Page images
PDF
EPUB

exercitum ducit. Nam quae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant, castris hostium oppositis tenebantur. Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae, saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur militesque inermi sublevatique 5 alii ab aliis magnam partem itineris conficerent. Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.

69. Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex 10 castris procurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur : necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti. Erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur. Duces vero eorum consilium suum laudibus ferebant, quod se castris tenuis- 15 sent; multumque eorum opinionem adiuvabat, quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant, ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent. Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, 20 nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret. Conclamatur ad arma, atque omnes copiae paucis praesidio relictis cohor. tibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.

70. Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius 25 angustias montesque occuparent: sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta, ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent, impedimenta totius exer- 30 citus cohortesque in castris relictas servare non possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat. Confecit prior iter Caesar atque ex magnis

rupibus nactus planiciem in hac contra hostem aciem instruit. Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi

constitit. Ex eo loco Iv cetratorum cohortis in montem, 5 qui erat in conspectu omnium excelsissimus, mittit. Hunc magno cursu concitatos iubet occupare, eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinere iugis Octogesam perveniret. Hunc cum obliquo itinere cetrati

peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortis impetum 10 fecit; nec minimam partem temporis equitum vim cetrati

sustinere potuerunt omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.

71. Erat occasio bene gerendae rei. Neque vero id Caesarem fugiebat, tanto sub oculis accepto detrimento 15 perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim cir

cumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur : idque ex omnibus partibus ab eo flagitabatur. Concurrebant legati, centuriones tribunique militum : Ne

dubitaret proelium committere. Omnium esse militum 20 paratissimos animos. Afranianos contra multis rebus sui

timoris signa misisse : quod suis non subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus sustinerent collatisque in unum locum signis conferti neque ordines

neque signa servarent. Quod si iniquitatem loci timeret, 25 datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem, quod certe

inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.

72. Caesar in eam spem venerat, se sine pugna et sine vulnere suorum rem conficere posse, quod re frumentaria 30 adversarios interclusisset. Cur etiam secundo proelio ali

quos ex suis amitteret ? cur vulnerari pateretur optime de se meritos inilites ? cur denique fortunam periclitaretur ? praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio. Movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat: quibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat. Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur; milites vero palam inter se loquebantur, quoniam talis occasio victoriae dimitteretur, etiam cum vellet 5 Caesar, sese non esse pugnaturos. Ille in sua sententia perseverat et paulum ex eo loco degreditur, ut timorem adversariis minuat. Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt. Caesar praesidiis in montibus dispositis omni ad Hiberum intercluso itinere quam proxime to potest hostium castris castra communit.

73. Postero die duces adversariorum perturbati, quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant, de reliquis rebus consultabant. Erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent; alterum, si Tarraconem peterent. Haec 15 consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro. Qua re cognita crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum legionariasque intericiunt cohortis vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt, ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possent. 20 Id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur ipsique perficiundi operis causa longius progrediuntur.

74. Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat. 25 Primum agunt gratias omnes omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent: eorum se beneficio vivere. Deinde imperatoris fidem quaerunt, rectene se illi sint commissuri, et quod non ab initio fecerint armaque cum hominibus necessariis et consanguineis contulerint queruntur. His 30 provocati sermonibus fidem ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt, ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur. Quibus confirmatis rebus se stalim

signa translaturos confirmant, legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt. Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur ; complures5 que tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt

seque ei commendant. Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco. Hi suos notos hospitesque quaerebant, per

quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad 10 Caesarem. Afranii etiam filius adulescens de sua ac parentis

sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat. Erant plena laetitia et gratulatione omnia eorum, qui tanta pericula vitasse, et eorum, qui sine vulnere tantas res con

fecisse videbantur, magnumque fructum suae pristinae leni15 tatis omnium iudicio Caesar ferebat, consiliumque eius a cunctis probabatur.

75. Quibus rebus nuntiatis Afranio ab instituto opere discedit seque in castra recipit, sic paratus, ut videbatur, ut,

quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo 20 ferret. Petreius vero non deserit sese. Armat familiam:

cum hac et praetoria cohorte cetratorum barbarisque equitibus paucis beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat, improviso ad vallum advolat, colloquia

militum interrumpit, nostros repellit a castris, quos deprendit 25 interficit. Reliqui coëunt inter se et repentino periculo

exterriti sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt atque ita se a cetratis equitibusque defendunt castrorum propinquitate confisi seque in castra recipiunt et ab iis

cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur. 30 76. Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos cir

cumit militesque appellat, neu se neu Pompeium, imperatorem suum, adversariis ad supplicium tradant, obsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium. Postulat, ut iurent

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »