Page images
PDF
EPUB

85. De Homiliis.

Tomus secundus Homiliarum, quarum singulos titulos huic articulo subiunximus, continet piam et salutarem doctrinam, et hijs temporibus necessariam, non minus quam prior tomus Homiliarum, quae editae sunt, tempore Edward sexti: Itaque eas in ecclesiis per ministros diligenter, et clare, ut a populo intelligi possint, recitandas esse iudicavimus.

De nominibus Homiliarum.

Of the right use of the church.
Agaynst perill of Idolatrie.

Of almes doyng.

Of the Nativitie of Christ.

Of repairing and keping cleane of of the passion of Christ.

Churches.

Of good workes.

First of fasting.

Agaynst gluttony and drunkennes.
Agaynst excesse of apparell.
Of prayer.

Of the place and time of praier.
That common prayers and Sacra-
mentes ought to be ministered in a
knowne tonge.

Of the reverent estimation of Gods
word.

Of the resurrection of Christ.

Of the worthy receiving of the Sacra-
ment of the body and bloude of
Christ.

Of the giftes of the holy ghost.
For the Rogation dayes.

Of the state of Matrimonie.
Of Repentaunce.
Agaynst idlenes.
Agaynst rebellion.

36. De Episcoporum et Ministrorum consecratione.

Libellus de consecratione Archiepiscoporum, et Episcoporum, et de ordinatione praesbyterorum, et Diaconorum, editus nuper temporibus Edwardi VI et authoritate Parliamenti illis ipsis temporibus confirmatus, omnia ad eiusmodi consecrationem, et ordinationem necessaria continet, et nihil habet, quod ex se sit aut superstitiosum aut impium: itaque quicunque iuxta ritus illius libri consecrati, aut ordinati sunt, ab anno secundo praedicti regis Edwardi, usque ad hoc tempus, aut imposterum iuxta eosdem ritus consecrabuntur, aut ordinabuntur, rite, atque ordine, atque legitime statuimus esse, et fore consecratos, et ordinatos.1

37. De civilibus magistratibus.

Regia maiestas in hoc angliae regno, ac caeteris eius dominijs, summam habet potestatem, ad quam, omnium statuum huius regni, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in omnibus causis, suprema gubernatio pertinet, et nulli externae iurisdictioni est subjecta, nec esse debet.

Cum Regiae Maiestati summam gubernationem tribuimus, quibus_titulis intelligimus, animos quorundam calumniatorum offendi, non damus Regibus nostris, aut verbi Dei, aut Sacramentorum administrationem, quod etiam iniunctiones ab Elizabetha Regina nostra, nuper editae, apertissime testantur. Sed eam tantum praerogativam, quam in sacris scripturis a Deo ipso, omnibus pijs Principibus, videmus semper fuisse attributam, hoc est, ut omnes status, atque ordines fidei suae a Deo commissos, sive illi ecclesiastici sint, sive civiles, in officio contineant, et contumaces ac delinquentes, gladio civili

coerceant.

Romanus pontifex nullam habet iurisdictionem in hoc regno Angliae. Leges Regni possunt Christianos propter capitalia, et gravia crimina, morte punire.

Christianis licet, ex mandato magistratus, arma portare, et iusta bella administrare.

1 14 Car. II (1662) c 4 (Act of Uniformity) s 26 enacts that article 36 of the 39 articles shall in future in all subscriptions to the 39 articles have reference to the ordinal appended to the new prayer-book introduced by that act.

38. De illicita bonorum communicatione.

Facultates et bona Christianorum non sunt communia, quoad ius et possessionem (ut quidam Anabaptistae falso iactant) debet tamen quisque de his quae possidet, pro facultatum ratione, pauperibus elemosynas benigne distribuere.

39. De iureiurando.

Quemadmodum iuramentum vanum, et temerarium à Domino nostro Jesu Christo, et Apostolo eius Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse, fatemur: ita Christianorum religionem minime prohibere censemus, quin iubente magistratu in causa fidei, et charitatis iurare liceat, modo id fiat iuxta Prophetae doctrinam, in iustitia, in iudicio et veritate.

[40. Confirmatio Articulorum.]

XII. Extract from the Canons of 1604.1

(I) De ecclesia Anglicana.

1. Suprema in ecclesiam Anglicanam auctoritas regiae majestati asserenda.

Prout officii nostri ratione erga serenissimam majestatem regiam obligamur, imprimis statuimus et ordinamus, ut archiepiscopus Cantuariensis pro tempore existens, omnes episcopi hujus provinciae, decani item, archidiaconi, rectores, vicarii, caeterique ex clero quicunque, tum ipsi fideliter custodiant ac observent, tum (quantum in ipsis est) ab aliis curent observari, et custodiri omnia et singula statuta, ac leges sancitas et constitutas, pro antiqua jurisdictione in statum ecclesiasticum hujus regni coronae restituenda, omnique extranea potestate, quae eidem repugnet, exterminanda. Porro etiam, ut omnes ecclesiasticae personae ad curam animarum constitutae omnesque alii concionatores et theologici in quibuscunque ecclesiis praelectores (quantum ingenio, cognitione, ac doctrina valebunt) pure et sincere absque omni fuco aut dolo, singulis annis quater ad minimum publice in concionibus, aliisque homiliis, ac praelectionibus suis doceant, divulgent, enuncient, ac declarent, usurpatam omnem et peregrinam potestatem (utpote nullo jure divino nixam et fundatam) justissimis de causis sublatam esse et abolitam; et propterea nullam obedientiam aut subjectionem infra majestatis suae regna et dominia hujusmodi extraneae potestati cuicunque ullatenus deberi: sed auctoritatem

1 The Latin text of the new canons 36, 37, 38 and 40 agreed (in English and Latin forms) in 1865 is given after Chron. of Conv. Cant. 1865, p. 2400.

The Latin text of the canons agreed and set forth (in English and Latin) in 1887-8, which alter in some respects canons 62 and 102, is given after Chron. of Conv. Cant. 1888, behind p. 2.

In 1892 the following new canon was set forth. On the way in which it passed cf. § 55, note 25. It runs: If any beneficed Priest shall by reason of any crime or immorality proved against him become legally disqualified from holding preferment it shall be the duty of the Bishop of the Diocese wherein his benefice is situate to declare without further trial the benefice with cure of souls (if any) vacant and if it should not be so declared vacant within twenty one days it shall be declared vacant by the Archbishop of the Province or under his authority. The adoption of this canon was caused by 55 & 56 Vict. (1892) ss 5,6; cf. s 8.

How far the several canons of 1604 are merely a repetition of previous synodal resolutions is shown by Mackenzie E. C. Walcott, The Constitutions and Canons Ecclesiastical of the Church of England (only the canons of 1604 are meant), referred to their original sources, and illustrated with explanatory notes, Oxford and London, 1874.

a From Cardwell, Synodalia I, 164.

regiam infra regna sua Angliae, Scotiae, et Hiberniae, ac reliqua ipsius dominia et territoria proxime et secundum Deum primam esse et supremam, cui omnes earundem regionum tam incolae, quam indigenae fidem omnem, et obedientiam supra aliam quamcunque in terris potestatem lege divina tenentur exhibere.

2. Regii in ecclesiam Anglicanam primatus impugnatores coërciti.

Quicunque inposterum affirmabit, majestatem regiam non habere eandem auctoritatem in causis ecclesiasticis, quam pii principes apud Judaeos, et christiani imperatores in primitiva ecclesia obtinuerunt, vel regalem ipsius in iisdem causis primatum, hujus regni coronae jamdiu vindicatum, ac legibus ejusdem regni in ea stabilitum, ullatenus laedere aut extenuare praesumpserit, excommunicetur ipso facto, non nisi per archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impios hosce errores publice revocarit.

3. Ecclesia Anglicana orthodoxa.

Quicunque inposterum affirmabit, ecclesiam Anglicanam, sub regia majestate legibus stabilitam, non esse orthodoxam, et apostolicam ecclesiam, apostolorum videlicet doctrinam tradentem, et astruentem, excommunicetur ipso facto, non nisi per archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impium hunc errorem publice revocarit.

4. Divina cultus ratio in ecclesia Anglicana stabilita, pia et

orthodoxa.

Quicunque inposterum affirmabit, liturgiae formam in ecclesia Anglicana legibus stabilitam, et in libro precum publicarum, ac administrationis sacramentorum comprehensam, corruptum, superstitiosum, aut illicitum esse Dei cultum, vel quicquam in se continere, quod Scripturarum canoni sit contrarium, excommunicetur ipso facto, non nisi per episcopum dioecesanum, vel archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impium hunc errorem publice revocarit.

5. Doctrinae articuli in ecclesia Anglicana stabiliti, pii et orthodoxi. Quicunque inposterum affirmabit, ullum ex triginta novem articulis, in quos consensum est ab archiepiscopis et episcopis utriusque provinciae, ac reliquo omni clero in synodo Londini habita anno Domini MDLXII (ad tollendam utique opinionum varietatem, et consensum in causa fidei firmandum, et stabiliendum) ulla ex parte superstitiosos aut erroneos existere, vel omnino ejusmodi, ut in eorum veritatem salva conscientia subscribi nequeat, excommunicetur ipso facto, non nisi per archiepiscopum restituendus, idque postquam resipuerit, ac impios hos errores publice revocarit.

6. Ceremoniarum in ecclesia Anglicana obtinentium usus, pius et licitus.

Quicunque inposterum affirmabit, ecclesiae Anglicanae ritus ac ceremonias legibus constitutas, impias, antichristianas, aut superstitiosas esse, vel denique ejus generis, ut homines pii ac religiosi, quantumvis legitima auctoritate jussi, non possint integra conscientia eas approbare, aut observare, vel etiam (prout occasio tulerit) eisdem subscribere, excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priusquam resipuerit, ac impios hos errores publice revocarit.

7. Ecclesiae Anglicanae administratio verbo divino consona. Quicunque inposterum affirmabit, ecclesiae Anglicanae sub regia majestate regimen et disciplinam per archiepiscopos, episcopos, decanos, archidiaconos, et reliquos ad ejusdem gubernaculum constitutos, antichristianum esse, ac verbo divino contrarium, excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priusquam resipuerit, ac impium hunc errorem publice revocarit.

8. Cleri ordinandi ratio in ecclesia Anglicana verbo divino consona.

Quicunque inposterum affirmabit, aut docebit, formam et ritum episcopos, presbyteros, et diaconos ordinandi, et inaugurandi quicquam in se continere, quod pugnet cum verbo divino, illosque omnes, quotquot ad eum modum epis copi, presbyteri, et diaconi ordinantur, non esse rite ordinatos, neque vel a seipsis vel ab aliis pro episcopis, presbyteris, aut diaconis habendos, priusquam ad sacra illa officia aliam ordinationem fuerint adepti, excommunicetur ipso facto, nullatenus absolvendus, priusquam resipuerit, ac impios hos errores publice revocarit.

9. Auctores schismatis ac dissidii ab ecclesiae Anglicanae communione coërciti.

10. Schismaticorum in Ecclesia Anglicana fautores coërciti. 11. Conventiculorum in ecclesia Anglicana propugnatores coërciti. 12. Ordinationum in conventiculis conditarum propugnatores

coërciti.

(II) De cultu Divino, et sacramentorum administratione. 13. Liturgia publica, et reliqua pietatis exercitia diebus sacris celebranda.

14. Liturgiae publicae praescriptus canon diebus sacris observandus. 15. Litania diebus Mercurii et Veneris recitanda.

16. Liturgiae publicae praescriptus canon in academiis observandus. 17. Inter liturgiae publicae celebrationem superpellicia, et epomides in

academiis adhibendae.

18. Inter liturgiae publicae celebrationem reverentia solennis

adhibenda.

19. Inter liturgiae publicae celebrationem otiosi ab ecclesiae ambitu

repellendi.

20. Panis et vinum in sacrae coenae usum paranda.

21. Coenae trina perceptio quotannis indicta.

22. Coenae administrationem solennis indictio praeire jussa. 23. Coenae usus frequentior academicis indictus, et coena utentibus genuum flexio injuncta.

24. Coenae in festis solennibus administratio in ecclesiis cathedralibus indicta, et coenam administrantibus capparum usus injunctus.

25. Superpelliciorum et epomidum usus, coena non administrata, in ecclesiis cathedralibus indictus.

26. Notorii peccati consuetudine infames a sacra coena repellendi. 27. Schismatici a coenae communione arcendi.

28. Extranei a coenae communione repellendi.

29. Parentes in liberorum suorum baptismate, et pueri coenae Dominici incapaces, susceptores esse prohibiti.

30. Crucis in baptismo ceremonia explicata.

(III) De ministris, eorumque ordinatione ac functione.

31. Jejunia quatuor temporum ministrorum ordinationi decreta. Cum prisca sanctorum patrum auctoritas, apostolorum exemplo freta, in solenni ministrorum ordinatione preces ac jejunia celebranda praeceperit; iisdemque adeo precum et jejuniorum officiis stata quaedam tempora ex professo decreverit, in quibus duntaxat sacri ordines essent conferendi; nos sanctum et pium illorum institutum colentes, volumus et statuimus, ut nulli inposterum presbyteri aut diaconi ordinentur, nisi in diebus dominicis immediate sequentibus jejunia quatuor temporum, vulgo Septimanas Cinerum, ad preces et jejunia (idque hunc ipsum in usum) antiquitus institutas, atque in ecclesia Anglicana hodie continuatas. Quod utique fieri volumus in ecclesia cathedrali, vel parochiali, ubi episcopus commoratur ac tempore divinorum, assistente non solum archidiacono, sed et decano, et duobus ad minus praebendariis, aut (illis legitime detentis) quatuor aliis gravioribus personis, quae magistri artium ad minimum extiterint, et pro publicis concionatoribus legitime approbatae.

32. Utrumque ordinem eodem die non conferendum.

Cum ex patrum antiquorum sententia et primitivae ecclesiae praxi diaconi officium ad ministerii dignitatem gradus quidam sit constitutus; statuimus et ordinamus, ut nullus deinceps episcopus aliquam cujusvis conditionis personam (quibuscunque tandem animi dotibus commendatam) uno et eodem die diaconum et presbyterum constituat; quin ut ritus ea in parte praescriptus in libro de episcopis, presbyteris, et diaconis ordinandis, et inaugurandis, stricte observetur; non quo diaconos omnes presbyterii aditu per annum integrum prohibeamus, cùm tamen episcopus justam ejus admittendi causam alioqui invenerit, verum ut cum quatuor tempora diaconorum et presbyterorum ordinationi in singulos annos sint decreta, aliquid saltem spatii detur, ad periculum de singulis faciendum, quales in officio diaconi se exhibuerint, priusquam in ordinem presbyterorum suscipiantur.

33. Neminem sine certo titulo ordinandum.

Multis jam olim patrum decretis cautum est, ne quem liceret diaconum, vel presbyterum ordinari, nisi quem constaret, certum aliquem et designatum muneris sui exercendi locum per id tempus obtinere; quorum nos auctoritatem secuti, statuimus et ordinamus, ne quis deinceps in sacros ordines admittatur, nisi qui eodem tempore praesentationem suiipsius ad promotionem aliquam ecclesiasticam infra dioecesin illius episcopi, a quo manuum impositionem petit, tunc vacantem exhibuerit; vel verum et indubitatum certificatorium attulerit, sive de ecclesia aliqua infra dioecesin seu jurisdictionem dicti episcopi, cujus cura fungi possit, sive de loco diaconi vel presbyteri in cathedrali aut collegiata aliqua ecclesia, infra eandem dioecesin vacante, in quo functionem suam exerceat; vel nisi fidem fecerit, se esse actu socium, aut jura socii obtinere, vel designatum esse conductitium sive capellanum in aliquo collegio Cantabrigiensi aut Oxoniensi, vel etiam ad magistri gradum ante quinquennium provectum, suis ibidem sumptibus degere; vel nisi ab episcopo ipsum ordinante in beneficium sive ad exercendam aliquam curam, tunc etiam vacantem, brevi post sit admittendus. Si quis vero epis copus in sacros ordines quemquam asciverit, qui praedictorum aliquo titulo non sit praeditus, tunc omnia illi necessaria eatenus subministrabit, donec eidem de aliqua ecclesia prospexerit. Quod si facere recusaverit, per archi

« PreviousContinue »