Page images
PDF
EPUB

Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt. Caesar legionibus traductis ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.

17. Re cognita Domitius ad Ponipeium in Apuliam peritos 5 regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent ut sibi subveniat: Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile intercludi posse frumentoque prohiberi. Quod nisi fecerit, se cohortesque amplius

xxx magnumque numerum senatorum atque equitum Ro10 manorum in periculum esse venturum. Interim suos co

hortatus tormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur, quaterna in singulos iugera et

pro rata parte centurionibus evocatisque. 15 18. Interim Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum

a Corfinio vi milium intervallo abest, cupere ea facere, quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi, qui id oppidum vir cohortium praesidio tenebant. Mittit eo

M. Antonium cum legionis xIII cohortibus quinque. Sulmo20 nenses, simulatque signa nostra viderunt, portas aperuerunt

universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petit, ut ad Caesarem mitteretur.

Antonius cum cohortibus et Attio eodem die, quo profectus 25 erat, revertitur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo con

iunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitumis municipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectare instituit.

Eo triduo legio viii ad eum venit cohortesque ex novis Galliae 30 delectibus xxii equitesque ab rege Norico circiter ccc. Quo

rum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit: his castris Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circumvenire instituit. Cuius operis maxima, parte effecta eodem fere tempore missi a Pompeio revertuntur.

19. Litteris perlectis Domitius dissimulans in concilio pronuntiat Pompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eos, ne animo deficiant quaeque usui ad defendendum op- 5 pidum sint parent. Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere constituit. Cum vultus Domitii cum oratione non consentiret atque omnia trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter con- 10 suetudinem colloqueretur, concilia conventusque hominum .fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius enim rescripserat: sese rem in summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse : proinde, si qua fuisset 15 facultas, ad se cum omnibus copiis veniret. Id ne fieri posset, obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.

20. Divulgato Domitii consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis 20 colloquuntur : obsideri se a Caesare, opera munitionesque prope esse perfectas : ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere: debere se suae salutis rationem habere. Ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem, quae 25 munitissima videretur, occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut manum conserere atque armis dimicare conentur ; post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis, quae ignorabant de L. Domitii fuga cognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt 30 et custodiunt legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire quaeque imperaverit facere et L. Domitium vivum eius potestati tradere.

21. Quibus rebus cognitis Caesar etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod 5 saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent,

tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque asservari iubet. Ipse iis

operibus, quae facere instituerat, milites disponit non certis 10 spatiis intermissis, ut erat superiorum dierum consuetudo,

sed perpetuis vigiliis stationibusque, ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant; tribunos militum et. praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab erup

tionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos 15 exitus asservent. Neque vero tam remisso ac languido animo

quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit. Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur, quid ipsis Corfiniensibus, quid

Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret, qui quosque 20 eventus exciperent.

22. Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur: velle, si sibi fiat potestas, Caesarem convenire. Facta potestate ex oppido

mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, 25 quam in conspectum Caesaris deducatur. Cum eo de salute

sua. [agit;] orat atque obsecrat, ut sibi parcat, veteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit; quae erant maxima: quod per eum in collegium pontificum

venerat, quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat, 30 quod in petitione consulatus erat sublevatus. Cuius oratio

nem Caesar interpellat : se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam digni

tatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. Cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit : quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solatio; adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae 5 durius consulere cogantur. Facta potestate discedit.

23. Caesar, ubi luxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant quinque ordinis senatorii, L. Domitius, P. Lentulus Spinther, L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, 10 L. Rubrius; praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitum Romanorum et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; pauca apud eos loquitur, quod sibi a parte eorum gratia relata non 15 sit pro suis in eos maximis beneficiis : dimittit omnes incolumes. HS. Lx, quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab duumviris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse 20 constabat datamque a Pompeio in stipendium. Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit vil omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum, Frentanorum, Larinatium in Apuliam pervenit.

25 24. Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex novis delectibus ad se cogi iubet; servos, pastores armat atque iis equos attribuit : ex his circiter ccc equites conficit. L. Manlius praetor Alba 30 cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus ; quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius, relicto praetore signa ad

Curium transferunt atque ad eum transeunt. Item reliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt. Reducitur ad eum deprensus ex itinere

N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn. Pompei. Quem 5 Caesar ad eum remittit cum mandatis : quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit, atque ipse Brundisium sit venturus, interesse reipublicae et communis salutis, se cum Pompeio colloqui; neque vero idem profici longo

itineris spatio, cum per alios condiciones ferantur, ac si 10 coram de omnibus condicionibus disceptetur.

25. His datis mandatis Brundisium cum legionibus vi pervenit, veteranis iii et reliquis, quas ex novo delectu confecerat atque in itinere compleverat; Domitianas enim co

hortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat. Reperit 15 consules Dyrrhachium profectos cum magna parte exercitus,

Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti; neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset, quo facilius omne Hadriaticum mare extremis

Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet 20 atque ex utraque parte bellum administrare posset, an inopia

navium ibi restitisset, veritusque, ne ille Italiam dimittendam non existimaret, exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit. Quorum operum haec erat ratio. Qua

fauces erant angustissimae portus, moles atque aggerem ab 25 utraque parte litoris iaciebat, quod his locis erat vadosum

mare. Longius progressus, cum agger altiore aqua contineri non posset, rates duplices quoqueversus pedum xxx e regione molis collocabat. Has quaternis ancoris ex iv angulis

destinabat, ne fluctibus moverentur. His perfectis collo30 catisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebat.

Has terra atque aggere integebat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur ; a fronte atque ab utroque latere cratibus ac pluteis protegebat; in quarta quaque

« PreviousContinue »