Page images
PDF
EPUB

transilit. opposuit natura Alpemque nivemque: diducit scopulos et montem rumpit aceto. iam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit. 'Actum' inquit 'nihil est, nisi Poeno milite portas 155 frangimus et media vexillum pono Subura.' o qualis facies et quali digna tabella, cum Gaetula ducem portaret belua luscum! exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi mag

nus

160

165

mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno. finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt, nec tela, sed ille Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus. i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias! unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis, aestuat infelix angusto limite mundi, ut Gyari clausus scopulis parvaque Seripho: cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, sarcophago contentus erit. mors sola fatetur, quantula sint hominum corpuscula. creditur olim velificatus. Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente, et madidis cantat quae Sostratus alis. ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

170

175

155 inquid P: inquit p | 166 i om. P| 170 gyare P❘ 175 contractum P: constratum pw

in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis 180 barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeummitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit. huic quisquam vellet servire deorum!— sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora. has totiens optata exegit gloria poenas!

185

190

195

'Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos!' hoc recto vultu, solum hoc et pallidus optas. sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas, quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca. plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo: una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi. usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso. non eadem vini atque cibi torpente palato gaudia.

200

204

aspice partis

180 chorum PS | servire P: saevire pw | 183 quid? We ber anim. p. 16 sq. Jahn: quod Pw | 189 hoc**recto P | 199 madidaque P: madidique pw | 202 captori moveant P: captatori moveat pw

nunc damnum alterius. tas,

nam quae cantante volup

sit licet eximius, citharoedo, sitve Seleucus. et quibus aurata mos est fulgere lacerna? quid refert, magni sedeat qua parte theatri, qui vix cornicines exaudiet atque tubarum concentus? clamore opus est, ut sentiat auris, quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto

210

215

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam, quot amaverit Oppia moechos,

quot Themison aegros autumno occiderit uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos,

220

223

225

percurram citius, quot villas possideat nunc, quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos perdidit ille oculos et luscis invidet, huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna. sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici, cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos, 235

230

211 citharoedo sive Seleuco P: citharoedus pw: sitve Seleucus 214 cornichines PS | 217 iam in PS: iam w | 220-225 quod P 231 at P: ad pw | 232 materiae luna P: mater ieiuna pw

quos genuit, quos eduxit.

nam codice saevo

heredes vetat esse suos, bona tota feruntur

ad Phialen.

238 240

245

ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant. rex Pylius, magno si quidquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae. felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra computat annos, quique novum totiens mustum bibit. oro, parum

250

per attendas, quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret, quod facinus dignum tam longo admiserit aevo? 255 haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus, Hectore funus portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret exstinctus diverso tempore, quo non

260

240 sint P 241 funeratorum P: funera natorum pw | 245 senescat P 253 cum P: nam w | 263 quo non P: quo iam w

coeperat audaces Paris aedificare carinas.
longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
et ruit ante aram summi Iovis, ut vetulus bos,
qui domini cultris tenue et miserabile collum
praebet, ab ingrato iam fastiditus aratro.
exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
latravit rictu, quae post hunc vixerat, uxor.
festino ad nostros et regem transeo Ponti
et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
exilium et carcer Minturnarumque paludes
et mendicatus victa Carthagine panis
hinc causas habuere. quid illo cive tulisset
natura in terris, quid Roma beatius umquam,
si circumducto captivorum agmine et omni
bellorum pompa animam exhalasset opimam,
cum de Teutonico vellet descendere curru ?
provida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica vota
vicerunt; igitur fortuna ipsius et urbis

servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

265

270

275

280

285

Formam optat modico pueris, maiore puellis murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater 290 usque ad delicias votorum. 'Cur tamen' inquit

274 iustificanda P: iusti facunda pw | 282 te*tonico P| 288 catillina P

« PreviousContinue »