait:

Nec minus interea barbas, incanaque menta
Cinyphii tondent hirci...

Sed hæc hactenus quæ pro compertis non tradimus, donec iis habita sint doctiorum comitia.

super

FINIS EXCURSUS IN OVIDII IBIN.

FRAGMENTA

PUBLII OVIDII NASONIS.

EX MEDEA.

QUINTILIANUS, lib. VIII, cap. 5:Nam quum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit :

Servare potui, perdere an possim rogas?

[blocks in formation]

Tot numero, talique Deus simulacra figura
Imposuit cælo: perque atras sparsa tenebras
Clara pruinosæ jussit dare lumina nocti.

LACTANT. lib. II, de Orig. Err. cap. 5.

Pleiades ante genu septem radiare feruntur,

Sex tantum apparent : sub opaca septima nube est.

PROBUS, in Georgica Virgilii, in cujus vulgatis libris hi versus depravatissimi leguntur.

In Priapeiis quædam Ovidii (vid. Bart. ad Statium, I, Theb. 229) exstare, eruditi arbitrantur. Ex illo certe, cujus initium, Obscure poteram tibi dicere, Seneca pater, lib. I, Controvers. 2, hunc versum adducit:

Dum timet alterius vulnus inepta loci.

Servius, in Georg. IV, ubi agit de Eurydice, citat ex Ovidio, Bis rapitur, vixitque semel,

quod in auctore nostro nunc nusquam comparet. Scholiastes vetus Horatii ad lib. II, Od. 5: « Gyges nomen pueri ex insula Cnido Veneri sacra; hujus autem pueri pulchritudinem laudat etiam Ovidius. » Atqui in iis, quæ exstant, laudat nullibi.

Quintilianus, lib. XII, cap. 10: « Sed evanescunt hæc, atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuram placet: at si contuleris eam lacernæ, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait. >> Quæ nullo negotio in metrum redacta iambum tragicum efficient, et duos hendecasyllabos :

Ut lana tincta purpuram citra placet:

At si contuleris eam lacernæ,

Conspectu melioris obruatur.

In Notis enim ad Epist. 7, communem esse ultimam in contuleris, dederis, credideris, et similibus syllabam mo

nemus.

Seneca, Controvers. 10, ex declamatione Ovidii quadam hæc producit : « Quicquid laboris est, in hoc est, ut

uxori virum, et viro uxorem diligere concedas. Necesse est deinde, jurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos jusjurandum putas ? tu nobis religiosum nomen fuisti. Si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. Parce, pater; parce, socer: non pejeravimus. Ecce objurgator noster, quam effrænato amore fertur ! quanquam esse filiam preceris; carum quidem, quod illum ab indulgentia sua avocet. Dî boni! quomodo hic amavit uxorem? amat filiam, et abdicat: dolet periclitatam esse, et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere : queritur periculum ejus, qua pæne caruit hic, qui amare caute jubet. Facilius in amore finem impetres, quam modum : tune hos ponis terminos, ut nihil faciant, nisi considerate; nihil promittant, nisi ut jus facturi; omnia verba ratione et fide ponderent? Senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina : et litigavimus aliquando, et decidimus; et fortasse, quod non putas, pejeravimus. Quid ad patres pertinet, quod amantes jurent? si vis credere, nec ad Deos pertinet. Non est quod tibi placeas, uxor, tanquam prima peccaveris : periit aliqua cum viro, periit aliqua pro viro; illas tamen omnis ætas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam : magnum tibi quam parvo constat exemplum! in reliquum diligentiores facti sumus: errorem nostrum confitemur: exciderat jurantibus, esse tertium qui magis amaret : sic, Dì, sit semper. Persevera, socer; recipe filiam : ego, qui peccavi, pœna dignus sum. Quare, uxore necata, socero causa sim orbitatis? Discedam e civitate; fugiam; exsulabo: utcunque potero, desiderium misera et crudeli patientia perferam. Morerer, si solus moriturus essem. »

In codice poematiorum veterum longe antiquissimo, quem apud V. C. Petrum Scriverium vidi, Ovidio hoc epigramma ineditum adscribebatur:

Jam nitidum liquidis Phœbus jubar intulit undis,
Emeritam renovans Tethyos amne facem.
Astra subit niveis Phœbe subvecta juvencis,
Mitis et æthereo labitur axe sopor.

Adludunt teneri tremulis cum matribus agni,
Lacteolasque animas lacteus humor alit.

In eodem codice argumenta librorum Virgilianorum nostro
etiam adscribebantur, ut et in multis aliis exemplaribus
vetustis, quæ
vidi: sed perperam. Denique in antiquo li-
bro Georgii Fabricii, hoc epigramma de Lucretia Nasonis
nomen ostentabat :

Quum foderet ferro castum Lucretia pectus,
Sanguinis et torrens egrederetur, ait:
Procedant testes me non placuisse tyranno,

Ante virum sanguis, spiritus ante Deos.

Sed jam satis: nam illas ineptissimorum hominum de Pulice, Philomela, et his similes nugas quis Ovidio adscribi patienter aut æquo animo ferat? Carmen etiam panegyricum ad Pisonem ad alia jam castra jure optimo transivit.

FINIS FRAGMENTORUM.

« PreviousContinue »