Page images
PDF
EPUB

inodum de Nobis deque universa Ecclesia pergas, conjunctisque tuorum omnium votis ejusmodi Nobis auxilium, quo maxime indigemus, exorare non desistas. His præcipue officiis paternæ nostræ de te fiduciæ, præclare respondebis, excitabisque adhuc magis eximiam illam, qua in te tuosque sumus, benevolentiam, cujus cumulatissimos fructus nunquam tibi pro opportunitate defuturos esse pollicemur. Ita enim animo erga te tuamque congregationem comparati sumus, ut eamdem christianis virtutibus in dies auctiorem, meritisque cumulatiorem fieri summopere cupiamus. Jucundissima proinde Nobis fuit a te facta vestrarum, quæ isthic sunt, rerum descriptio, quas cum sanctitatis odore propagari ac excrescere ita gaudemus, ut, quo id magis efflorescere possit, opem, auctoritatem ac gratiam erga vos meam paratissimam semper habituri simus. De qua etsi perspecta vobis nostra voluntate dum certiores adhuc vos facimus, hasque litteras tamquam singularis nostræ in vos pietatis monumentum extare cupimus, invicem a vobis etiam atque etiam contendimus, ut et qua cœpistis virtutis via insistentes, et nostris Nos assidue precationibus adjuvantes hujusmodi paternum de vobis studium cum plurima vestri profectus jucunditate conjunctum fovere semper ac amplificare nitamini. Ac tuæ congregationis initia atque incrementa votis omnibus, ac divinæ benignitatis auspiciis prosequentes apostolicam benedictionem tibi, dilecte fili, tuisque tecum in humilitatis ac caritatis spiritu sociatis peramanter impertimur. Datum Romæ, etc., 21 aprilis 1770, pontificatus nostri anno primo.

LXXIII.

CARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO

LUDOVICO FRANCORUM REGI CHRISTIANISSIMO

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 9 maji 1770.

Carissime, etc. Dum ad dilectissimam in Christo filiam nostram Aloysiam Mariam regiam Galliarum Principissam tuam per carnem filiam damus litteras, eique tanta, quantam maximam capere animus noster potest, lætitia gratulamur de divini spiritus gratia, quæ illam ad suscipiendum sanctissimæ vitæ institutum excitavit, facere minime possumus, carissime in Christo fili noster, quin hos uberrimos animi nostri sensus in paternum quoque Regiæ Majestatis Tuæ sinum effundamus, nostræque hujus jucunditatis cumulum tecum communicemus, ad quem fatendum quidem est tantæ rei tantæque laudis partein

G

longe maximam merito pertinere. Duplex siquidem nostri gaudii causa duplicem item a Nobis officii perfunctionem exposcit, cur enim non tibi etiam mirifice gratulemur, cum ad veræ sapientiæ normam rem expendens non solum optimam esse partem a regia filia tua electam videris, sed etiam (quo summopere delectati sumus), singularem præstantiam et christiani animi magnitudinem reipsa prætuleris? Nam etsi pro eximiis illius dotibus carissimam ipsam haberes, ægerrimeque a te divelli ferres, exorari tamen passus es, ejusque religionis atque erga Deum pietatis rationes summo amori, et necessitudini erga illam tuæ anteponendas esse existimasti. Atque illa sane ab his humanæ vitæ fluctibus ac periculis in tranquillissimam virtutis ac sanctitatis stationem confugiens expeditam sibi ad immortale illud coelestis Patriæ regnum viam aperuit, ac egregium exemplum ceteris dedit omnibus, quam inanes, fragiles ac fugaces, quamque pro nihilo reputandæ sint omnes hujus mundi delicia, opes, amplitudines præ æternæ gloriæ felicitate, et quam eædem luctuosissimæ miseriarum ae malorum omnium causæ esse possint, si beatæ illi comparanda æternitati impedimentum offerant. Sed cum in perficiendo egregia filiæ tuæ consilio tam magnæ partes laudesque tuæ sint, minime te certe unquam pœnitere poterit, quod hujusmodi indulgentia tua de religione tam præclare mereri volueris, cum vel idcirco de omnipotentis Dei erga te benignitate confidere plurimum valeas, et præterea eximium tibi comparaveris præsidium in assiduis amantissimæ gratissimæque erga te filiæ orationibus, quæ tuam regiam Domum, tuumque universum regnum, sed præcipue te tuæque animæ incolumitatem, quod tua maxime interesse debet, Christo Domino commendare non intermittet. Religionis tuæ ac sapientiæ erit, Carissime in Christo fili noster, ut ex hujusmodi summo optimæ filiæ tuæ de te studio veram ae solidam utilitatem, Deo juvante ejusque adspirante gratia consequaris. Interea luculentissima hæc atque ex paterna voluntate deprompta erga Majestatem Tuam officia eo excipias animo cupimus, ut ab amantissimo tui, tuæque gloriæ ac veræ felicitatis perinde ac suæ cupidissimo profecta esse existimes. Quod ut tibi persuadeas magis, in pontificiæ singularis caritatis argumentum apostolicam benedictionem tibi, Carissime in Christo fili noster, amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 9 mají 1770, pontificatus nostri anno primo.

LXXIV.

DILECTISSIME IN CHRISTO FILIÆ NOSTRÆ

ALOYSIÆ MARIÆ REGIÆ GALLIARUM PRINCIPISSÆ

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 9 maji 1770.

Dilectissima, etc. Ex allato Nobis præclaro de te nuntio, dilectissima in Christo filia nostra, tantam jucunditatem percepimus, et tam incredibilis plane lætitiæ vi affecti sumus, ut quamvis magna curarum ac sollicitudinum mole premeremur in hoc summi Apostolatus munere sustinendo, levari molestiæ nostræ omnes, ac amoveri prorsus viderentur. Nam sive intueamur consilii factique tui præstantiam in commutando regalis aulæ splendore cum paupere atque humili Carmelitarum virginum domicilio, sive carissimi in Christo filii nostri Ludovici Francorum regis christianissimi parentis tui pietatem atque indulgentiam consideremus, sive utilitatem inde in Ecclesiam redundaturam perpendamus, magnas undique atque uberes exoriri Nobis immensi sane gaudii causas intelligimus. Itaque immortales largitori tanti muneris Deo gratias habemus, quod singulare hic christianæ virtutis specimen, quo magis conspicuum esset omnibus, elucere in te voluerit, et Nostri pontificatus initia illustribus hujusmodi exemplis exornarit. Quare non minus Nobis, quam tibi ipsi, dilectissima in Christo filia nostra, in Domino gratulamur de his ubertim in te effusis divinæ misericordiæ divitiis, deque Spiritus sancti virtute, qui te ad illam, quam maturo animo concupisti, assequendam cœlestis vitæ similitudinem et quasi inchoationem perduxit. Cui enim nisi Deo ipsi accepta referenda est tam sancti consilii aut suscipiendi voluntas, aut perficiendi constantia? Nimirum illius divinæ lucis radiis collustrata facile perspexisti fluxa et caduca esse omnia, quæ in terris reputantur amplissima, fallaces mundi delicias atque illecebras, inanes spes ac cogitationes omnes, in Deo solo amando atque inserviendo veram inesse animorum pacem ac jucunditatem. Proinde illi uni inservientem te vere regnaturam arbitrata vitæ in atriis Domini Dei Nostri degendæ suavitatem ceteris rebus omnibus prætulisti. Nunc optatissimum tranquillitatis portum cum assequuta jam sis, reipsa nunc senties hujus divinæ voluptatis ubertatem, atque in mundi fuga victoriam ac triumphum, in paupertate internas spiritus opes, in tui abnegatione veram animi libertatem, in humilitate magnitudinem ac gloriam experieris. Quid enim altius, quid præstantius esse potest, quam in illo summo bonorum omnium fonte desideria sua omnia cogitationesque

spe

ponere, cum illo uno vivere, illius caritate inflammari, in illius conquiescere? Age igitur, dilectissima in Christo filia nostra, divinæ erga te gratiæ thesauros agnosce, urge quod suscepisti sanctitatis propositum, assidue animo revolve quem amare, cui servire omnibus diebus vitæ tuæ elegeris, infinitam esse mercedem, quam expectas, immarcescibiles fructus, quos nec ærugo, nec tinea corrumpit. Omnes religiosi instituti labores jucundissimos efficiet hæc una cogitatio, atque in ipsis hujus vitæ angustiis non mediocrem cœlestis illius patriæ suavitatem percipiendam ac prægustandam afferet. Beatissima hæc optimæ, quam elegisti, partis conditio cum Nobis obversetur animo, non possumus non iterum ac sæpius tecum gaudere; tuoque isto tam excellenti bono mirifice lætari, quæ quidem gaudii Nostri ratio eo uberior est et cumulatior, quod actionem hanc tuam plurimo salutis emolumento ceteris etiam futuram non dubitamus. Cum enim tam singu-lare religionis ac virtutis exemplum magnam in omnibus admirationem commoverit, confidimus in Domino fore, ut plurimum etiam conferre possit ad imitationem excitandam, atque ad æternitatis curam, religionis studium, Deique cultum in ceterorum animis inducendum. Sed quoniam in egregio tuo perficiendo consilio tam præcipuæ, tamque admirabiles partes fuerunt amantissimi parentis tui, ut omnes domesticæ consuetudinis, ac paterni erga te amoris rationes religioni, tuæque utilitati posthaberet, tuæ vicissim pietatis, tuique officii esse debet, ut in referenda pro tanto beneficio gratia nullam curam, nullam diligentiam intermittas. Cui quidem muneri præclare tam satisfacturam te esse existimato, cum a cœlestis tui sponsi divina clementia. veram illi felicitatem assidue atque enixe fueris deprecata. Illud præterea valde Nos recreat, quod pro perspectissimo tuo in Ecclesiam studio, in hanc S. Sedem devotione, ac in Nos pietate, de qua præcipue certiores facti sumus a venerabili fratre Bernardino Archiepiscopo Damasceno Nostro Nuncio nunquam defutura pariter sint tuarum precationum subsidia, quibus et Ecclesiæ utilitati, et apostolicæ Sedis firmitati, et imbecillitati præsertim Nostræ consulatur. Quare dum ea vehementer a te officia postulamus, invicem tibi omnes paterni in te studii, ac pontificia caritatis fructus ita deferimus, ut nihil esse possit, in quo non obsequi desiderio tuo, tuæque ad virtutem alacritati summopere cupiamus. Interea etsi minime dubium Nobis sit, quin sanctissimas istius instituti leges tamquam suave jugum, ac onus leve pro tui animi voluntate subitura sis, tamen cum fieri interdum soleat, ut exinde in spiritus angustias, ac nimios animi timores incidatur, confessario tuo tam præsenti quam futuro pro tempore facultatem Nostra sponte damus, ut ea regularum relaxatione ac dispensatione

tecum uti possit, prout ipsi videbitur conscientiæ tuæ expediens, atque opportunum fore. Apostolica itidem auctoritate, quo tuæ devotioni magis faveamus, quotiescumque ad sanctissimum Eucharistiæ sacramentum percipiendum accesseris, toties tibi plenariam a Nobis indulgentiam concedi declaramus. Demum et dilectas in Christo filias sacras istas Virgines tuas in Domino socias, quarum precibus valde confidimus, paterna caritate prosequimur, eisdemque pariter plenariam indulgentiam, quoties post peccatorum confessionem sacra Corporis Christi communione refectæ fuerint, benigne largimur, quod perspectæ eorum pietati tribuimus, et plurimæ in eas benevolentiæ nostræ argumento esse volumus, ac præterea participes ejus apostolicæ benedictionis facimus, quam tibi, Dilectissima in Christo filia nostra, intimo paterni cordis sensu amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 9 maji 1770, pontificatus nostri anno primo.

LXXV.

CARISSIME IN CHRISTO FILIÆ NOSTRÆ

MARIÆ THERESIÆ HUNGARIÆ REGINÆ APOSTOLICÆ, NECNON BOHEMIÆ REGINÆ ILLUSTRI

IN ROMANORUM IMPERATRICEM ELECTÆ VIDUÆ,

CLEMENS PAPA XIV.

Romæ, 12 maji 1770.

Carissima, etc. Quæ renunciat Nobis Regia Majestas Tua peracta esse nuptiarum solemnia inter dilectissimam in Christo filiam nostram Mariam Antoniam archiducem Austria tuam per carnem filiam, et dilectissimum itidem in Christo filium nostrum Ludovicum Augustum Francia Delphinum, plurima Nos eadem affecerunt gaudio; nam et Nostras esse arbitramur, quæ tuæ sunt lætitiæ causæ, et ex tantarum familiarum conjunctione maximas in christianæ reipublicæ bonum, Ecclesiæque catholicæ incrementuin extituras opportunitates non dubitamus. Quare magnas tibi de luculento hujusmodi nobiscum peracto officio habemus gratias, et divinam benignitatem enixe obsecramus, ut hoc suis initum auspiciis conjugium uberiori semper cœlestium benedictionum copia prosequatur, auctioresque exinde ac multo cumulatiores faciat in dies cum tuæ, tum nostræ jucunditatis rationes. Ac Regiæ Majestati Tuæ intimo cordis nostri paterni sensu, totique Augustæ familiæ Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romæ, etc., die 12 maji 1770, pontificatus nostri anno primo.

« PreviousContinue »