Page images
PDF
EPUB

Conc. Deigenitricis, auctore Dominico Lossada O. S. Fr. elucubratam. (Vid. T. III. 627. n. 11.354.) Refert Lossada in citato opere suo etiam Imperatorem Carolum VI die 24 Dec. 732 pro avita sua pietate et insigni erga immaculatam Virginis conceptionem devotione, enixas preces porrexisse Summo Pontifici pro definitione huius mysterii, cuius veritas iam ad altissimum fastigium evecta emineat tot editis Pontificiis decretis, tot favoribus et gratiis a S. Romana Sede impensis, tot sacris templis et aris a Principibus erectis, totque Universitatum votis ac Ecclesiae decantatis encomiis.“ Eodem anno (1732) Regii theologi Hispani supplicem exararunt libellum ad Clementem XII PP. pro impetranda definitione imm. conc. Mariae Virginis. Supplex iste libellus est velut quaedam anacephalaeosis, et praecipua loca theologica, et doctorum sensa ac suffragia pro proxima definibilitate immaculati conceptus BV. summatim comprehendens, atque urgentiora motiva proponens, quae definitionem exposcere videntur.11)

[ocr errors]

1846. In numero Praesulum, qui a. 1846 Pium IX PP. pro indultu adhibendi encomium Immaculatae in officio et Missa Conceptionis tum in die festo et per Octavam, tum in Sabbatis, tum in Litaniis interpellarunt (Cf. Tom. IV. 109.), comprehenduntur etiam Eppi Americae Septemtrionalis, qui ex Concilio Provinciali Baltimorensi VI preces quoad praevium indultum obtinendum porrexerunt, et favorabile decretum S. Congr. de Prop. fide consecuti sunt. 12)

1848. Conc. Prov. Oregonense cultum immaculati Cordis BMV. maiorem in modum commendat.13)

1849. Eppi Americae Septemtrionalis in Conc. provinc. Baltimorensi VII congregati, ex incidenti Encyclicae Pii

11) Mon. 1541. pag. 32-42.

12) Mon. 1542. pag. 43.

18) Mon. 1543. pag. 44.

A*

IX PP. de Immac. Conc. BV. hanc doctrinam iam ab antiquis temporibus in Ecclesia viguisse, per epistolam synodicam Clero et fidelibus annunciant, palam profitentes: „vivam hanc et sermone traditam Ecclesiae doctrinam non aliud esse, quam antiquitatis apostolicae vocem ad nos propagatam et germanam revelatae veritatis declarationem; cultum porro immaculatae Virginis esse quoddam quasi Ecclesiae propugnaculum, quo divinorum mysteriorum fides praemunitur." 14)

De Eppis Umbriae, quorum vota pro definitione Imm. Cone. t. IV. 224. ss. indicavimus, iuvat hic adnotare: ipsos in Conventu Spoletano de negotiis Ecclesiae deliberantes, datis ad Pium IX P. M. literis, in haec verba suam sententiam pro definitione Imm. Cone. confirmavisse: „(Patres in nomine Dei congregati) animo reputant Beatae Deigenitrici Mariae rem pergratam facturos, atque Ipsius, quae cunctas haereses sola interemit in universo mundo, magis praesens in suscepta pergravium rerum tractatione patrocinium habituros, si eius cultum, vehementi cordis affectu unoque animorum foedere coniuncti, pro viribus augere conentur. Tuentur quidem de Immaculato Virginis conceptu piam omnium fidelium sententiam, Sacrae Scripturae et Divinae Traditioni conformem, uti iam ante peculiari uniuscuiusque voto hac super re SS. Domino retulerunt; non dubitant tamen, quin ad Coeli Reginae decus conducat statuere, ut hoc votum separatim emissum modo simul confirmetur, instantesque pro dogmatici iudicii expedito oraculo adiiciantur preces. Spoleti 29 Nov. 1849. (Scelta di Atti Episcopali del Card. Gioacchino Pecci Arcivescovo Vescovo di Perugia ora Leone XIII Sommo Pontefice. Roma. 1879. p. 416.)

1850. S. Congregatio Epp. et Regul. laudat Vapincense Institutum sororum a SS. Corde Mariae, sub regula S. Augustini vitam communem agentium, mutuam aedificatio

14) Mon. 1544. pag. 44.

nem sibi praebentium, et sibi tam spiritualiter quam corporaliter opitulantium, demum puellas educantium.15)

Eodem anno Panormi habita Congregatio Epporum Siciliae et Socictates Cordis Mariae Immaculati celebrat, et Immaculatum Deiparae Conceptum supremo apostolico decreto sanciri orat.16)

Eodem anno Pius IX PP. per Breve activisat Eppum Ariminensem, ut Imaginem Immaculatae Virginis Mariae, miro pupillarum motu insignem, aurea corona decorare valeat; Eppus autem anno sequente solenni decreto eventum Imaginis prodigiosum recognovit. 17)

Eodem anno Synodus Plenaria Hiberniae in Thurles celebrata per synodicam literam excitat Clerum et fideles ad invocandam in cunctis Ecclesiae necessitatibus Immaculatam Virginem Mariam. 18)

Eodem denique anno S. Congr. Rituum indulget celebrationem Vigiliae Immaculatae Conc. BMV. in Regnis Lusitaniae et Algarbiorum.19)

1851. Concilii Quebecensis I Patres non modo encomium Immaculatae in publicis Ecclesiae precibus adhiberi, verum etiam immaculatam conceptionem BMVirginis definiri orant.20)

1852. Pius IX PP. erga propositionem Cardinalis Antonelli Congregationis Lauretanae Praefecti, tribuit eidem et successoribus eius in munere Praefecti ius, Aedi Lauretanae quascunque orbis Ecclesias, altaria et loca pia aggregandi fidelesque illa visitantes ad Indulgentiarum participationem admittendi.21)

16) A. Bizzarri Collectanea in usum Secretariae S. Congr. Epp. et Reg. Romae. 1863. p. 636.

16) Mon. 1545. pag. 49.

17) Mon. 1546. 1547. p. 50.

18) Mon. 1548. pag. 53.

19) Mon. 1549. pag. 54.

20) Mon. 1550. pag. 55.
21) Mon. 1551. pag. 56.

1853. Conc. Casseliense in Hibernia cultum Marianum, cumprimis Immaculati Cordis Deiparae et Rosarii multum commendat, et definitionem Imm. Conc. a S. Sede exorat. 22)

1854. Definitionem hanc Synodus quoque Coloniarum Angliae, Hollandiae et Daniae postulat tum per decisum Synodi, tum per epistolam ad Summum Pontificem directam.33)

1855. Card. AEppus Mechliniensis de dogmatica definitione Imm. Conc. concinnavit et Clero communicavit brevem Analysim, quae reapse lectu digna, et pietatem et eruditionem Purpurati Patris manifestat. 24)

Eodem anno Card. AEppus Coloniensis in memoriam proclamati dogmatis de Imm. Conc. BV. devotionem Marianam quolibet Sabbatho celebrandam instituit. 25)

Eodem anno Patres Concilii Cincinnatensis I per epistolam summum gaudium significa vere Pio IX PP. de definito dogmate Imm. Conc. BMV. et recepere responsum Summi Pontificis, animos addens tum ad sustinendas, quas antiquus hostis contra fidem catholicam et cultum B. Virginis continuo excitat, amaritudines, tum ad firmiter sperandum, quod Virgo Immaculata omnes haereses contritura sit. 26)

Eodem anno emanavit insignis epistola synodica Concilii provinc. Baltimorensis VIII ad clerum et fideles super dogmatica definitione Immaculati Conceptus Virginis Beatissimae. Epistola haec uberius se diffundit tum ad proponendam historiam dogmatis, tum ad explicandam definitionem, tum ad evertenda quaedam dubia, in praeiudicium ipsius Incarnationis mysterii opposita, quasi nempe timendum foret,

22) Mon. 1552. pag. 59.

28) Mon. 1553. 1554. pag. 60.
24) Mon. 1555. 1556. pag. 64.
95) Mon. 1557. pag. 68.
26) Mon. 1558. 1559. pag. 70.

**

ne immaculatae conceptionis ceterorumque privilegiorum BVirginis praedicatio eam Dei Filio coaequare videatur ; quum potius ipsum Incarnationis mysterium id secum ferat, ut de ea, quae huius exequendi praecipua et honoratissima ministra esse meruit, nihil mediocre cogitemus, sed cum S. Gregorio M. confiteamur, illam meritorum verticem supra omnes Angelorum choros, usque ad solium Deitatis erexisse et Mariam ex liberrimo Dei munere tanta donatam fuisse excellentia, ut ad Matris Redemtoris nostri dignitatem idonea redderetur.*?)

[ocr errors]

1

Eodem anno Synodus prov. Westmonasteriensis 11 in litera synodica ad Clerum et populum, specialem cultum Mariae gravibus commendat verbis, cetera inter affirmando: „tum sanctitatis in Ecclesia monumentis, tum omnium, qui animas moderantur, animadversione, tum etiam iis, quae unusquisque catholicus in se experitur, constare, ex cultu Mariae, tamquam e proprio fonte, manare amorem erga { Christum Dominum nostrum et eius vitae passionisque mysteria."28)

[ocr errors]

J

[ocr errors]
[ocr errors]

. Eodem anno approbavit S. Congr. Rituum, confirmante Summo Pontifice, Officium et Missam Purissimi Cordis Mariae. Adiuncta rei huius succincte enarrat Nic. Nilles S. I. in suo eximio opere „de rationibus festorum SS. Cordis Iesu et Purissimi Cordis Mariae" 1875 quarta vice edito, eiusque narrationem Monumentis nostris Marianis libenter inserimus.29)

1. Eodem anno proposita fuit in Ordinariatu Eystettensi traditio huius Ecclesiae ac Dioecesis de Immaculato Con ceptu BMVirginis; quam ob singulare eiusdem momentum ita, prout in folio dioecesano pastorali vulgatur, inter Monumenta referimus.30)

1

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »