Page images
PDF
EPUB

Sic multas hyemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi

Cum iuvene, indigno, quem mors tam saeva maneret 95
Et Domini gladiis tam festinata: sed olim
Prodigio par est in nobilitate senectus;
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantis.

ignoro, in antiquissima rudiumque populorum lingua cogitationes animi vocari verba, et loqui vel loqui in corde ( vel

5 et λέγειν ἐν ἑαυτῷ vel ἐν τῇ καρδίᾳ αὑτοῦ in libris sacris V. et N. T.) esse id. qd. sentire, cogitare. Legendum forte animo proferre. Non satisfacit certe nota Hein.,,Verba animi aliquis profert, qui dicit, quid sentiat, sine ulla simulatione. Et nos dicimus: die Sprache des Herzens reden." Desidero exempla di

ctionis.

93. Perperam minor distinctio post armis in omnibus editt. posita: nam iungenda verba tutus his armis, et in voce illa magna vis inest, quae augetur, si ei voc. Possis etiam, quoque iunxeris. puncto post Solstitia posito, verba his quoque armis (iisdem artibus) tutus cet, ad Acilium referre. Sed vulgaris interpunctio praeferenda videtur. his annis (in tam provecta et obnoxia aetate) emend. H. Vales. ne unum idemque bis sic et his armis, et arma insolenter pro arte dicantur.

95. indigne 16. indignus aliquando suspicabar. At v. Comm. 96. gladiis domini 21. iam destinata 11. 12. 14-17. 19-27.

45-49. 54-63. 65–67. 71 – 74. et omnes (XXXV) codd. Paris. adversante metro. Hinc Lipsius Epist. Quaest. 4, 25. vel tam festinata, vel iam designata reponi iubebat. Alii editores hoc, alii illud recepere, né laudato quidem emendationis auctore. iam designata 69. iam festinata 33 a m. sec. 50. 64. 68. tam festinata 28. 70. 75-77. 81. 82. Lectionem omnium codd. et editt. antt. revocavit Ach.

97. Par est prodigio 22. — in pro vulg. cum 7. 10. 11. 14-17. 19-25. 45-50. 54-63. 65-70. 74. et omnes codd. Paris. unde nunc illud restitui cum Ach.

98. Ut non sit 22. mallem 16. gigantis 3. 4. 5. 10. 1214. 17. 19-24. 45. 47. 49. 54. 57. 58. 7c. 75. 76. 82. et XXXII codd. Paris. gigantum 11. 15. 16. 25. 46. 48. 50. 55. 56. 59-69. 7174. 77. 81. et tres codd. Paris. Sed cur h. 1, fraterculus, non frater? Sensus forte est, sed male expressus: malim pumilio esse, quam gigas, h. e. homo obscurus et ignobilis, quam nobilis. Crediderim potius, poetam scripsisse: ut nolim fraterculus esse gigantis, h. e. amicus Caesaris, qui odit nobiles eorumque

Profuit ergo nihil misero, quod cominus ursos
Figebat Numidas, Albana nudus arena

100

105

Venator. Quis enim iam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miretur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae
Et tamen improbior satiram scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,
Quantum vix redolent duo funera; saevior illo
Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui numquam visae flagrabat amore puellae,
Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum!
Caecus adulator dirusque a ponte satelles,

opibus inhiat. Cf. omnino ad V, 135. et 137. Ita et diminutivum est aptissimum, quoniam de gigante, Caesare, agitur, et sententia satirico ingenio consentanea eique convenienter expressa. 191. Quis enim non intellige

ret 14.

102. miretur pro miratur revocavi ex 25. 46. 48. 49. 54-56. 59. 60. 62. 64-74. quoniam exquisitius est et praecessit intelligat.

105. Claudius forte s. Clodius substituendus in locum Rubrii, et haec verba ex iis explicanda, quae Sueton. Domit. c. 1. de Clodio Pollione et poemate Neronis cinaedi memoriae prodidit. Sed v. Comm.

109. non pro vix 22 a m. sec.

110

[115

116. e ponte (ut XIV, 134. aliquis de ponte) malebat N. Heins. ad Ovid. Ibin v. 420. Sed durissima est verborum a vel e ponte explicatio, (v. Comm.) et de infimo Catulli genere nihil constat. Aptior prodit sententia, si emeudaveris: dignusque in ponte satalles cet., dignus, qui ob caecitatem in ponte, (v. ad XIV, 131.) tamquam satelles s. custos pontis, dignus, qui ad Aricinum clivum mendicaret. Enimvero praeferenda forte coniectura H. Valesii dirusque ac sponte satelles, h. e. mali Principis malus adulator, consiliarius et minister, non aliqua necessitate coactus, sed sola pravae naturae malignitate impulsus: ut ap. Plin. Ep. III, 7. Laeserat Silius famam suam

120

Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
Blandaque devexae iactaret basia redae.
Nemo magis rhombum stupuit: nam plurima dixit
In laevam conversus; at illi dextra iacebat
Belua. Sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
Et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
Non cedit, Veiento, sed, ut fanaticus,
Percussus, Bellona, tuo divinat et, Ingens

Omen habes, inquit, magni clarique triumphi: 125
Regem aliquem capies, aut de temone Britanno
Excidet Arviragus: peregrina est belua: cernis
Erectas in terga sudes? Hoc defuit unum
Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
Quidnam igitur censes? conciditur? Absit ab illo 130
Dedecus hoc, Montanus ait. Testa alta paretur,
Quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
Debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
Argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

118. redae scripsi pro-rhedae. vel quasi iam facta. → Armirav. ad 3, 10.

120. laevam 16. 24. 25. 27. 28. 45-50. 54-60. 64. 65. et quidam codd. Paris. unde recepi pro lae

vum.

gus 19. Arguragus 21 a m. sec.

131. testa illa 20. 21 a m. pr. 133. patinae magnus 11. 13. cives pro citius 22. subitusque Prometheus Argillam at

121. Belua pro belluà 21-25. que rotam citius properare

Tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur. 155 Vicit digna viro sententia. Noverat ille

Luxuriam imperii veterem noctesque Neronis

140

Iam medias aliamque famem, quum pulmo Falerno
Arderet. Nulli maior fuit usus edendi
Tempestate mea. Circeis nata forent, an
Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
Ostrea, callebat primo deprendere morsu;
Et semel adspecti litus dicebat echini.
Surgitur et misso proceres exire iubentur
Consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
Traxerat adtonitos et festinare coactos,
Tamquam de Cattis aliquid torvisque Sygambris

ingeniosa est coniectura Ill. Com.
C. A. Fr. de Ranzau, laudata in
Cel. Wolfi literar. Anal. Vol. I.
Fasc. II. p. 511.

135. iam figuli, Caesar 26. sequuntur 16.

140. Circeiis 60. 65.

141. Rutupinoque 20. 25. 27. 46-48. 55-60. 61. 65. Ruptupinoque 17 a m. pr. 19. Rutipinoque 15.

142. deprehendere 17. 22. 24. 27.64.

[blocks in formation]

145

45. Gathis 49. Gotis 23. Dacis 68. Giatis Lubini vetus commentator, qui etiam monet, Giatas esse Scotos. tortisque malebant Valla, Grang., Schegk. in Praemissis et Ramires ad Martial. de spect. 4, 9. Crinibus in nodum tortis venere Sygambri. Cf. inf. 13, 165. et Smetii ant. neom. p. 70. ubi XII Sygambrorum capita expressa vultu truci crinibusque in nodum tortis. Sed poeta Sygambros non simpl. tortos hoc sensu dixisset; vulgata di- quoque lectio multo aptior est h. et anxietati Imperatoris. Sycambris 11. 17. 24. 60. 65. Sigambris 14 a m. pr. Sicanbris 21. Sicambris reliqui. Sygambris edidi, quoniam haec scriptura auctoritate mititur tum antiquiss. codd. Ovidii, Claudiani aliorumque, tum Graecorum auctorum: nam Dioni et Ptolemaeo constanter dicuntur Σύγαμβροι, Straboni IV. p. 194. et al. Zovɣaußgoi, ut Sugambri Tac. Ann. 2, 26. 4,47.

145. Consilio pro Concilio recepi ex 17. 20. 21 a m. pr. 23. 24. 27. 45. 47. 50. 57. 64. Cf. ad v. 73.

147. Getis pro Cattis 10. 12. 14-17. 19-22. 25. 27. 46 - 48 56 65. 65. 67 - 69. et omnes (XXXV) codd. Paris. contra historiam et metri leges. Geticis 11. 24. 26. 71–74. 77. Gethis

1.

1

Dicturus; tamquam et diversis partibus orbis
Anxia praecipiti venisset epistola pinna.

Atque utinam his potius nugis tota ille dedisset 150 Tempora saevitiae, claras quibus abstulit Urbi Illustresque animas impune et vindice nullo! Sed periit, postquam cerdonibus esse timendus Coeperat. Hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

[ocr errors][merged small][merged small]

Conditio parasitorum tam misera est et libero homine indigna, ut honestius sit mendicare, quam inopem - illorum vitam colere. v. 1—11. Divites enim patroni, qui pauperes nonnumquam clientes ad coenam vocant, amplissimum ita illis praemium officiorum persolvisse putant; (12-23.) neque eadem iis, quae sibi, sed viliora vina, (24-37.) pocula, (38-50.) aquam, (51. 52.) panem, (67—79.) pisces et oleum, (80-113.) aves et opsonia, (114—124.) fungos (146—148.) et poma (149-155.) apponi atque a vilioribus servis ministrari iubent. (52– 66.) Praeterea pauperibus non licet inter coenandum libere loqui, neque pocula iis a superbo hospite propinantur. 125–131. Is enim non meritorum ac virtutum, sed opum rationem habet, et eosdem clientes summa com

[blocks in formation]
[ocr errors]
« PreviousContinue »