Page images
PDF
EPUB

འི་དSབས་ ི་མང་གླ་ཡིན་ Menries. Foote nubilis in temporibus amico, manusculum animi, majiz how in signum grati animi. non habere moerens, humilime offerit Joannes Baptiste Borricelling

se tantur

Kal. Main, indeluni

1

[ocr errors]

Pontifical 1859.

PONTIFICALE

ROMANUM

CLEMENTIS VIII AC URBANI VIII

JUSSU EDITUM

ET A

BENEDICTO XIV

RECOGNITUM ET CASTIGATUM

JUXTA RECENTIOREM EDITIONEM ROMANAM AC DEMUM IN COMMODIOREM
FORMAM REDACTUM.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1859

BENEDICTI XIV. PONT. MAX.

APOSTOLICE LITTERÆ IN FORMA BREVIS DE NOVA RITUALIS " CEREMONIALIS EPISCOPORUM, NEC NON ET ROMANI PONTIFICALIS EDITIONE, EX QUIBUS SELEGIMUS EA " QUÆ PONTIFICALE ROMANUM TANTUMMODO SPECTANT.

BENEDICTUS PAPA XIV.

AD PERPETUAM RE! MEMORIAM.

Quam ardenti studio, incredibili sollicitudine, assidua cura, et indefesso diuturnoque labore, adhibitis etiam accitisque undequaque viris in sacra Doctrina disciplinaque Ecclesiastica versatis, æque ac de rerum Liturgicarum peritia meritissimis, sedulam operam navaverint atque contenderint Prædecessores Nostri Romani Pontifices, ut Rituale Romanum, Cæremoniale Venerabilium Fratrum Episcoporum, et Pontificale Romanum, sive emendatis erroribus, sive correctis inordinationibus, sive ablatis inutilibus, sive restitutis necessariis, ad eam tandem formam normamque, juxta quam de præsenti usui sunt, maximo cum omnium virorum Ecclesiasticorum commodo et utilitate redigerentur: præstat in primis intelligere ex ipsis præsertim Apostolicis in simili forma Brevis litteris eorumdem Prædecessorum Nostrorum, qui post S. Pium Papam V. felicis recordationis, Clemens VIII. Innocentius X. Paulus V. Urbanus VIII. et Benedictus XIII. ad gravissimum dignissimumque hujusmodi opus omnibus numeris absolvendum sese pro viribus addiderunt.

Tenores autem memoratarum litterarum sunt, qui sequuntur: Ac primum quidem quæ pro Rituali Romano statuit Paulus Papa V Bulla incipiente, Apostolicæ Sedi: Item quæ pro Cæremoniali Episc. Clemens Papa VIII. Bulla incipiente, Cum novissime; Innocentius Papa X. Bulla incipiente, Etsi alias, quin etiam Benedictus XIII. Bulla incipiente, Licet alias; brevitatis gratia hic omit. tuntur.

« PreviousContinue »