Page images
PDF
EPUB

explerent, ut neque subsidia a lateribus summitti neque equites laborantibus usui esse possent. Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passuum circiter CCCC. Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco et propter 5 angustias' iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur. Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant. Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per oppidum crebro summittebantur, ut integri defessis succe- 10 derent. Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut summissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.

46. Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus 15 montem in cohortis faciunt paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt. Summotis şub murum cohortibus ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis facilis est nostris receptus datus. Equitatus autem noster ab utroque latere, etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat, 20 tamen summum in iugum virtute connititur atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. Ita vario certamine pugnatum est. Nostri in primo congressu circiter lxx ceciderunt, in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis xiv, qui propter eximiam virtutem ex 25 inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat; vulnerantur amplius dc. Ex Afranianis interficiuntur T. Caecilius, primi pili centurio, et praeter eum centuriones iv, milites amplius cc.

47. Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique 30 superiores discessisse existimarent: Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum

tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coëgissent; nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent, quod montem gladiis destrictis as5 cendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios

coëgissent atque in oppidum compulissent. Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est, magnis operibus munierunt praesidiumque ibi posuerunt.

48. Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo 10 haec gesta sunt. Tanta enim tempestas cooritur, ut num

quam illis locis maiores aquas fuisse constaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit pontisque ambo, quos C. Fabius fecerat, uno die

interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris 15 attulit. Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent

inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium xxx, neutrum horum transiri poterat, necessarioque omnes his angustiis continebantur. Neque civitates, quae ad Caesaris

amicitiam accesserant, frumentum supportare, neque ii, qui 20 pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus re

verti, neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant. Tempus erat autem difficillimum, quo neque frumenta in herbis erant neque

multum a maturitate aberant; ac civitates exinanitae, quod 25 Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum

Ilerdam convexerat, reliqui si quid fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat; pecora, quod secundum poterat esse inopiae subsidium, propter bellum finitimae civitates longius

removerant. Qui erant pabulandi aut frumentandi causa pro30 gressi, hos levis armaturae Lusitani peritique earum regionum

cetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.

49. At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus, multum ex omni provincia comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. Harum omnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen 5 integra, quo omnino Caesar adire non poterat.

50. Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar reficere pontes; sed nec magnitudo fluminis permittebat neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur; quod illis prohibere erat facile cum ipsius 10 fluminis natura atque aquae magnitudine, tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela iaciebantur ; atque

erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera per· ficere et tela vitare.

.51. Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habe- 15 bant ad Caesarem, ad flumen constitisse. Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo. Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter vi cum servis liberisque; sed nullus ordo, nullum imperium certum, cum suo 20 quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia. Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris; erant legationes civitatum; erant legati Caesaris. Hos omnes flumina continebant. Ad hos opprimendos cum 25 omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur imprudentesque ante missis equitibus aggreditur. Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt. Ii, dum pari certamine res geri potuit, magnum hostium numerum pauci sustinuere; sed, ubi signa legionum 30 appropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum; nacti enim spatium se in

loca superiora receperunt. Desiderati sunt eo die sagittarii circiter cc, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.

52. His tamen omnibus annona crevit ; quae fere res non 5 solum inopia praesentis, sed etiam futuri temporis timore

ingravescere consuevit. Iamque ad denarios l in singulos modios annona pervenerat, et militum vires inopia frumenti deminuerat, atque incommoda in dies augebantur ; et tam

paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se 10 fortuna inclinaverat, ut nostri magna inopia necessariarum

rerum conflictarentur, illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur. Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus

imperabat; calones ad longinquiores civitates dimittebat ; 15 ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.

53. Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant. Multa rumore affingebant, ut paene bellum confectum videretur.

Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum 20 concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant; multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur, alii, ut principes talem nuntium attulisse, alii, ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.

54. Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab 25 Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes

perfici possent, imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae ac prima statumina levi materia fiebant ;

reliquum corpus navium viminibus contextum coriis intege30 batur. Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia

passuum a castris xxii militesque his navibus flumen transportat continentemque ripae collem improviso occupat. Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, com

munit. Huc legionem postea traicit atque ex utraque parte pontem instituit, biduo perficit. Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.

55. Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. 5 Qui inopinantis pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt; alii ut praedae praesidio sint; alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque to cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.

56. Dum haec ad Ilerdam geruntur, Massilienses usi L. 15 Domitii consilio navis longas expediunt numero XVII, quarum erant xi tectae. Multa huc minora navigia addunt, ut ipsą multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt atque hos praemiis pollicitationibus- 20 que incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet. Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D. Brutus. Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant. 25

57. Erat multo inferior numero navium Brutus ; sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant. Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum 30 reliquorumque telorum se instruxerant. Ita cognito hostium adventu suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt. Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime;

« PreviousContinue »