Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBANT AUG.-FR. DONDEY-DUPRÉ, PATER,

ET PROSPER DONDEY-DU PRÉ FILIUS.

OVIDIUS NASO

EX RECENSIONE

HEINSIO-BURMANNIANA

CUM

VARIIS LECTIONIBUS CODICUM PARISINORUM

CUI NOVAS ADDIDIT NOTAS

NICOL. ELIG. LEMAIRE

IN REGIA GALLIARUM UNIVERSITATE ET IN ACADEMIA PARISIENSI POESEOS LATINE
PROFESSOR

[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

PUBLII OVIDII NASONIS

IBIS.*

ARGUMENTUM.

Ibin, sub quo nomine Hyginum latere volunt, quod Ovidii nomen maledictis laceraret, et falsis criminationibus in invidiam et odium adduceret, quod porro ejus uxorem sollicitaret importune, quodque fortunis inhiaret poetæ, diris omnibus hic devovet. Nihil esse mali, nullum uspiam suppliciorum pœnarumque genus, quo mortalium quisquam sit adfectus, quo non dignus sit Ibis, nimium fuse docet, vindicta ultra modum indulgens.

TEMPUS ad hoc, lustris jam bis mihi quinque peractis,
Omne fuit Musæ carmen inerme meæ.;

Nullaque, quæ possit, scriptis tot millibus exstat
Litera Nasonis, sanguinolenta legi

Nec quemquam nostri, nisi nos, læsere libelli,

IBIS. Ita rectius inscribetur hoc poema, quam IN IBIN, quod hactenus circumfertur; neque aliter suum poema Callimachus inscripserat. Vide Suidam in Καλλίμαχος. Εutyches quoque Grammaticus, lib. II, Ovidium in Ibide citat, non in Ibin. Codices hujus libelli, qui vetustatem et manum castigatam præ se ferant, vix inveniuntur. Exemplaria tamen, quibus Juretus et Politianus erant usi, in optimis habenda sunt. Cætera, quæ ad manum mihi satis multa fuerunt, notæ sunt recentioris. Interim in transcursu nunc poematium hoc illustremus, quod curis secundis diligentius sumus facturi. H.

1. Lustris. Lustrum dixerunt Latini spatium quinque annorum, quod VIII.

5

Græci upated adpellarunt. Serv. in Æneid. lib. I, vs. 283: « Lustrum dictum, quod post quinquennium unaquæque civitas lustrabatur. Unde Romæ ambilustrum, quod non licebat, nisi ambos censores, post quinquennium lustrare civitatem. » Quamvis Varro a luendo, id est, solvendo lustrum ducit, quod quinto quoque anno vectigalia, et ultro tributa per censores persolvebantur. DOMIT.

2. Carmen inerme etc. Hic mor suos, candoremque, et ingenium minime maledicum indicat Naso. Z. 4. Litera sanguinolenta. Carmen maledicum.

5. Nisi me læsere libelli. Nisi nos Juret. et tres alii. H.

I

Artificis periit quum caput Arte sua.

Unus, et hoc ipsum est injuria magna, perennem

Candoris titulum non sinit esse mei.

Quisquis is est, nam nomen adhuc utcunque tacebo,

Cogit inadsuetas sumere tela manus.

Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus
Non sinit exsilio delituisse suo;
Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto nomina nostra foro;
Perpetuoque mihi sociatam fœdere lecti

6. Arte sua. Eadem alibi ac frequens querela est poetæ : ut Trist. lib. II, vers. 2: « Ingenio perii qui miser ipse meo. » Et Pont. II, Eleg. VII, vs. 47: « Artibus ingenuis quæsita est gloria multis: Infelix perii dotibus ipse meis. »

:

7. Unus. Ibis vel quem deinceps Ibidis nomine notabo.

8. Titulum. De quo III de Ponto, Eleg. Iv, vs. 13: « Viribus infirmi, vestro candore valemus: Quem mihi si demas, omnia rapta putem. »

9. Nomen adhuc utcunque tacebo. Neminem interpretum observasse video, cur Ovidius Ibidis nomen subticuerit. An, ne carminibus Ovidianis Ibis inclaresceret; in quam sententiam eundem, ni fallor, adloquitur, lib. IV ex Ponto, El. iv, vs. 1 sq. Vix tamen est, ut hæc fuerit mens poetæ, quoniam, postremo disticho hujus libelli, verum Ibidis nomen pollicetur. An Naso reverentia legis duodecim Tabularum sibi temperavit, qua nimirum famosos libellos projicere capitale fuit. Ejus meminit Tullius, lib. IV Tusculan, in hunc modum : « Quanquam id quidem etiam duodecim Tabulæ declarant, condi jam tum solitum carmen, quod ne liceret

10

15

fieri ad alterius injuriam, lege san

xerunt. >>

10. Tela. Imprecationes. — Inadsuetas manus. Quia neminem præter Ibidem carmine offendit.

12. Ersilio delituisse meo. Suo Jureti codex et alii quinque; neque aliter Eutyches, lib. II, qui et præcedenti versu gelidas Aquilonis ad oras agnoscit. HEINS.

>>

14. Jactat et in toto nomina nostra
foro. Verba canina plurimi codices,
in quibus et Jureti liber. Puto: «< La-
trat et in toto verba canina foro,
nisi mavis: « Et lacerat toto nomina
nostra foro; » ne idem versus bis
obcurrat. Mox enim habebis : « Per-
bibit inde suæ rabiem nutricis alum-
nus,
Latrat et in toto verba canina

foro,
» quanquam mihi distichon
istud dubiæ fidei est, et ex hoc versu
videtur fabricatum. Rabulæ foren-
ses latrare dicebantur, propter rixas
continuas; hinc latratus fori apud
Val. Max. lib. VIII, cap. 3. Pruden-
tius Hamartig.« Inde canina foro la-
trat facundia toto. » H. Sic Julianus
in Misopogone : Οὕτω δὴ καὶ ὑμεῖς ἐν
ταῖς ἀγοραὲς ἐπιτρέθετε λοιδορούντες.

15. Sociatam etc. Uxorem dicit, quam ad extremum usque diem adprobavit.

« PreviousContinue »