Page images
PDF
EPUB

consolatio such as is here implied. His words to Atticus in a letter of April 21,1 "for us what consolation is there, who though the tyrant is dead are not free?" strike the dominant note of his letters of this period.

2

This antecedent probability of the earlier date is strongly supported by several passages in the second book of the de Divinatione, wherein the writer indicates clearly that his literary activities had suffered a serious interruption through the death of Caesar, which had given him, as he then supposed, the opportunity and the duty of engaging once more in active political life, but that before this interruption the series of his philosophical works already included not only the first book of the de Divinatione but also the Cato Maior.

1 Ad Att. 14, II, I.

2 De Div. 2, 7.

8 De Div. 2, 4. For a full discussion of various grounds for this conclusion, see Maurer, Fleck. Jahrb. CXXIX, p. 388 ff.; Moore, Cato Maior, intr. p. 43; K. Allen, A. J. P. XXVIII, 297.

M. PORCI CATONIS DE AGRI CULTURA

SIVE DE RE RUSTICA LIBER

PRAISE OF AGRICULTURE

1. Est interdum praestare1 mercaturis rem quaerere, nisi tam periculosum siet, et item fenorari, si tam honestum siet. Maiores nostri sic habuerunt et ita in legibus posiverunt, furem dupli2 condemnari, feneratorem quadrupli. Quanto peiorem civem existimarint feneratorem quam furem, hinc licet existimare. Et virum bonum quom laudabant ita laudabant, bonum agricolam bonumque colonum. Amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque rei quaerendae existimo, verum, ut supra dixi, periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissimi gignuntur, maximeque pius* quaestus stabilissimusque consequitur minimeque invidiosus, minimeque male cogitantes sunt qui in eo studio occupati sunt.

3

CULTURE OF THE VINE

32. Vineas arboresque mature face incipias putare. Vites propages in sulcos: susum vorsum, quod eius facere poteris, vitis facito uti ducas. Arbores hoc modo putentur, rami uti divaricentur, quos relinques, et uti recte caedantur et ne nimium crebri relinquantur. Vites bene nodentur : per omnes ramos diligenter caveto ne vitem praecipites et ne nimium 1 est interdum praestare = est locus et tempus et ratio ubi praestet (Keil). gen. of indefinite value. 5 liable to excite envy.'

2

[blocks in formation]

praestringas.1 Arbores facito uti bene maritae sint vitesque uti satis multae adserantur et, sicubi opus erit, de arbore deiciantur, uti in terram deprimantur,3 et biennio post praecidito

veteres.

4

33. Vineam sic facito uti curetur. Vitem bene nodatam deligato recte, flexuosa uti ne sit, susum vorsum semper ducito, quod eius poteris.... Quam altissimam vineam facito, alligatoque recte, dum ne nimium constringas. Hoc modo eam curato. Capita 5 vitium per sementim ablaqueato." Vineam putatam circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito.

6

1 praecipites... praestringas: 'bend down... compress.'

2 arbores ... maritae: the vines were trained upon trees, which were then said to be 'wedded' to them.

3 i.e. to take root and start new vines.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

ON OLD AGE

CATO MAIOR DE SENECTUTE

O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso
quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
ecquid erit praemi?

Licet enim mihi versibus eisdem adfari te, Attice, quibus
adfatur Flamininum

Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei.

Quamquam certo scio, non, ut Flamininum,

Sollicitari te, Tite, sic noctisque diesque;

5

novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humani- 10 tatem et prudentiam intellego. Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere. 2. Hoc enim onere quod mihi 15 commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis, et te et me ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere 20 quo uterque nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam

I

et iucundam senectutem. Numquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere.

3. Sed de ceteris et diximus multa, et saepe dicemus: 5 hunc librum ad te de senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut Aristo Ceus, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio. Apud quem Laelium et Scipionem facimus admirantis quod is 10 tam facile senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit 15 nostram omnem de senectute sententiam.

II. 4. SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae ple20 risque senibus sic odiosa est ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.

CATO. Rem haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui 25 autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas adferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adepti; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius quam 30 putavissent. Primum, quis coëgit eos falsum putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae

« PreviousContinue »