Page images
PDF
EPUB

juvenis modo, virive, sed ne pueri quidem, attribuantur. Desperans tandem ab urbem reditum impetrare a Cæsare, sic ad uxorem, de Trist. lib. III, Eleg. III, scripsit:

Ossa tamen facito parva referantur in urna:

Sic ego non etiam mortuus exsul ero.

Non vetat hoc quisquam : fratrem Thebana peremptum
Subposuit tumulo rege vetante soror.

Atque ea cum foliis, et amomi pulvere misce,
Atque suburbano condita crede solo :
Quosque legat versus oculo properante viator,
Grandibus in tumuli marmore cæde notis.

HIC EGO QUI JACEO TENERORUM LUSOR AMORUM,
INGENIO PERII NASO POETA MEO.

At tibi qui transis, non sit grave, quisquis amasti,
Dicere: Nasonis molliter ossa cubent.

Missus autem fuit in exsilium anno imperii Augusti secundo et quinquagesimo, vel circiter : quinto autem Tiberii Tomis apud Getas diem obiit; ex quo colligitur exsulasse annos octo, et menses aliquot. Sepultum etiam juxta oppidum Tomos tradit Eusebius.

VITA,

ORDINE CHRONOLOGICO,

SIC DIGESTA,

UT EJUS OPERA VERIS REDDANTUR ANNIS, etc.

PER JOANNEM MASSON.

Anno ante Christum XLIII; urbis Romæ conditæ DCCXI; Ovidii ætatis I.

C. VIBIO PANSA, A. HIRTIO CONSULIBUS.

I. PUBLIUS OVIDIUS NASO vocabatur ille poetarum ingeniosissimus, cujus vita nobis hic accuratius delineanda venit. Ea nempe nomina vulgaribus, et quidem omnibus, ni fallor, ejus operum codicibus circumferuntur, quorum etiam testimonium ipsemet vates, ac antiqui scriptores confirmant, si prænomen excipias, quod alibi non reperitur. Id tamen ex illis erat, quæ libentius delicatula Romanorum aures audiebant, Horatio teste, lib. II, Sat. V, vs. 32:

Quinte, puta, aut PUBLI (gaudent prænomine molles
Auricula), tibi me virtus tua fecit amicum.

NASONEM certe se passim ipse poeta nominat. Nec aliter Velleius Paterculus 2, ejus æqualis; cui numeratur inter

'Hoc elogio noster exornatur a Seneca Philosopho, Quæst. Natur. lib. III, cap. 27.

Histor. lib. II, cap. 36.

ingenia, quæ maxime sui ævi eminebant. Hoc itidem solo cognomine laudatur a Statio, Martiali 2, et Seneca seniore 3.

OVIDIUS vero pluries eidem Senecæ patri dicitur, uti et filio, qui nunquam eum adpellat NASONEM; nisi forte semel, quum scribit “, se in senatu flentem vidisse Fidum Cornelium, Nasonis generum, etc.; ubi, licet non omnino liqueat, poetam nostrum Senecæ ob oculos fuisse, id tamen verisimile prorsus videtur. Cur enim philosophus ille Fidum Cornelium ulterius designavisset ex soceri cognomine, quo et alii plures gaudebant? nisi Nasonem intellexisset omnium celeberrimum, qualis tunc erat noster, quique solet hoc tantum cognomine a se ipso et ab aliis indigitari. Nec omittendus scriptor Dialogi de Oratoribus, anno Vespasiani sexto habiti, cui OVIDII solum nomine laudatur Medea. Alios recentioris ævi præterire libet. Nomine tandem simul et cognomine, OVIDIUS NASO, semel atque iterum ab eodem Seneca majore vocatur. Quin et utroque repræsentari in antiquo numismate, quod Felicia Rondanini, Romana præstantissima matrona, possidebat, jamdudum autumaverunt eximii, maximæque totum per literarum orbem famæ viri, Nicolaus nimirum Heinsius, et Ezech. Spanhemius in re nummaria, non secus ac in omni antiquitatis scientia, facile princeps; ut mirum non sit, tantæ auctoritatis scriptores idem et aliis minorum gentium persuasisse.

1 Lib. I, Sylv. 11, vers. 255.

8

6

2 Lib. I, Epig. LXII; lib. V, Epig. x; lib. XIV, Epig. CXCII.

3 Controv. lib. II, Cont. II, et Suasor. lib. III.

Senec. ad Serenum, cap. 17.

5 Dialog. de Orat. cap. 13.

6 Lib. X, Controv. IV; lib. II, Declam. II.

7 In sua Ovidii editione.

De Præstantia et Usu Numismat. pag. 42 et 43.

Attamen, quod prius haud invalidis probaveram argumentis, id ipsum biennio circiter post meis oculis demonstravit ipsemet nummus Romæ inspectus, et diligenter tractatus scilicet eodem primitus VEDII nomen signatum fuisse, non vero OVIDII NASONIS. Quod hic monuisse, satis fuerit, quum longiorem hac de re disquisitionem operi præfixam lector habeat.

:

II. Nominibus poetæ N. subjungenda venit ejus PATRIA, ut ipsiusmet methodum sequamur: suam enim vitam pingens, sic orditur, Trist. lib. IV, Eleg. x :

[ocr errors]

Ille ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
Quem legis, ut noris, accipe, posteritas.
SULMO mihi PATRIA est, gelidis uberrimus undis,

Millia qui novies distat ab Urbe decem.

Editus hic ego sum.

Idem et in Fastis, lib. IV, vs. 79-81, testatur, simulque patriæ conditorem indicat Solymum, qui capta Troja comitatus est AEneam:

Hujus erat SOLYMUS Phrygia comes exsul ab Ida:

A quo

SULMONIS mœnia nomen habent.

SULMONIS gelidi patriæ, Germanice, nostræ.

Eamdem urbis originem Silius Italicus notat lib. IX de Satrico loquens, cive Sulmonense:

Huic domus, et gemini fuerant Sulmone relicti
Matris in uberibus nati; Mancinus, et una
Nomine Rheteo Solymus: nam Dardana origo,
Et Phrygio genus a proavo, qui sceptra secutus
Æneæ claram muris fundaverat urbem,

Ex sese dictam SOLYMON, celebrata colonis :
Mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.

Ejus situm, amœnitatem fertilitatemque graphice noster

1 In nummis etiam Termessensium occurrit KOAYMOK, velut eorum antiquus heros et conditor. Vid. CL Spanhem. Diss. de Præst. Numism. p. 479, edit. in-4°. at pag. 563 edit. nuperæ in-fol.

describit, Amor. lib. II, El. XVI, vs. 1-10, ubi, quum canit:

Pars me SULMO tenet Peligni tertia ruris,

I

id ipsum docet, quod et postea Plinius observavit; Pelignorum nempe regionem in tres civitates, seu populos fuisse divisam, quos hic vocat Corfinienses, Superequanos, et Sulmonenses; ut hi fuerint tertia, ordine vel prærogativa, totius Peligni ruris pars, quum metropolis esset 2 Corfinium. Hinc vero noster se Pelignis.natum dicit, Amor. lib. II, Eleg. I, vers. 1, atque Peligni ruris alumnum, lib. III, Eleg. XIV, vers. 3, ubi etiam vers. 8-10:

Peligna dicar gloria gentis 3 ego;

hinc etiam solo Peligni nomine Martiali laudatur, lib. II, Epist. XLI:

Ride si sapis, o puella, ride,

PELIGNUS, puto, dixerat POETA.

Qua de gente, non autem de ipso poeta, venit intelligendum, quod eadem nostri Elegia jam citata proxime sequitur :

Quam sua libertas ad honesta coegerat arma;
Quum timuit socias anxia Roma manus.

Scilicet legendum, non quem cum vulgaribus libris, sed quam cum Cl. Heinsio ex quatuor MSS codicibus; ut„sensus sit, Pelignos libertatis amore tum arma sumere coactos esse, quum Roma bellum timuit sociale, quod et Italicum

1 Hist. Nat. lib. III, cap. 12.

2 Strab. lib. V, p. 369; Vell. Paterc. lib. II, cap. 16.

3 Sic et Pont. lib. IV, Ep. xiv, vers. 49: « Gens mea Peligni, regioque domestica Sulmo.» Gens, scil. eodem sensu, quo Græcis vos, usurpatur, provinciamque significat, ut altera vox, regio, designat oppidum natale. Quo modo lapis in Syria a Cl. Maundrell descriptus habet : MARTINUS....... EX PROVINCIA MOES. SUPER. REG. VIMINIAC. Alias passim in Inscriptionib. urbs patria notatur voce DOMO; unde patet, haud frustra Ovidio dici, regio domestica.

« PreviousContinue »