Page images
PDF
EPUB

man nur die letztere Fassung als normal gelten lassen. Unverkennbar fügt sich diese auch viel passender in den ganzen Organismus der Litanei ein, als die an einigen Orten und ohne die erforderliche Approbation des heil. Stubles beliebte Einschaltung im Anfange derselben. Da die Dogmatisation vom J. 1854 als die Krone der der allerseligsten Jungfrau von der Kirche dargebrachten Ehrenbezeugungen erscheint, so finden die verschiedenen, in der Litanei zusammengestellten Ehrentitel und Lobpreisungen der Allerseligsten Jungfrau einen würdigen Abschluss in den Worten: Königin, ohne Makel der Erbsünde empfangen, bitt für uns."

1

1571.

Conc. Quebecense IV de, veneratione et invocatione BMV. 1868.

XV. Patres huiusce Concilii animo recolentes, cultum BV Mariae S. Matri Ecclesiae semper carissimum fuisse, hortantur et obsecrant omnes huius provinciae fideles, maxime vero sacerdotes, ut numquam obliviscantur, quinimo vehementissime studeant Matrem Dei, Virginem, immaculate conceptam, omni quo possunt modo venerari, Quapropter praepotenti ipsius protectioni, ipsiusque validissimae intercessioni enixis precibus commendent S. Matrem Ecclesiam, Summum Pontificem, omnes animarum rectores, sacerdotes, ordines religiosos et omnes Christifideles; hoc inprimis principio freti, orationem eo magis acceptam esse Deo, omnis sanctitatis plenitudini, quo ex puriori corde illa emanaverit; Beatissimam vero Virginem, utpote ab omni labe prorsus immunem, certo certius dignissimam esse, per quam preces nostras adeo imperfectas Omnipotenti offeramus. Rati insu per, Sanctos maxime imitatione earum, quibus praecelluerunt,

[ocr errors]

"

1

virtutum venerari, insinuant Patres omnibus sacerdotibus suae ditionis, ut Beatissimae Virgini frequenter coram cruce D. N. I. C. assistant; in omnibus, praesertim vero hodiernis Ecclesiae et Sacerdotii, gravissimis difficultatibus, animo pensantes, quantum sacrificium Mater Dei ibi, commoriendo cum Christo, Deo Patri obtulerit, quot anxietates, quantas humiliationes perpessa sit; ut hisce considerationibus moti animi sacerdotum amore Sacrificii exardescant; qui, quemadmodum Beatissima Virgo cruci Domini adstitit, et ipsi parati sint adstare S. Ecclesiae, quae ex Christi latere prodiit, estque velut continuata ipsius incarnatio; pariterque in firmissimam erigantur fiduciam, semper memores, Christi Matrem inde a desolatione Crucis ad gaudia Resurrectionis Dominicae et ad thronum gloriae fuisse evectam. Sursum levantes igitur corda ad hoc splendidissimum gloriae solium totis praecordiis clamamus: 0 Mater vitae, ad te confugimus fidentes, ut tua sint et per te convertantur in divini amoris sagittas acta huiusce nostri Concilii. Tu, veniae vena, omnibus nobis misericordiae sinum cxhibe, ut de plenitudine eius accipiamus nos et oves pascuae nostrae et tuae. Tuam hanc demum totam Provinciam, quae tamquam matrem benignissimam et firmissimum praesidium te conclamat, sub tutela cordis tui immaculati et amantissimi custodito, ut acceptissimis tuis precibus ad Deum et Dominum omnium perficiatur in ipsa propitiatio et benedictio. (Coll. Lacensis Conciliorum. III. 719.)

1572.

Card. Perusinus I. Pecci (hodie Leo PP. XIII) de Sodalitate Filiarum Mariae Virginis ab origine Immaculata e. 1868.

Sodalitatem fidei catholicae apprime utilem ab Apostolatu Precum nuncupatam superiori Decreto commendavimus, quae in Gallia orta per totum late orbem brevi annorum intervallo propagata est. Eam in nostram Dioecesim inferre voluimus; multique iam Curiones votis respondentes desiderii Nostri expectationem expleverunt.

Nunc autem aliam Institutionem maxime opportunam et salutarem commendatam volumus, quae est Sodalitas Filiarum Mariae Virginis ab origine Immaculatae sub S. Agnetis patrocinio. Haec etiam in Gallia nata est; eamque primum excogitarunt Filiae, ut vocant, Caritatis S. Vincentii a Paulo, de religione et societate universa tantopere benemeritae. Sibi ipsis consciae muneris illius nobilissimi, quo mulier fungi debet ad morum honestatem promovendam in hac vitae nostrae palaestra, et probe cognoscentes quanto studio nefarii homines omnia iam fere amoliti, mulierem ab officio suo et mandato abducere conentur, remedium gravissimo malo afferre voluerunt. Et Virgo Immaculata errorum omnium debellatrix, eam ipsis cogitationem iniecit, ut ad victricia eius signa puellas sibi commissas convocarent. Tot autem tantique fructus brevi extiterunt, ut summus Magister Sodalitatis legiferi Patris S. Vincentii, praesentiens animo parvum sinapis granum in arborem laetissimam evasurum, sub qua christianae puellae se tuto reciperent, rem totam Summo Pontifici Pio IX deferendum putavit, ut hae socie

tates publice approbarentur. Votis annuit Pontifex Maximus, easque ratas habuit benignissime litteris apostolicis die 20 iunii 1847 datis1). Benedictio, quam caelestis gratiae auspicem, publicus Catholici nominis Parens et Christianorum Magister peramanter est impertitus, magnum operi attulit incrementum atque e scholis et opificiis Filiarum S. Vincentii pia Sodalitas in apertum saeculi campum spatiata est; iamque, plurimis paroeciis (ut solum de Italia nostra loquamur). electa puellarum agmina et chori conveniunt, et se Mariae Sanctae ab origine Immaculatae filias esse exultant et gestiunt. Etiam Romae, in paroecia S. Agnetis extra muros, sacra Sodalitas instituta est; eamque hodiernus inibi Parochus sub fide et clientela esse voluit S. Agnetis virginis, quae vix tredecim annos nata martyrium fecit, et quamvis praejudicium vehebat aetatis, ut ait S. Ambrosius, magisterium virtutis implevit, facta puellis exemplar, quia in ea fuit devotio supra aetatem, virtus supra naturam, ita ut nondum idonea poenae fuerit jam matura victoriae. Summus Pontifex, laudato Parochi consilio, Sodalitatem pluribus Indulgentiis, deinde etiam honore et titulo Primariae insignivit; facta singulis pro tempore Parochis ad S. Agnetis extra muros facultate, ut in illam ceteras omnes eiusdem nominis et instituti societates, ubivis legitime erectas, assentiente loci Episcopo, cooptare possint; eisque communicare in perpetuum Indulgentias omnes, privilegia et dona, quibus Sodalitas princeps ditata est: quam aggregandi facultatem postea Consilium sacris Indulgentiis praepositum amplissimo Decreto confirmavit.

Haec Sodalitia legitime instituta vel instituenda Filiarum Mariae ab origine Immaculatae, sub S. Agnetis tu

') Antistes Sodalitatis Vincentianae illud postulavit, ut sibi facultas fieret in adolescentularum scholis, quas Filiae Caritatis dirigunt, piam Societatem sub titulo Mariae Virginis labis nesciae instituendi. Postulationi SSmus Pontifex rescribendum censuit: Concedimus in perpetuum.

tela, non sunt nisi conventus puellarum, quae Mariae Immaculatae Patronae coelesti militant, atque eo collineant ac totae sunt, ut morum praecepta custodiant, et suis officiis nitide et sancte fungantur; eumque in finem normam a Sede Apostolica approbatam sequuntur, sacrum Mariae Immaculatae numisma ferentes, quo se in piam Sodalitatem adlectas testantur. Qua in re iuverit adnotare: 1-0. Puellas, quae se pio coetui socias adiungunt, nullo exinde voto obstringi; 2-0. Regulas imponi sine ullo per se culpae sive gravis sive levis vinculo; 3-0. Nihil puellis praecipi nisi quod Christus et Ecclesia omnes iubent; sed in illud omnis cura confertur, ut ipsae a mundi servitute ed christianam libertatem asserautur, levi ac suavi Evangelii iugo imposito sub Immaculatae Deiparae vexillo et patrocinio.

Etiam in Nostra dioecesi sunt aliquot ex hisce Sodalitatibus et ii Parochi, qui eas experientia et usu cognoscunt, habent certe unde maxime laetentur. Sicut enim in puellis, quae vivunt more saeculi, exempla nequitiae et offensionis, ') ita in Mariae Filiis morum integritatem, modestiam, mansuetudinem, rerum domesticarum diligentiam, pietatis ac religionis cultum singularem comperiunt. Haec autem virtutum exempla plurimum valent ad incitamentum et imitationem atque ita bonus Christi odor, reluctante licet mundo, passim diffunditur in aedificationem corporis Christi3),

Quae cum ita sint, quam maxime hortamur RR. Parochos, qui in pascendis Christi ovibus Nobis opitulantur, ut suis in Paroeciis tam laeta haec virtutum veluti seminaria. statuant, in quibus puellae fiunt in malitia simplices et in bonis operibus prudentes, ut inquit S. Bernardus. Plurimam ipsi laetitiam animi et voluptatem capient ex curis et laboribus, quos in hoc pium sanctumque propositum susceperint :

1) Mulier saecularis organum est Satanae. S. Bernar. ad Soror. Sermon. 56.

2) Ad Ephes. IV, 22.

« PreviousContinue »