Page images
PDF
EPUB

Abbates quoad conceptionem laudant imponi silentium huic quaestioni.

stioni.

Generalis Eremitarum: ponatur silentium huic quae

Generalis Carmelitarum est in sententia Gienensis, cuperetque imponi silentium huic quaestioni.

Generalis Servorum tenet eam (BVirginem) conceptam sine peccato originali; quod aliquibus rationibus comprobavit; quam quaestionem cuperet terminari in Synodo.

Cardinalis de Monte: licet ipse teneat, quod (BVirgo) sit concepta sine peccato originali, tamen non videtur, quod de ea nunc sit aliquid decidendum; laudavitque verba decreti.

Card. S. Crucis admonuit Patres pluribus et piis verbis, ut abstinerent a contentionibus in hoc articulo de conceptione: quia mens Synodi est, ut neutra pars laedatur.

Deinde ego (Secretarius Angelus Massarellus Eppus Thelesinus) legi vota, an bene collecta essent, et concordarent cum sententiis dictis. Et cum XXIV essent in sententia Gienensis, orta est dissensio cum ceteris patribus, an placerent verba decreti, videlicet: Declarat tamen haec ipsa S. Synodus, non esse suae intentionis, comprehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et immaculatam Virginem Mariam Deigenitricem, sed observandas constitutiones fel. rec. Sixti IV sub poenis in eis constitutionibus contentis, quas innovamus.

XII.

Card. Gienensi non placet, et cum eodem Patribus

[ocr errors]

Corcyrensi placet una cum XXII Patribus."
Armacano placet, sed cupit addi: magis pie.
Chironensis cum maiori parte.

S. Marci cuperet addi: magis pie.

Caputaquensis est in sententia Card. Poli.

Castellimaris: non placet, ut ponantur aliqua verba,

nisi bene examinentur, et legatur Extravagans Sixti IV. Canariensis: Legatur Extravagans Sixti IV.

Cum igitur longe maiori parti placerent verba proposita, conclusum est, ut adderentur.

(Aug. Theiner Acta genuina SS. Oec. Conc. Tridentini - ab Angelo Massarello Eppo Thelesino eiusdem Concilii Secretario conscripta, nunc primum integra edita. Zagrabiae. 1874. I. 111–146.)

1535.

Gregorius XV P. M. Margaritae Regis Catholici amitae Sanctimoniali de immac. Conc. BMV. 1621.*)

Latius plane et felicius regnas, arctis Monasterii finibus conclusa, Christo inserviens, quam si amplissimas regnatricis Domus tuae provincias ditione teneres. Principibus enim homines quidem plerumque coacti obtemperant; at iis, qui Crucem sceptris praetulerunt, Coelum ultro favet, et Angelici coetus famulantur. Proinde nulla nobis gratulatio carior accidit, quam tua, cum in tuis religiosis precibus maximum nobis praesidium esse credamus ad christianae Reipublicae dignitatem amplificandam. Tuam igitur obedientiam libenter excipimus; castissimum istud sanctitatis domicilium auctoritate nostra tuebimur, ac super illud apostolicae benedictionis divitias liberaliter effundimus. Gaudemus praeterea te de Beatissimae Virginis Conceptione tam sollicite cogitare. Sed quae causae Pontifices Romanos antecessores nostros retardarunt, eaedem nobis impedimento sunt, quominus possimus pietati tuae ea in re gratificari. Iis,

*) Alterum Breve Gregorii XV ad eandem Monialem a. 1622 editum occurrit vol. II. 351. nr. 256.

[ocr errors]

quae Spiritu S. afflante apostolica auctoritas decernit, acquiescere aequum est Nobilitatem tuam: quae existimare debes, melius Virginem ipsam coli diversis opinantium sententiis, in unum tamen obsequentium voluntate studium convenientibus. Deus, cuius vicem licet immerentes gėrimus, nostram benedictionem, quam tibi impertimur, omnipotenti auctoritate confirmet. Datum Romae 12 Iul. 1621. - (Ferdinandi Valdesii Epistolae sive appendix ad librum Antonii Lampridii de superstitione vitanda. Mediolani. 1743. in Monito.)

[ocr errors][merged small]

Ferdinandi III Imp. et Regis Hung. decretum ad Universitatem Tyrnav i ensem de docenda et sub iuramento

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Nos Ferdinandus etc. Memoriae commendamus, quod nos benigne recolentes, quanto animorum fervore divi quondam Hungariae Reges, praedecessores nostri, beatae memoriae, in Beatissimam Virginem sine originali macula conceptam inclinati fuerint, qui iam inde a primis annis, quibus Hungariae Regnum Deo 0. M. misericordissime ordinante orthodoxae Religionis instituta est amplexum, non solum eam singuli sibi Tutelarem adsciverunt, sed publica etiam pietate universi regni electae Patronae sceptra et coronas subdiderunt; eiusdem regni apostolici gubernacula iam anno seculi a Christo nato decimi septimi trigesimo primo assecuti, nihil antiquius duximus, quam ut, quorum Coronis in terris successimus, eorundem in coelites, ac praesertim in Deum,

1.

in Augustissimam Deiparentem, pietati succederemus. Quare tum horum exemplo provocati, tum vero maxime peculiari nostra in Deigenitricem devoti animi inclinatione moti, postquam eiusdem Immaculatae Conceptionis festum 'die 8 Decembris quotannis praevio ieiunio publicoque voto singulari solemnitate in haereditariis nostris provinciis celebrandum suscepimus, ne quam forte opinionum diversitas et sententiarum lites apud imperitum valgus confusionem ac voluntatum animorumque scissionem pariant, expedire iudicavimus, (quod ab aliis in orbe christiano erectis Deo et Beatissimae Virgini devotis Universitatibus et Academiis pie sancteque factitatum accepimus) Universitatem nostram Tyrnaviensem, paucis abhinc annis in Regno nostro Hungariae fundatam, quam omnes probae sanaeque doctrinae parentem agnoscunt, peculiari decreto adstringere ad asserendam, tenendam, propagandamque piam eius Immaculatae Conceptionis sententiam. Ideo de plenitudine potestatis nostrae vigore praesentis diplomatis decernimus, tibique Rector, Cancellarie, Decani, Professores, Lectores, Magistri, et cuiusvis nominis ac muneris officiales mandamus: 1. Ut vos omnes et singuli, et quicunque in hac Universitate existentes, gradum aliquem in quacunque Facultate susceperunt, et docendi legendique munere funguntur, edant quamprimum iuramentum huius tenoris se, donec a Sede Apostolica aliter statuatur, publice ac privatim velle pie tenere et asserere gloriosam Deigenitricem Mariam absque originalis peccati macula fuisse conceptam; eandemque opinionem non modo in publicis concionibus, lectionibus, conclusionibus, aliisque actibus publicis defendere ac propugnare, sed neque privatim dicto vel, scripto vel quovis discursu in obversum quidquam tractare. 2. Ut nemo in quacunque Universitate christiana promotus ad quemcunque gradum in hanc Universitatem, vel aliquam illius Facultatem vel ad docendum, vel quodcunque munus admittatur, nisi idem prius iuramentum praestiterit. 3. Ut nullus ad suscipiendum ullum sive Baccalaureatus, sive Doctoratus gradum in quacunque Facultate admittatur, nisi praevio eodem iuramento. 4. Ut hoc nostrum decretum et Caesarea Regiaque voluntas in viridi semper observantia vigeat, Rector

cum Cancellario et Decanis ipso festo Immac. Conceptionis, praeeuntibus omnium Facultatum Doctoribus, innovent, eumque diem quotannis Theologica Facultas solemni ad Academicos oratione in templo Societatis Iesu, et decantatis sub vesperam Virginis Lauretanae elogiis celebrent; ad quos actus suo spectabiles habitu Rectorem, Cancellarium, Decanos, Doctoresque omnes et Professores comparere iubemus. Quo vero ritu, modo, ordine, solemnitate et apparatu ea omnia peragi debeant, id a vobis speciali statuto sanciri convenit. Nos vero nihil dubitantes, quin Rector, Cancellarius, Decani, Doctores omnes, ac tota Universitas firmissimae huic nostrae voluntati sese obsequiose conformatura sit, nostram Caes. et Reg. gratiam favoremque deferimus, et praesens decretum, propriae manus nostrae subscriptione, et secreti sigilli nostri, quo ut Rex Hungariae utimur, munimine firmamus, roboramus, et immutabile, nullisque nisi nostrae ac successorum nostrorum declarationi aut interpretationi subiacere volumus. Datum Viennae die 2 Dec. 1656. - (Fejér historia Academiae Scientiarum Pazmaniae AEppalis ac M. Theresianae Regiae literaria. Budae. 1835. Docum. p. 26.)

1537.

Memoriale Oratoris Regis Hispaniae ad Alexandrum VII P. M. pro impetranda definitione mysterii imma c. conc.

1661.

Notissimam esse Vestrae Sanctitati cordi insitam Regis Catholici Domini mei devotionem erga Immaculatae Virginis Conceptionis mysterium, nemo ignorat. Eamque a teneris annis imo et ungulis, quam ipse suxit in lacte, quasi a parentibus suis transfusam cum sangvine, satis perspectum est, imo et probatum; cum per integros 40 annos, quibus

« PreviousContinue »