Page images
PDF
EPUB

Folia Silvulae

VOLUMEN PRIUS

Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo, sed hoc arguto et brevi, quod apte quantas libet occupationes curasque distinguit

PLIN. EPISTVL. vii 9

Folia Silvulae

SIVE

ECLOGAE POETARUM ANGLICORUM

IN LATINUM ET GRAECUM CONVERSAE

QVAS DISPOSUIT

HUBERTUS A. HOLDEN, LL.D.

COLLEGI SS. TRINITATIS QVONDAM SOCIUS

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LECTORI S.

IDEO quidem me ab aliis actum praepostere agendi accusatum iri, qui post aliorum felices in hoc genere curas novos Musarum fetus in lucem protulerim; ab aliis inutile omnino opus condendi, quibus tantum est fastidium vetustatis, tanta novitatis velut prurigo ut quidvis facere malint, quam usitatis antiquorum itineribus insistere. Atque hi quidem, qui hoc morbo atque adeo hac insania laborant, sua sibi commenta habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Est autem et aliud genus hominum qui soli sibi sapere videntur, cum ab huiusmodi exercitationibus dehortantur iuvenes tamquam ab operae oleique vano dispendio, qui tamen antiquitatis studiis iustum tribuunt honorem. Quibus illud libentissime largior, immo ultro profiteor, neque severioribus studiis anteponendam esse hanc elegantissimam omnium disciplinam sed in condimentum aliquod reservandam, neque omnibus studiosis commendandam: neque enim cuiusvis est in hac exercitatione multum proficere: opus est ingeni quadam

« PreviousContinue »