Page images
PDF
EPUB

neque multum Albici nostris virtute cedebant, homines asperi et montani et exercitati in armis ; atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorum pollicitationem

animis continebant, pastoresque Domitii spe libertatis excitati 5 sub oculis domini suam probare operam studebant.

58. Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi nostros eludebant impetusque eorum non excipiebant et, quoad licebat latiore uti spatio, producta

longius acie circumvenire nostros aut pluribus navibus adoo riri singulas aut remos transcurrentes detergere, si possent, contendebant ; cum propius erat necessario ventum, ab scientia gubernatorum atque artificiis ad virtutem montanorum confugiebant. Nostri cum minus exercitatis remi

gibus minusque peritis gubernatoribus utebantur, qui repente 15 ex onerariis navibus erant producti neque dum etiam voca

bulis armamentorum cognitis, tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur; factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant. Itaque,

dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo sin20 gulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et

retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum

hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. Eo die 25 naves Massiliensium cum iis, quae sunt captae, intereunt novem.

59. Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur ; simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur. Illi perterriti vir

tute equitum minus libere, minus audacter vagabantur, alias 30 non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum

haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere pro

iectis sarcinis fugiebant. Postremo et plures intermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari. · 60. Interim Oscenses, et Calagurritani, qui erant cum Oscensibus contributi, mittunt ad eum legatos seseque im- 5 perata facturos pollicentur. Hos Tarraconenses et lacetani et Ausetani et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur. Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent. Pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam 10 cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Maurita- 15 niam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.

61. Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum, fossas pedum triginta in 20 latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt, ne omnino frumento pabuloque intercluderentur, quod multum Caesar equitatu valebat. Itaque constituunt 25 ipsi locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre. Huic consilio suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis generibus quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates victae nomen atque imperium absentis Pompeii timebant, quae in amicitia manserant magnis affectae bene- 30 ficiis eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius. Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant.

Hoc inito consilio toto flumine Hibero naves conquirere et Octogesam adduci iubent. Id erat oppidum positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat xx. Ad eum

locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legio5 nesque duas Aumen Sicorim traducunt castraque muniunt vallo pedum XII.

62. Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine

avertendo huc iam reduxerat rem, ut equites, etsi difficulter 10 atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen

transire, pedites vero tantummodo humeris ac summo pectore exstare et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur. Sed tamen eodem

fere tempore pons in Hibero prope effectus nuntiabatur et 15 in Sicori vadum reperiebatur.

63. Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus copiis Sicorim transeunt et cum duabus legio

nibus, quas superioribus diebus traduxerant, castra iungunt. 20 Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adver

sariorum male haberet et carperet. Pons enim ipsius magnum circuitum habebat, ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire possent. Equites ab eo missi flumen

transeunt et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius 25 castra movissent, repente sese ad novissimum agmen osten

dunt et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.

64. Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio novis30 simos illorum premi vehementer ac nonnumquam sustinere

extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conversos insequi. Totis vero castris milites circulari et

dolere hostem ex manibus dimitti, bellum necessario longius duci; centuriones tribunosque militum adire atque obsecrare, ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret : paratos esse sese, posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus. Quorum 5 studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat. Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse. Hos cum legione una praesidio 10 castris relinquit; reliquas legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum. Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur ; interit tamen nemo. Traducto incolumi exercitu copias instruit 15 triplicemque aciem ducere incipit. Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei nonam consequerentur.

65. Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio con- 20 spexit, nova re perterritus locis superioribus constitit aciemque instruit. Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat : rursus conantes progredi insequitur et moratur. Illi necessario maturius quam constituerant castra ponunt. Suberant enim montes atque a milibus 25 passuum quinque itinera difficilia atque angusta excipiebant. Hos montes intrare cupiebant, ut equitatum effugerent Caesaris praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent. Quod fuit illis conandum atque omni ratione 30 efficiendum; sed totius diei pugna atque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt. Caesar quoque in proximo colle castra ponit.

66. Media circiter nocte iis, qui adaquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis, fit ab his certior Caesar, duces adversariorum silentio copias castris

educere. Quo cognito signum dari iubet et vasa militari 5 more conclamari. Illi exaudito clamore veriti, ne noctu

impediti sub onere confligere cogerentur aut ne ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur, iter supprimunt copiasque in castris continent. Postero die Petreius cum paucis equi

tibus occulte ad exploranda loca proficiscitur. Hoc idem fit 10 ex castris Caesaris. Mittitur L. Decidius Saxa cum paucis,

qui loci naturam perspiciat. Uterque idem suis renuntiat: quinque milia passuum proxima intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera et montuosa ; qui prior

has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi nihil 15 esse negotii.

67. Disputatur in consilio ab Petreio atque Afranio et tempus profectionis quaeritur. Plerique censebant, ut noctu iter facerent : posse prius ad angustias veniri, quam senti

retur. Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Cae20 saris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.

Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere ; nocturnaque proelia esse vitanda, quod perterritus miles in civili dissensione timori magis

quam religioni consulere consuerit. At lucem multum per 25 se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum mili

tum et centurionum praesentiam afferre ; quibus rebus coërceri milites et in officio contineri soleant. Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum : etsi aliquo accepto

detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem 30 petant, capi posse. Haec vincit in consilio sententia, et prima luce postridie constituunt proficisci.

68. Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magnoque circuitu nullo certo itinere

« PreviousContinue »