PONT. MAX. EPISTOLÆ ET BREVIA SELECTIORA AC NONNULLA ALIA ACTA PONTIFICATUM EJUS ILLUSTRANTIA QUÆ EX SECRETIORIBUS TABULARIIS VATICANIS DEPROMSIT ET NUNC PRIMUM EDIDIT AUGUSTINUS THEINER, CONGREGATIONIS ORATORII ROMANÆ PRESBYTER, CONSULTOR SACRARUM CONGREGATIONUM INDICIS LIBRORUM PROHIBITORUM, CONGREGATIONIS SPECIALIS DE IMMACULATA BEATÆ MARIE VIRGINIS CONCEPTIONE, PONTIFICIÆ Archæologiæ, PRÆFECTUS COADJUTOR PARISIIS, APUD FIRMIN DIDOT FRATRES BIBLIOPOLAS, INSTITUTI FRANCIÆ TYPOGRAPHOS, VIA JACOB, 56. 1852. PRÆFATIO. Validissimis rationibus permoti consilium inivimus annales gloriosissimi pontificatus Clementis XIV Pontificis Maximi separatim edere ac vernaculo idiomate conscribere, quarum illa præcipua fuit, ut ita utilitati omnium magis consuleretur. Satis disseruimus hac de re in præfatione, quam ipsis annalibus præmisimus, quo fit ut supervacaneum omnino esset quæ ibi diximus denuo repetere. Consilium hoc nostrum exigit et rationi rerum prorsus consentaneum esse videtur, ut singulare volumen quod dicunt Documentorum adornaremus, quæ mirifice faciunt ad corroboranda, quæ in annalibus Clementinis narravimus nec non ad degustandum magis magisque illum pietatis, mansuetudinis ac caritatis spiritum, quem omnes Clementis XIV Pontificis Optimi Maximi epistolæ singulari quodam modo redolent, quique vere seraphicus dici potest. Subjunximus denique alia quædam haud adspernanda documenta, quæ historiam istius temporis adprime dilucidant. Utere itaque, humanissime lector, hac qualicunque documentorum supellectili, quæ tibi et Pontificis Opt. Max. et sui temporis imaginem summa fide depingunt. Dabamus Romæ ex Museo Vallicelleano presbyterorum congregationis Oratorii S. Philippi Nerii, Idib, februar. A. Dom. M.DCCC, LII. |