Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Carissime in Christo Fili noster salutem et apostolicam benedictionem. Dilectum filium nobilem virum Josephum Henricum Marchionem de Aubeterre Majestatis tuæ apud hanc apostolicam sedem oratorem, et semper antea propter egregias illius virtutes plurimi fecimus, et nunc ad pontificiam dignitatem divina clementia evecti ob singularia ejusdem in nos perspecta studia mirifica benevolentia complectimur. Hinc facile Majestas tua potest cognoscere, quam ægre feramus tam cito a nobis eumdem discedere, quem diutius penes nos commorari maxime cuperemus. Verumtamen, cum sua ipsum rationes isthuc revocent, atque idcirco postulanti Majestas tua redeundi facultatem concesserit, Nos, et illi loculentissimos paterni animi nostri sensus declaravimus, et Majestati tuæ testatum esse volumus cunctas in amplissimo obeundo munere integritatis, fidei, prudentiæ, ac in Nos etiam pietatis partes esse ab illo præclare cumulatas. Idem dum humanissimas tuas redderet litteras, quibus Nos de illi concessa reditus venia certiores fecisti, demandatum sibi tuæ filialis erga Nos atque apostolicam hanc sedem declarandæ observantiæ officiuni accuratissime peregit. Nos invicem illi summopere commendavimus, ut nostri in te paterni amoris magnitudinem tibi quam uberrime ex

plicaret. Persuasissimum enim illud esse Majestati tuæ vehementer optamus, nullum officii genus, nullum singularis benevolentiæ testimonium proficisci a Nobis posse, quod non libentissime in te conferre cupiamus, ut ita nostrum summum studium, atque eximiam erga te voluntatem reipsa in omnibus tibi comprobemus. Demum a Deo optimo maximo enixe petimus, ut faustos rerum tuarum, consiliorumque omnium successus esse velit, nosque cælestium munerum auspicem apostolicam benedictionem tibi, carissime in Christo fili noster, uni-. versæque regiæ domui tuæ amantissime impertimur. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die 14 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

II.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

JOSEPHO IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO
CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 junii 1769.

Carissime, etc. Ob egregias animi dotes ac singulares virtutes, quibus Majestatis tuæ apud nos oratorem, consiliarium actualem, intimum camerarium dilectum filium nobilem virum Ernestum comitem de Kaunitz Rittberg instructissimum esse cognovimus, vehementer sane cuperemus, ut idem post gratulationis ac filialis observantiæ tuo nomine præstitæ officia præclare nobiscum peracta diutius penes Nos commoraretur. Quoniam autem eumdem Neapolitanæ, qua perfungitur, legationis rationes illuc revocant, quemadmodum venientem ad Nos libentissime excepimus, ita tuo jussu proficiscentem luculentissimis pontificia benevolentiæ testimoniis prosequimur, et Majestati tuæ, quas uberiores dare possumus in commisso obeundo munere illius fidei, prudentiæ, ac in Nos pietatis significationes universas reddimus. Porro confidimus fore, ut idem Majestatem tuam certiorem faciat de nostri in te studii atque amoris magnitudine, tibique significet, quam ingentem spem de tua satis omnibus perspecta religione, atque in Nos, ac sanctam hanc sedem peculiari studio habeamus. Dilecto filio nostro Alexandro S. R. E. Diacono cardinali Albano demandatum esse, ut Majestatis tuæ rerum curationi præesse pergeret, Nobis est jucundissimum, illum enim et plurimi facimus, et magnopere diligimus et diligenter curabimus, ut in egregia sacerdotio ac imperio navanda opera nullas paternæ nostræ benignitatis partes desideret. Interim Majestati tuæ a Deo bonorum omnium largitore

ad sacrosanctæ religionis incrementum, ac christianæ reipublica tranquillitatem fausta ac felicia omnia deprecantes apostolicam benedictionem tibi, carissime in Christo filii noster, amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 21 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

HI.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

JOSEPHO IN ROMANORUM IMPERATOREM ELECTO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 junii 1769.

Carissime, etc. Perspectissimæ Augustæ Cæsareæ domus pietati, eximiæque in hanc apostolicam sedem observantiæ ea plane consentiunt, quæ retulit Nobis dilectus filius nobilis vir S. R. J. comes de Kaunitz Rittberg actualis consiliarius, intimus camerarius, et orator apud Nos tuus, quæque Majestas tua perscribit de ingenti gaudio, quod ob Nos ad Christi in terris vices obeundas divino consilio in supremo Ecclesiæ culmine constitutos percepit. Hi pii religiosique animi tui sensus neque novi Nobis, neque inexpectati fuerunt, cum Nos ipsi paucis ante mensibus Majestatem tuam nostra S. R. E. cardinalium comitia invisentem aspexerimus, atque allocuti simus, et coram excelsam virtutem ac sapientiam tuam ore, vultu, oculis emicantem multa cum jucunditate admirati. Tanto igitur magis hoc tuæ in Nos filialis observantiæ testimonio lætamur, eamque, quam ad hoc gravissimum sustinendum munus in nostris viribus non habemus fiduciam, ex tuo in nos studio cupimus, quo de primi Ecclesiæ filii supremique ejusdem advocati et defensoris muniis nunquam defuturum polliceris. Nos quidem hac egregia tua voluntate vehementer innitimur, contraque ita comparati animo sumus, ut non solum eam, quæ inter sacerdotium et imperium intercedit conjunctionem fovere, sed arctioribus etiam amoris ac officiorum omnium vinculis semper magis adstringere cupiamus. Luculenter hanc animi nostri sententiam exprompsimus eidem oratori tuo, dum diligenter mandatum tibi a Majestate tua munus apud Nos perageret, quo ita graviter magnificeque functus est, ut splendore prudentiaque sua et plurimum sibi a Nobis gratiam conciliaverit, et omnium ordinum voluntates mirifice devinxerit. Demum incredibili Majestatem tuam studio notro paternaque cumulatissima caritate prosequentes apostolicam benedictio

nem tibi. carissime in Christo fili noster, amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 21 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

IV.

CARISSIMÆ IN CHRISTO FILIE NOSTRÆ

MARIÆ THERESIÆ, HUNGARIÆ REGINÆ APOSTOLICÆ, NEC NON BOHEMIÆ REGINÆ ILLUSTRI,

IN ROMANORUM IMPERATRICEM ELECTÆ VIDUÆ,

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 junii 1762.

Carissima in Christo filia nostra salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius nobilis vir Camerarius, et consiliarius actualis intimus Majestatis tuæ Ernestus comes a Kaunitz Rittberg, imposito a te sibi legationis apud Nos, munere egregie est perfunctus. Siquidem amplissimis verbis Nobis ad pontificiam sedem divina clementia recens evectis tuæ gratulationis officia detulit, et quam præclara sint tua erga Nos atque hanc apostolicam sedem studia declaravit. Nos quidem perspecta jamdiu Majestatis tuæ pietate ac religione freti, nunc vero his eximiis tuæ voluntatis significationibus confirmati in gravissimarum rerum procuratione sustinenda maxima Nobis in te, tuaque augusta domo adjumenta ac præsidia constituta esse non dubitamus. Ex eodem tuo christianis virtutibus ornatissimo animo, unde nostra hæc de te præclare sperandi argumenta suppeditantur, summæ etiam ac singularis paternæ nostræ in te caritatis rationes emanant. Hæc amplissima nostra de te judicia atque intimos animi sensus eumdem oratorem tuum prolixe explicaturum tibi confidimus, cujus et splendorem et prudentiam in obeundo munere et multam etiam in Nos pietatem magnopere collaudamus. Interim in loculentius devinctissimi nostri erga te studii, ac pontificia benevolentiæ pignus omnem tibi a Deo optimo maximo veram solidamque felicitatem implorantes apostolicam benedictionem Majestati tuæ, carissima in Christo filia nostra, amantissime impertimur. Datum Romæ etc., die 21 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

V.

DILECTIS FILIIS

VEXILLIFERO ET PRIORIBUS CIVITATIS NOSTRÆ URBINI CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 24 junii 1769.

Dilecti, etc. Neque uberiora, neque nobis cariora officia ulla esse possunt, quam quæ a vobis fuerunt ob pontificiam dignitatem ad Nos divina clementia delatam litteris fidei, ac filialis observantiæ plenissimis Nobiscum peracta. Ampliores etiam nobisque jucundiores has lætitiæ vestræ significationes reddiderunt venerabilis frater noster Joannes Franciscus S. R. E. cardinalis Albanus, et dilectus filius noster Benedictus S. R. E. cardinalis Veteranus cives Vestri, quos ob eorum eximias laudes, ac præclara in Nos merita plurimi facimus, ac mirifice diligimus, qui vestro nomine luculentissime vestrorum animorum sensus, vestræque in Nos fidei ac pietatis magnitudinem nobis declararunt. Hæc igitur vestrorum in Nos studiorum tam præclara testimonia gratissimo animo excipimus, Vobisque invicem profitemur, erga vos, ac civitatem istam, quam patriam ac parentem nostramn nuncupare jure possumus, nunc ut carissimam filiam, complectimur, singularem nostram esse benevolentiam, Nosque summopere lætari, quod eximiæ nunc opportunitates suppeditari poterunt ornamentis ac commodis vestris amplificandis, nostræque paternæ in vos reipsa confirmandæ voluntatis. Sacræ ac gloriosissimæ mem. Clementis XI. Prædecessoris nostri cum ceteras virtutes imitari maxime vellemus, tum certe studia in vobis ornandis ac omni beneficiorum genere prosequendis æmulari satagemus. Verum hæc vobis cardinales amplissimi cives vestri fusius perscribent, quorum litteris nostræ in vos benevolentiæ vim perspicue cognoscetis. Interim certissimum pontificia in vos caritatis argumentum apostolicam benedictionem vobis peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 24 junii 1769, pontificatus nostri anno primo.

« PreviousContinue »