Page images
PDF
EPUB

de abbate jam dicto referre solebat. Cujus ob hoc testimonium veritate creditum subnixum, quia fuit homo ut ajunt, ad unguem factus, et in religiosa conversatione totus sibi teres atque rotundus.

Qui inter cæteras animi virtutes, quibus admodum pollebat, discretionis gratia, quæ omnium virtutum genitrix, custos, ac moderatrix, patrum diffinitione prædicatur, fuit ita præditus, ut nullius diei feriati atque profesti occasione, solitæ ciborum quantitati quodpiam addere vellet aut demere. Con stans semper in sancto proposito, et vigiliis crebro inserviens, flagris proprium corpusculum coërcebat: operi manuum et lectioni sedulus operam dabat. Castus mente et corpore, tandem multiplicatus in senecta uberi concessit naturæ. Cujus sepulchrum aperientes quidam fratrum ejus alumni quadam curiositate ducti, mira odoris fragrantia sunt repleti. Hic namque, inquam, prior de illo venerabili Benedicto asserebat, quod moris illi fuerat beatæ Mariæ genitricis Domini et Salvatoris nostri laudum officia nocte dieque ante ejus venerandum, altare, quod illius gloriosa et incomparabilis imaginis præsentia insignitur, devote ac solemniter agere. Quod opus cum nullatenus intermitteret, nocte quadam lecturus ibi ex more lectionem lucernam ipse tenebat, quæ venti flamine, ut assolet fieri, extincta est.

Quo casu cum pro lectionis dilatione magis anxiaretur, de cereo, qui ante sancti Michaëlis altare perpetuis fovetur ignibus, subito sese flamma prorupit, et in manu illius non sine fratrum admiratione lucernam accendit. Quid plura? annis XL et monasterium viriliter rexit, tandemque sicut oliva fructifera, in domo Domini in pace quievit. Tale habuit sanctus ille locus sui primordii incrementum, talibus gloriatur auctoribus, et tam gloriosus, quam venerabilis extunc et nunc cunctis extitit gentibus, exceptis Taurinensibus, qui tamquam scyllæi canes, semper oblatraverunt, et livido oculo cœnobii commodo obliquare non cessaverunt. Eorum tamen dentes,

omniumque male loco insidiantium vires Arcangelus ita potenter obtrivit, ut si non voce, rebus equidem clamaret: Qui hos tangit, quasi si tangat pupillam oculi mei. Nemo enim locum seu illa quæ juris ejus sunt, aliquando injuriis impetivit, et illæsus abiit. Vocatus, et non vocatus adest, et sibi in aula sua digne famulantium, seseque humiliter deprecantium vota benignus attendit, et ab ore sævissimi draconis incessanter protegit. Illius ergo quem cælestis curiæ primatem, ô grex Clusine, specialiter tibi delegisti, innitere patrocinio. Illum te decet præ omnibus venerari, et glorificare cultu perpetuo, qui te sub umbra alarum suarum pie fovendo sic defendat in prælio, ne damneris in tremendo judicio. Explicit.

[merged small][ocr errors]

No II

Bolla di GIOVANNI XXIII, datata di Bologna li 6 Giugno del 1415, quinto anno del suo Pontificato.

Contiene questa Bolla la conferma di tutte le donazioni fatte al monastero dai varii Sommi Pontefici predecessori di Giovanni, ed ha unita autentica dichiarazione di Bertramo Cornagia, Giudice per S. A. il Duca di Savoja.

3

Ad perpetuam

JOANNES Episcopus Servus Servorum Dei — rei memoriam. Licet Ecclesiæ ac monasteria omnia per universum orbem diffusa Sedi Apostolicæ, quæ super ea ex singulari juris prærogativa, ac divina obtinet institutione primatum, disponente Domino, sint subjecta: sedes tamen eadem aliquando nonnulla ex ipsis Ecclesiis, ac monasteriis et personis earumdem specialiter sibi subditis, ea sic ab

ordinariorum et aliorum quarumlibet eximit superiorum potestate, ac statuit ipsa fore oneris prærogativa libera et exempta, ut nullum præter Romanum Pontificem superiorem, et Dominem recognoscant. Exibita siquidem nobis pro parte nobis dilecti filii nostri Antonii titulo Sanctæ Cæciliæ Presbiteri Cardinalis administratoris perpetui in spiritualibus, et temporalibus monasterii sancti Michaëlis de Cluza, Romanæ Ecclesiæ immediate subjecti, Ordinis sancti Benedicti, Taurinensis Diœcesis. Nec non dilectorum Filiorum Conventus ejusdem monasterii petitio continebat, quod olim felicis recordationis Innocentius Papa quartus Prædecessor noster piæ memoriæ, Leonis, Alexandri, Gregorii, Urbani, Calixti, Innocentii, Eugenii, Anastasii, Alexandri, Innocentii ipsius, et nostrorum Prædecessorum Romanorum Pontificum vestigiis inhærentes, dictum monasterium sub Beati Petri, et ejus protectione suscepit, et privilegium Abbati, et Conventui dicti monasterii gratiose concessit, quod quidem privilegium felicis recordationis Urbanus Papa quintus et Prædecessor noster innovavit, prout in quodam publico instrumento transumpto literarum prædictarum tenorem continente per modum vidimus confecto, et per tabelliones publicos manu propria scripto et signato: ac Judicis sæcularis Curiæ Vallis Secuxiæ et Canapitii decreto et sigillo munito cujus tenorem inferius inseri fecimus plenius continet; cum sicut eadem petitio subjungebat, præfatum monasterium casualiter Deo permittente, cum multis locis ac scripturis authenticis ejusdem monasterii jamdiu fuerit combustum, et propterea de ipsorum Innocentii et Urbani literis pro nunc nisi per transumptum seu ordinem prædictum, quod pro ipsius monasterii negotiis, et securitate ad fidem faciendum de ipsis literis exibitum et translatum fuerat constare non potest, ac etiam ut eadem petitio subiungebat a nonnullis revocetur indubium, an in isto vocabulo cellas, quo dicti Prædecessores nostri in dictis eorum locis utebantur, nunc eo modo quo ibi denotatur abbatias, monasteria, prioratus

et Beneficia alia, quare pro parte administratoris, et conventus prædictorum fuit nobis humiliter supplicatum, ut privilegium prædictum juxta formam, et tenorem ejusmodi transumpti seu vidimus dicti Innocentii literarum innovare, et confirmare, et alias super præmissis pro securitate dicti monasterii, et membrorum suorum ibidem nominatorum providere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur volentes de speciali gratia confovere: ac in præmissis debitum provisionis remedium adducere hujusmodi supplicationibus inclinati privilegium præfatum auctoritate Apostolica ex certa scientia juxta et secundum transumpti, seu vidimus prædicti quod inspici, et examinari fecimus in Cancellaria nostra tenorem innovamus, et confirmamus, et præsentis scripti patrocinio communimus, ac volumus, et eadem auctoritate tenore præsentium decernimus quod præsentes nostræ literæ cum instrumenti, seu vidimus præsenti insertione ad probandum plene quod Innocentii et Urbani literæ, et privilegia hujusmodi ubique sufficiant, nec ad id probationis alterius adminiculum requiratur, sed hujusmodi nostris literis ubique in judicio et extra stetur firmiter, ac plena fides adhibeatur eisdem sicut staretur, et fides adhiberetur prænarratis Prædecessorum nostrorum prædictorum, et cujuslibet eorum literis si forent exibitæ, vel ostensæ: et ad omne dubium super intellectum dicti verbi (Cellas quo iidem prædecessores, loco monasteriorum, et prioratuum, et locorum monachorumque, in prædictis et similibus privilegiis utebantur et usi sunt) de cætero semovendum: quod monasteria, prioratus, præposituræ, ceteraque beneficia regularia comprehendantur ac intelligi debeant scientia et auctoritate prædictis, harum serie declaramus, et insuper de uberioris dono gratiæ ad jam motas extinguendum, et removendum futuras lites, et omne dubium tollendum, præfatum Abbatem nec non conventum, ac monasterium sancti Michaëlis de Cluza hujusmodi, necnon abbates, abbatias, monasteria, præposituras, conventus, priores,

« PreviousContinue »