Page images
PDF
EPUB

Roman gover

XIII.-XVII. Sketch of the Roman conquest of Britain from the invasion of Julius Caesar to its more complete subjugation by Claudius. nors of Britain. Insurrection of the Britons under Boadicea; they storm Camalodunum, but are conpletely defeated by Suetonius Paullinus. Governors who succeeded Paullinus. Little done by them to advance the Roman dominion in Britain. Vigorous policy of Vespasian.

etiam in pace.

XIII. Ipsi Britanni delectum ac tributa et iniuncta imperii munera impigre obeunt, si iniuriae absint; has aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas, ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia, et in rem publicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae

Consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. Agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobilis poenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et assumpto in partem rerum Vespasiano; quod initium venturae mox fortunae fuit. Domitae gentes, capti reges, et monstratus fatis Vespasianus.

XIV. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius; redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae. Addita insuper veteranorum colonia. Quaedam civitates Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam fidissimus

mansit), ut, vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum extinctus est. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit subactis nationibus firmatisque praesidiis; quorum fiducia Monam insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus terga occasioni patefecit.

XV. Namque absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere. Nihil profici patientia, nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur. Singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam; alterius manum, centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. Nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. In proelio fortiorem esse, qui spoliet; nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi delectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus. Quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? Sic Germanias excussisse iugum, et flumine, non oceano defendi; sibi patriam, coniuges, parentes, illis avaritiam et luxuriam caussas belli esse. Recessuros, ut divus Iulius recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. Neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent; plus impetus, maiorem constantiam penes miseros Iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent: iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. Porro in eiusmodi consiliis periculosius esse deprehendi

se.

quam audere.

XVI. His atque talibus invicem instincti, Boudicea, generis regii femina, duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis. Nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paulinus cognito provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, (tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et propius ex legato timor agitabat), ni quamquam egregius cetera arroganter in deditos, et, ut suae cuiusque iniuriae ultor, durius consuleret. Missus igitur Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium novus eoque poenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis castrorum experimentis comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem. Sed discordia laboratum, quum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira indecorus atque humilis, precario mox praefuit, ac velut pacti exercitus licentiam, dux salutem; et seditio sine sanguine stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus , bellis, agitavit Britanniam disciplina. Eadem inertia erga hostes, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis in visus caritatem paraverat loco auctoritatis.

ausus

XVII. Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, aggressus. Multa proelia, et aliquando non incruenta; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset sed sustinuit molem Iulius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus. XVIII.—XXI. A. D. 78.-A. D. 79. Successes of Agricola in

Britain. Defeat of the Ordovices. Attack on the island of Mona. Terror and submission of the Britons. Moderation and equity of Agricola's government. His reform of abuses. He establishes forts and garrisons, and introduces Roman civilization.

XVIII. Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam aestate transgressus Agricola invenit, quum et milites velut omissa expeditione ad securitatem, et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat, eoque initio erecta provincia; et quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri, quum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem. Caesaque prope universa

Butare gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cuius possessione revocatum Paulinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant; ratio et constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves, qui mare exspectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agricola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. Nec Agricola prosperitate, rerum in vanitatem usus expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est. Sed ipsa dissimulatione famae famam auxit aestimantibus, quanta futuri spe tam magna tacuisset.

XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus primum domum suam coërcuit, quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere. Nihil per libertos servosque puh. licae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem, milites ascire, sed optimum

« PreviousContinue »