runt: tantae enim audaciae erat Mariam in civitate sua, etiam coram inimicis suis, contumeliis afficere ! Idcirco, Beatissime Pater, multum per omnem modum nos in unum convenire gavisi sumus, primum quidem quia nobis facta est facultas sine impedimento Te deprecandi, et confitendi bonam confessionem ad Mariae laudem coram multis testibus, abundantius aemulatores existentes Ecclesiarum nostrarum traditionis. Cur timebimus in Maria ? Iniquitas calcanei eius circumdabit eam, quia serpens antiquus insidiatur ei? At illa conteret caput eius. Omnes in Adam peccaverunt: at omnes redempti sumus Christi sanguine, quem profundendum pro mundi vita de corpore tuo (Mariam interpellat S. Eucherius) accepit, ac de te sumpsit, quod etiam pro Te solvat. Conceptio eius, sanguinis huius origo, talis esse debebat, ut nihil inquinatum in ea inveniretur et super eam ceciderit, ita ut tuta esset omnino ab inimico, qui persequebatur eam. Nonne eodem maledicto di ctum fuit mulieri: in dolore paries filios? Quid ergo dicemus? Legi subiecta est Maria? Absit: nec enim potest, cum, de Spiritu Sancto conceperit. Nihil vero ex sacrae Scripturae silentio contra privilegium Mariae arguere licet. Ea quae Catholica Ecclesia de Maria sentit et firmissime tenet, potius ex traditione a Patribus accepta, quam ex verbo Dei (scripto) nobis credenda proponuntur. Nonne ille filius diaboli, plenus omni dolo et omni fallacia, Nestorius divinam Maternitatem veluti peregrinam reiiciebat, quod ne verbum quidem de ea unum reperiretur in lege? Concilium Ephésinum tamen tradidit illum satanae, ut disceret non blasphemare. Scriptumne est in lege et legitur in illa, Mariam Virginem post partum incorruptam remansisse? Si quis autém evangelizat praeterquam quod evangelizatum est semper in Catholica Ecclesia, anathema sit. Dominus Jesus Ecclesiam nobis columnam et firmamentum veritatis audiendam imposuit, et eam non audientes sicut ethnicos et publicanos esse voluit. Et in Ecclesia unum Pastorem statuit, ut unum sit ovile, et pro fide eius oravit, ut confirmet fratrés suos, Episcopos scilicet et fideles omnes, qui ibi Ecclesiam, id est, veritatem invenient, ubi est Petrus, secundum ver bum S. Ambrosii. Petrus autem in Te vivit, Beatissime Pater; surge ergo, decerne Mariae gloriam iudicio supremo et irreformabili, ut in perpetuum coronata triumphet, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. Hymnum novum cantemus Domino, ut iucundi simus secundum faciem Sanctorum. Tu scis dies nostros malos multosque antichristos factos, atque seductores multos in mundum exiisse, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, quorum sermo ut cancer serpit, ita ut discessio illa ab Apostolo praedicta ventura quamprimum videatur. Et Tu scis quoque, omnes haereses a Virgine sola, quam Matrem Filius Dei nobis dedit, in universo mundo interemptas esse. Da ergo nobis, Beatissime Pater, auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis; et haec salus non est in alio quam in Maria, nec aliud nomen, sub coelo est datum hominibus apud Domi num Iesum, cum nihil Ipse nos habere voluerit, quod per Mariae manus non transiret, docente Sancto Bernardo1), et Ecclesiae monumentis testantibus. Videant per Te universi fines terrae Salutare Dei, ad Te enim dirigimus oculos nostros, ut simul abeant in confusionem omnes fabricatores errorum. Benedicens Mariam voce veritatis et virtutis, exalta Eam quantum potes, et lauda coram Ecclesia coram Ecclesia magna. Sic callidus serpens ne unius ore quidem audebit dicere se gavisum super eam. Sic per pedes eius se contritum capite in aeternum sentiet. Sic portas inferi non praevaluisse contra Mariam, sicut praevalere contra Ecclesiam, quae est imago eius, non possunt, omnes iuvenes et virgines, senes cum iunioribus cum iubilo cantabunt. Firma est confidentia nostra, Beatissime Pater, et tenemus spei nostrae confessionem indeclinabilem, quod sicut omnia mala per mulierem, cum satanae versutiis seducta fuit, sic omnia bona (nobis per eam ventura sint), cum sanctae Mulieri amictae sole, et in-capite eius corona stellarum duodecim, fideles omnes, pedes tenentes 1 1) Totum nos habere voluit per Mariam. S. Bern., sermo de aquaeductu, n. 7. Opp. Ed. Migne, II, 441. B. et adorantes eam, Catholicae Ecclesiae auctoritate, Te praecinente, qui eius caput, gloria et praesidium es, dicent ex corde Maria Immaculata, vicisti.: De caetero, Beatissime Pater, ad sacros pedes humillime provoluti, ut nobis et nostris populis singulis benedictionibus benedicas, obsecramus et obtestamur, tanquam filii obsequentissimi. Portu Hispaniae, die 2. Iulii 1854. (Acta et decreta Concil. Coll. Lacensis. III. III. 1103, 1093.) 1555. 1556. Card. AEppus Mechliniensis brevemanalysim Literarum Apost. de dogm. defin. Im mac. Concept. BMV. ab concinnatam ༞, se Clero communicat. 1855. I. Litteras apostolicas de dogmatica definitione Immaculatae Conceptionis sanctissimae Virginis Matris Dei Mariae, datas sexto idus decembris anni elapsi, nuper cum maxima, ut par erat, reverentia recepimus, easque sine mora ad clerum et populum nobis commissum mittendas esse censuimus, ut quamprimum pro tanto beneficio debitae Deo gratiae agantur, et optati fructus inde percipiantur. Ut magis eluceat quanta sententiarum gravitate et quam praeclaro ordine ac nexu dogma Immaculatae Conceptionis B. Virginis in laudatis litteris demonstretur, brevem harum analysim conscripsimus, cuius numeri totidem litterarum apostolicarum paragraphis respondent. Eam infra vobiscum communicamus, ut quae piissimus Pontifex in laudem et gloriam sanctissimae Virginis enuntiat, firmius memoriae imprimere, saepius meditari, et facilius fidelibus proponere valeatis. Et quidem vobis enixe commendamus ut, quae in istis litteris de beatissima Virgine tam praeclare exponuntur, necnon conclusiones practicas inde in mandato nostro deductas, fidelibus curae vestrae concreditis, cum magna diligentia explicetis; ita enim sperare licebit fore ut, quemadmodum summopere optamus, cleri et populi devotio erga beatissimam Virginem maiora indies incrementa capiat, atque abundantior in parochias vestras coelestium donorum copia derivetur. Ut hic finis certius obtineatur, licebit litteras apostolicas et mandatum nostrum in partes dividere, ac variis diebus e suggestu legere et explicare; imo hortamur ut subinde in festis B. M. V., ipsisque piis exercitiis mensis maii, praecipua capita iterum proponantur; per crebram enim repetitionem ea mentibus fidelium firmius imprimentur, et reverentia ac pietas erga beatissimam Virginem in cordibus eorum altiores radices agent. Pro missa solemni 4 martii decantanda sumere oportebit votivam de Immaculata Conceptione, id est, missam officii nuper a Summo Pontifice approbati cum Gloria et Credo, et commemoratione dominicae. - Ubi confraternitas Immaculatae Conceptionis erigenda, aut archiconfraternitati Hanswyckanae associanda erit, parochus id nobis per litteras significare debebit. Typographos dioecesis nostrae, quos libros precum imprimere novistis, per vos monitos cupimus, nos permittere ut in Litaniis Spiritus Sancti, post verba: per invisibilem unctionem tuam, addatur sequens precatio: Per singulare privilegium quo Virginem Mariam a primo instanti suae Conceptionis ab omni labe originalis culpae immunem praeservasti, te rogamus, audi nos. Sincero dilectionis affectu permanemus Mechliniae, 6 februarii 1855. Obsequentissimus famulus Engelbertus Card. Arch. Mechl. II. Brevis Analysis Lit. Apost. I. Deus ab initio Filio suo Matrem elegit, eamque prae ceteris creaturis amavit et coelestibus donis ita cumulavit, ut ab omni peccati labe libera et perfecte innocens et sancta fuerit. II. Ecclesia catholica originalem innocentiam et san- 5. ctitatem Dei Matris tamquam doctrinam divinam magis indies explicare numquam destitit. III. Ecclesia Romana istam doctrinam magno studio prosecuta est. IV. Romani Pontifices festum Conceptionis instituerunt, atque ad totam Ecclesiam extenderunt; cultum quoqué et pietatem fidelium erga Immaculatam Conceptionem excitarunt. V. Obiectum illius cultus ac doctrinam declarare studuerunt, signanter Alexander VII. VI. Doctrinam Immaculatae Conceptionis sartam tectamque tueri solemne fuit Romanis Pontificibus, et opinionem adversam defendi prohibuerunt, signanter laudatus Alexander VII. VII. Ista doctrina tradita et propugnata fuit a religiosis familiis, celebrioribus academiis theologicis et praestantioribus doctoribus; eam etiam Episcopi in synodis professi sunt; ipsumque Concilium Tridentinum innuit. VIII. Doctrinam istam in Ecclesia semper extitisse testantur antiqua monumenta Ecclesiae orientalis et occidentalis; nec enim Ecclesia permutat dogmata, sed limare et expolire studet, ut accipiant evidentiam, lucem, distinctionem. IX. Patres et scriptores Ecclesiae B. Virginis sanctitatem, dignitatem et ab omni labe integritatem praedicarunt et extulerunt; ideoque docuerunt, per verba inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius, Christum simul et B. Virginem designatam fuisse. X. Iidem Patres Virginis de daemone triumphum, eiusque sanctitatem et ab omni labe integritatem videruut in variis figuris veteris Testamenti. XI. Patres ad originalem Virginis integritatem describendam adhibuerunt Prophetarum eloquia, ipsaque verba tum Gabrielis Archangeli, tum Elisabeth eam benedictam inter mulieres vocantis. |