VI. DILECTIS FILIŠ AC DILECTIS IN CHRISTO FILIABUS, CONFRATRIBUS ET CONSORORIBUS NUNCUPATORUM SUB INVOCATIONE SANCTÆ MARIÆ REGINÆ SANCTORUM OMNIUM CIVITATIS NEAPOLITANÆ CLEMENS PAPA XIV. Romæ, 30 junii 1769. Dilecti filii, ac dilecta in Christo filiæ salutem, etc. Nihil Nobis gratius ac jucundius obvenire existimamus, quam cum accipimus pias utriusque sexus christifidelium sodalitates ubique terrarum erectas iis pietatis caritatisque operibus et exercitationibus sedulam operam dare, quibus et ad propriam cujusque sodalis æternam salutem consequendam, atque aliis christifidelibus procurandam excitantur. Quoniam autem, sicut Nobis nuper exponi fecerunt dilecti filii Eques Scipio Pigala, Joseph Persico, et Andreas Sabattini moderni sodalitatis vestræ superiores sive gubernatores, sive officiales, ipsa vestra sodalitas summopere exoptat, ut Nos quoque non solum nostrum nomen eidem sodalitati adscribi patiamur, verum etiam cælestium munerum thesauros viris confratribus dumtaxat per fel. rec. prædecessores nostros Gregorium papam XIII et Clementem VIII aliosque Romanos Pontifices alias elargitos ad dilectas in Christo filias ejusdem sodalitatis consorores extendere dignaremur. Nos itaque quibus supremum sacrosancti apostolatus munus per ineffabilem divinæ bonitatis abundantiam impositum, et totius catholicæ ecclesiæ cura demandata est, maximopere gaudentes piis vestrarum apud omnipotentem Deum, atque beatissimam Virginem Mariam immaculatam obsecrationum suffragiis participes fieri, vestrisque optatis obsecundare, libenter annuimus nostrum nomen eidem sodalitati vestræ dare, atque inter confratres numerari. Fore enim in Domino confidimus, ut suffragantibus meritis precibusque vestris ea, qua majori potest, sollicitudine, cura et vigilantia ministerium nostrum apostolicum adimplere valeamus. Præterea pari apostolica benignitate et auctoritate, quibuscumque contrariis non obstantibus, omnes et singulas indulgentias, peccatorum remissiones, poenarumque relaxationes, quas viris confratribus vestræ sodalitatis dumtaxat laudati prædecessores nostri concesserunt, ad dilectas pariter in Christo filias consorores extendimus, hac tamen conditione, ut cum quælibet ex consororibus ea opera præstare, iisque exercitationibus interesse non poterit, et quibus confratres intersunt, et quæ præstare solent, recitans rosarium quinque decadum beatissimæ Virginis Mariæ, et illud pro majori divini honoris cultu, sanctæ matris ecclesiæ exaltatione, hæresum extirpatione, christianorum principum concordia, et sodalitatis vestræ in christianis virtutibus incremento applicans easdem, quas confratres lucrantur, indulgentias, peccatorum remissiones, pœnarumque relaxationes lucrari et consequi possit. Interim ad coelestis præsidii auspicium, et studiosæ nostræ erga vos voluntatis pignus adjungimus apostolicam benedictionem quam vobis peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 30 junii 1769, pontificatus nostri anno primo. VII. DILECTO FILIO NOBILI VIRO LUDOVICO EUGENIO DUCI WIRTEMBERGENSI CLEMENS PAPA XIV. Romæ, 1 julii 1769. Dilecte Fili nobilis vir salutem, etc. Neque uberiora, neque Nobis cariora ulla erga Nos officia esse possunt, quam quæ fuerunt a nobilitate tua ob nostram ad Summum Pontificatum evectionem Nobiscum luculentissime peracta. Litteris enim singulari in Nos pietate refertis tantam lætitiæ nostræ causa a te susceptæ vim, ac tam apertis inditiis declaras, ut expressam inde possimus amantissimi nostri, atque erga hanc S. Sedem observantissimi animi tui effigiem clarissime intueri. In eo vero præsertim studia in Nos tua agnoscimus, quod in gravissimo gerendo munere, cui impares omnino sumus, tuis ad Deum precibus adjuves, ac ad communem Ecclesiæ utilitatem faustis auspiciis prosequaris. Quare de hac egregia tua in Nos voluntate mirifice lætamur, et peculiari benevolentiæ sensu has amoris significationes excipimus, atque illud invicem profitemur his officii ac pietatis tua partibus parem pontificia in te caritatis esse magnitudinem, Nosque nihil tantopere cupere, quam ut opportunitates suppeditentur propensissimi animi in te nostri declarandi. Quantum enim te ob præclarum tuum in catholicam Ecclesiam obsequium, atque ob ceteras eximias animi dotes diligamus, quantique apud Nos sit tua ac generis tui, tuæque inclitæ domus amplitudo, reipsa egregie poteris, cum paternæ nostræ benevolentiæ opera uti voles, cognoscere. Siquidem nihil potest a patre amantissimo in obsequentissimum filium proficisci quod in te conferre non libentissime cupiamus. Interim certissimum nostri in te amoris pignus apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili nobilis vir, ac amplissimæ domui tuæ peramanter impertimur, Datum Romæ, etc., die prima julii 1769, pontificatus nostri anno primo. VIII. DILECTO FILIO NOSTRO STEPHANO RENATO TITULI SANCTE AGNETIS EXTRA MUROS PRESBYTERO S. R. E. CARDINALI DE GESURES CLEMENS PAPA XIV. Romæ, 5 julii 1769. Dilecte, etc. Quod scribis a Domino factum esse istud, ut Petri naviculæ his temporibus regendæ Nobis commissum sit munus, Nos ipsi præ cæteris agnoscimus, cum nullis meritis nostris, nullis prorsus viribus inniti valeamus. Sed ipsum, qui cœpit opus esse suum perfecturum minime ambigimus, ac nostra consilia omnia, atque actiones ita directurum, ut et ipse gloriam atque honorem, Ecclesia sua decus atque utilitatem consequatur. Id Nos quidem effusissimis precibus ab eo impetrare quotidie contendimus, id pios omnes conjunctis votis efflagitare lætamur, id a te, dilecte fili noster, præstari pro tua fide ac pietate non dubitamus. Quod igitur et facis ut debes, et te imposterum facturum esse polliceris, in eo perspicimus tuum erga Nos studium cum filiali plurima erga hanc apostolicam sedem observantia conjunctum. Hanc igitur voluntatem tuam, hæc in Nos officia a te diligenter præstita ita excipimus ut nihil magis optemus, quam locum dari nobis aliquem propensissimi nostri vicissim in te paterni animi tibi reipsa declarandi. Interim in pontificiæ erga te peculiaris benevolentiæ pignus apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili noster, peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 5 julii 1769, pontificatus nostri anno primo. Eodem fere modo Aloysio Constantino S. R. E. presbytero card. de Rohan epo Argentinensi...... die 28 junii; Joanni Franscisco Josepho Tit. S. Eusebii presbytero S. R. E. card. de Rochovartio... et cardinali de Choiseul. IX. DILECTO FILIO BERGIERO, PRESBYTERO ATQUE IN SACRA THEOLOGIA DOCTORI CLEMENS PAPA XIV, Romæ, 5 julii 1769. Dilecte fili salutem, etc. Tua gratulandi officia ob pontificiam Nobis delatam dignitatem eo jucundiora fuerunt, quod tuum erga Nos ac sanctam hanc apostolicam sedem obsequium ac observantiam missis etiam ad nos libris pro tuenda religione a te conscriptis comprobasti. Has tam luculentas tum fidei ac pietatis tuæ significationes, tum doctrinæ indicia perlibenter sane excepimus, ac magnopere lætamur hos a te et ad impiorum repellendos impetus tam opportunos, et ad fidelium incolumitatem tam utiles susceptos esse labores, teque, dilecte fili vehementer hortamur, ut quam inde consequutum te putamus laudem, non ut operis ac vigiliarum mercedem, sed ut incitamentum potius ad novos hujusmodi subeundos labores existimes, deque Nobis, ac catholica Ecclesia benemereri pergas, et quam recepisti a Domino ingenii facultatem, eam ad illius laudem et honorem vindicandum adhibere nunquam intermittas. Nos idcirco gratissimo erga de semper animo futuros profitemur, nec in Nobis minora experturum te studia, quam sa. Mem. Clementis XIII. Prædecessoris nostri fuissent. In cujus erga te pontificia caritatis argumentum apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, peramenter impertimur. Datum Romæ, die 5 julii 1769, pontificatus nostri anno primo. X. DILECTO FILIO NOBILI VIRO AUGUSTO MARCHIONI BADENSI CLEMENS PAPA XIV. Romæ, 8 julii 1769. Dilecte fili nobilis sir salutem, etc. Quod in tanta omnium ecclesiarum sollicitudine inscrutabili Dei judicio Nobis imposita tantam gratulandi copiam invenire potueris, tuum facit erga Nos atque apostolicam sedem studium, cujus a majoribus tuis tamquam hæreditario jure tibi transmissi præclarum exhibes specimen per litteras officii ac observantiæ plenissimas. Nos certe luculentius hujus tuæ pietatis argumentum habere non possumus, quam quod fusis ad Deum precibus infirmitatem nostram fulcire ac roborare contendas. Quemadmodum igitur grati animi nostri sensus tibi esse testatos, ita et vehementer esse persuasum cupimus, nihil Nobis prospera tibi omnia cupientibus jucundius unquam futurum, quam ut opportunitates paternæ in te voluntatis nostræ rebus ipsis declarandæ Nobis suppeditentur. Interim nobilitati tuæ apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 8 julii 1769, pontificatus nostri anno primo. XI. VENERABILI TRATRI CAROLO EPISCOPO LEODIENSI CLEMENS PAPA XIV Romæ, 12 julii 1769. Venerabilis Frater, etc. Maximo gaudio et civitatem tuam, et ecclesiam, et teipsum, Venerabilis Frater, affectos fuisse ob nuncium de pontificia ad Nos divino consilio delata dignitate luculenter declararunt tuæ observantia, pietate, ac omnium in Nos officiorum genere plenissimæ litteræ, et qui eas Nobis reddidit dilectus filius Marchio Anticcius tuæ hujusmodi voluntatis diligentissimus interpres. Sed ita perspecti jam antea Nobis erant Fraternitatis tuæ in Apostolicam. hanc sedem sensus, ut eosdem nunc cumulatis significationibus testatos non sane nobis probaveris, quam magis magisque confirmaveris. Itaque gratissima Nobis fuerunt, atque acceptissima officia hæc tua, quæ a te etiam magis amplificari putamus fusis ad misericordiarum Patrem precibus, ut nostrarum virium imbecillitatem in gravissimo sustinendo munere suo ipse præsidio fulciat ac corroboret. Nos quidem vocanti obsequuti Deo ad regendum Petri naviculæ gubernaculum itæ accessimus, ut et si ventos tempestatesque videremus, modica tamen esse fide ac de ejus præsenti certissimaque ope dubitare non possemus. Quo enim infirmiores Nos sumus, eo perspectiorem fore ipsius miserentis Ecclesiæ suæ potentiam, in eumque tantummodo gloriam ac honorem omnem redundaturum esse intelligebamus. A Deo igitur petendum et expectandum est quidquid faustum Nobis ipse felix atque auspicatum exoptas et auguraris : in judicio vero de Nobis tuo nihil ipsi, nisi humanitatem, pietatem, ac vehemens in Nos animi tui studium agnoscimus. Nos invicem ita in te, |