Page images
PDF
EPUB

LXV.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

LUDOVICO FRANCORUM REGI CHRISTIANISSIMO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 martii 1770.

Carissime, etc. Nunquam fortasse incidere quidquam poterit, de quo acriore animi nostri studio ad te scribamus, neque rem ullam putamus fore, qua proposita magis ipse pro tua sapientia commoveri ac excitari debeas, proinde etsi minime ambigeremus, quin peculiarem aliquam nostram Sanctæque Sedis causam pro pietate in Nos tua facile, si necesse foret, suscepturus esse, tanto tamen magis id a te factum iri confidimus, cum de communi quadam maxima gravissimaque re, quæque tua etiam vehementer intersit, tecum nunc acturi simus. Deferimus ad te, Carissime in Christo fili noster, Dei ipsius ac religionis causam, quam jamdiu per impios homines novis quotidie errorum machinis impeti atque oppugnari incredibili cum dolore intuemur. Quadam inter se conspiratione plane conjurasse hoc tempore illi videntur, ut nihil adeo sanctum ac divinum sit, quod intactum esse sinant, quodque per summam audaciam temerare et convellere non conentur. Nova in dies impune proferunt suæ non jam doctrinæ, sed insaniæ monumenta, quibus initia ipsa morum, religionis fundamenta, unaque humanitatis ac societatis jura perturbant, ac dicendi quodam lenocinio usi facile in simplices præsertim animos teterrimam perniciem inferunt, et contagionem propagant. Quam quidem miserrimi hujus seculi licentiam adeo progressam esse mirari satis ipsi non possumus ; atque idcirco nihil Nobis potius agendum existimamus, quam ut omni opera, consilio, atque auctoritate ejusdem compescendæ rationem aliquam ineamus. Ac dum omnes illuc curas intendimus, publiceque execramur, ac iterata proscriptione, quantum in Nobis est, extorquere e legentium manibus quidquid ex illa impietatis officina prodit, et procul eliminare conamur, aliorum etiam, qui usquam sunt venerabilium fratrum episcoporum studia ac subsidia omnia Nobiscum conjungi cupimus, ut unanimi pro fide consensu roborati ad hoc tantum bellum profligandum omnes insurgamus. Atque hoc ipso tempore, quo ad laborem hunc nostrum quamplurium operam accedere maxime necesse est, peropportune accidit, ut tui florentissimi atque amplissimi regni præsides Parisios ad celebranda pro suis publicis rebus Gallicani cleri comitia convenerint. Minime

Nos quidem latet eos ipsos, quorum in peragendo pastorali ministerio sollicitudinem ac fidem, quorum instructam Dei zelo scientiam optime novimus, nunc de hac rerum summa consultaturos in medium esse, ac strenuam pro virili sua quemque inter se collaturos operam et laborem, ut aliquid in commune afferant, quo prorumpentem ac grassantem undique illam pestem divina ope tutius aggrediantur ac repellant. Iisdem pro Christi fide, pro sanctitate, pro Deo laboraturis spiritum consilii ac fortitudinis adfuturum a Domino vehementer confidimus. Proinde nullis nostræ hortationis stimulis eosdem pro suo munere sua sponte concitata indigere lætamur. Tuo vero auxilio, si quid illi proficere volent, magnopere indigebunt. Sed et potissimam post Deum suorum incœptorum spem e perspectissima animi tui religione repetent, Carissime in Christo fili noster, ac in regio præsidio tuo præcipue conquiescent. In hoc etiam imitaturi Nos erunt, qui has fiduciæ nostræ plenissimas damus ad te litteras, teque quanta maxime possumus apostolici animi contentione obsecramus, ut eosdem tibi quam commendatissimos esse velis, ut religionis causam pertractantium zelum tuo nunc maxime in Deum intento studio secundes, ut incæpta et consilia omnia regia voluntate tua sustentes ac fulcias. Facile tum suum illi animum in Deum, in commissas sibi oves, in patriam etiam, in te, regnumque tuum inflammatum comprobabunt. Cum enim pietate ac religione publicæ res potissimum constituantur et vigeant, Deoque obsequentes populi in regum auctoritate perfacile contineantur, vides, Carissime in Christo fili noster, eorum hujus modi curas ac sollicitudines in tuæ potestatis vim, in regni tui tranquillitatem esse præcipue redundaturas. Cum igitur Dei, ac religionis causam suscipies, tibi etiam tuoque regno magnopere consules, reque ipsa animadvertes non tam ullis opum armorumque præsidiis, quam legitimo Dei cultu revelatæque doctrinæ stabilitate humanam societatem salvam atque incolumem retineri. Quid, quod et divinam in te tuosque benignitatem maxime demereberis, si fidei pietatisque integritatem publice præstes, et si qua regnandi arte Majores tui Christianissimos se esse semper exhibuerunt, eadem tu præcellentem et tui ipsius, et illorum gloriam illustrioribus semper religionis tuæ monumentis tuearis? Gravissima hæc pontificia animi nostri sollicitudo postularet a Nobis, Carissime in Christo fili noster, ut pluribus etiam tecum ageremus hanc non minus sanctissimæ fidei nostræ, quam regni vestri, et publicæ tranquillitatis causam, nisi supervacuum futurum id esse Nobis certissime persuaderet nostra christianæ veræque regiæ tuæ probitatis opinio. Dum itaque a Majestate tua, quod pari studio quam jure petimus, expectamus, omnipotentem Deum,

per quem regnas, pro tua regiorumque liberorum tuorum incolumitate deprecantes apostolicam benedictionem ejusdem gratiæ ac veræ felicitatis auspicem Regiæ Majestati tuæ intimo paterni animi sensu amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 21 martii 1770, pontificatus nostri anno primo.

LXVI.

VENERABILI FRATRI

IGNATIO EPISCOPO VILNENSI

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 21 martii 1770.

Venerabilis, etc. Dilectæ in Christo filiæ Angela Patenchinowa et quatuor ejusdem sociæ, post visitata B. B. Apostolorum Petri et Pauli limina, ad quæ illas plurima pietas per tam longinquum iter deduxerat, dum reditum nunc parant, postulant a Nobis, ut commendatitias sibi ad te, Venerabilis Frater, in cujus diocesi degunt, demus litteras, quibus tuam caritatem ad easdem et humaniter excipiendas, et in eo vitæ genere, quod pie sancteque instituere cupiunt, adjuvandas excitemus. Illuc enim cogitationes suas omnes atque operam intendunt, ut una congregatæ, ac sub legitima suorum superiorum auctoritate constitutæ. Domino inservire possint, eique præcipue vacare curæ, quam ad animarum salutem, ac Dei gloriam maxime conducturam esse putant, ut scilicet colligant, custodiant atque instruant puellas et mulieres omnes, quæ a judaismo aut paganismo ad Christianam fidem convertuntur, vel ejuratis hæreticarum sectarum erroribus ad catholicæ Ecclesiæ septa veniunt, quæ si cœlibem una secum vitam, te consentiente ac probante, ducere volent, iisdem pariter teneantur legum institutis, quibus Jesu Christo in spiritu veritatis ac sanctitatis, conjuncto simul studio famulentur. Nos itaque pro paterna nostra pietate in eos omnes vehementer propensi, qui filiali ad Nos fiducia confugiunt, ac præcipue animati erga inclitam nationem vestram, quæ præclara semper catholicæ religionis argumenta præsefert, ac apostolicam hanc Sedem singularibus devotionis officiis observat, cum Nobis mulieres illæ modestiam pietatemque suam comprobassent, easdem passi non sumus hic commorantes aliquo pontificia caritatis fructu carere, et nunc ad te redeuntes prosequi volumus hoc nostrarum litterarum testimonio, ex quo intelligas, Venerabilis Frater, easdem tibi, prout postularunt a Nobis vehementer commendari, ut

nostra etiam causa paterno animo exceptas esse per te atque adjutas velis, et, si utile ac opportunum quod suscipere cupiunt vivendi genus, tibi pro tua prudentia visum fuerit, idem promoveas, atque ad exitum consilio tuo atque auctoritate perducas. Sin obstare aliquid tam piæ earum voluntati videris, ac nihil in eo quod cupiunt, agendum esse censueris, ut ita ipsarum vitæ rerumque rationes tua ope atque opera constituas, ut suscipere tam longa, ac tam imbecillis viribus periculosa itinera in animum amplius non inducant. Hæc ad te, Venerabilis Frater, ita perscribimus, ut magnopere confidamus te pro prudentia tua plurimoque animarum zelo nulli defuturum esse opportunitati, quæ ad gloriæ Dei sanctæque fidei nostræ incrementum faciat, ac nostra etiam hujusmodi studia tuis in præfatas dilectas in Christo filias collatis beneficiis esse prosequuturum. Id Nobis erit a te gratissimum, confirmabitque eam, quam de pastorali virtute tua gerimus opinionem, cujus cum pari pontificia benevolentia conjunctæ argumentum etiam habere possis ex apostolica benedictione, quam tibi, Venerabilis Frater, tuæque fidei commisso populo peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 21 martii 1770, pontificatus nostri anno primo.

LXVII.

DILECTO FILIO NOBILI VIRO

COMITI DE OEYRAS,

REGIS FIDELISSIMI SECRETARIO STATUS,

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 5 aprilis 1770. Dilecte, etc. Ex duabus nostris in forma Brevis litteris, quas isthuc transmittimus, venerabilem fratrem Joannem archiepiscopum Eborensem esse a Nobis in generalem istius regni Inquisitorem constitutum, et confirmatum, eidemque necessarias ipsique muneri opportunas impertitas facultates, intelliges. Quod quam libenter alacriterque fecerimus causa præsertim carissimi in Christo filii nostri Josephi Portugalliæ, et Algarbiorum regis fidelissimi suo eundem judicio exornantis, Nobisque proinde proponentis, ac præsentantis potes ex aliarum nostrarum exemplo cognoscere, quas ad regem fidelissimum damus, quasque hac ipsa opportunitate paternæ nostræ in eum cumulatissimæ voluntatis testes adjungimus. Id nunc ad te etiam perscribere voluimus, dilecte fili nobilis vir, nostrumque plane perspectum tibi animum uberius adhuc confirmare, ut quæ mutua, te interprete, inita est in

ter Nos, ac eundem carissimum in Christo filium nostrum singularis gratiæ amoris pietatisque conjunctio, eadem magis in dies consilio, studio atque opera tua provehatur. Quo præclaro sane officio tuo tuæque pietati maxime consentaneo mirum in modum et hanc sanctam sedem demereri, et paternam nostram plurimam in te, atque eximiam benevolentiam amplificare perges, in cujus certissimum pignus tibi, dilecte fili nobilis vir, apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., die 5 aprilis 1770, pontificatus nostri anno primo.

LXVIII.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

JOSEPHO PORTUGALLIE ET ALGARBIORUM

REGI FIDELISSIMO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 5 aprilis 1770.

Carissime, etc. Regia Majestas Tua cum pro singulari sua sapientia Venerabilis Fratris Joannis archiepiscopi Eborensis animum iis exornari virtutibus videret, quæ opportunæ maxime essent ad sustinendum generalis in isto regno Inquisitoris munus, se vehementer cupere significavit Nobis, ut illum ad vacantem nunc eam provinciam auctoritate apostolica promoveremus, et confirmaremus. Nos itaque pro eximia, qua in te sumus caritate, quanta maxima possumus pontificiæ voluntatis propensione studia tua prosequentes, carissime in Christo fili noster, ejusdem Venerabilis Fratris a te Nobis propositi ac præsentati statim eam, quam postulasti, rationem habendam esse duximus, quemadmodum ex perfecta jam re ex duobus scilicet, quæ nunc una transmittimus, Brevibus cognosces, in quorum altero ipsum in generalem regni tui Inquisitorem constituimus, declaramus, et confirmamus, in altero vero eas omnes, quæ ad exercendum id munus requiruntur, facultates impertimur. Ex hac nostra gratificandi, ac obsequendi tibi alacritate satis etiam perspicere potes, carissime in Christo fili noster, quam mirifice in tui amorem inflammemur, delectemurque fiducia in Nos tua, ac novas quotidie opportunitates dari Nobis mutuæ hujusmodi inter Nos confirmandæ pietatis exoptemus. Fac igitur, ut, quod vehementer cupimus, maxime persuasum esse Regiæ Majestati Tuæ intelligamus, uberrima semper constitura tibi, et cumulatissima quæque paterni singularis in te animi nostri testimonia. Quam luculentissimam voluntatem ut adhuc testatiorem

« PreviousContinue »