Page images
PDF
EPUB

munitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse. Itaque se victos confiteri, orare atque obsecrare, si qui locus misericordiae relinquatur, ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeant. Haec quam potest demississime et sub- 5 iectissime exponit.

85. Ad ea Caesar respondit: Nulli omnium has partis vel querimoniae vel miserationis minus convenisse. Reliquos enim omnis officium suum praestitisse: se, qui etiam bona condicione et loco et tempore aequo confligere noluerit, 10 ut quam integerrima essent ad pacem omnia; exercitum suum, qui iniuria etiam accepta suisque interfectis, quos in sua potestate habuerit, conservarit et texerit ; illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint; qua in re omnium suorum vitae consulendum putarint. Sic 15 omnium ordinum partis in misericordia constitisse: ipsos duces a pace abhorruisse; eos neque colloquii neque indutiarum iura servasse et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime interfecisse. Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arro- 20 gantia accidere soleat, uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint. Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae; sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint, velle dimitti. 25 Neque enim vi legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam, neque tot tantasque classis paratas, neque summissos duces rei militaris peritos. Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium 30 desiderarit. Omnia haec iam pridem contra se parari: in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens

5

tot annis obtineat; in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur; in se etiam aetatis excusationem nihil valere, cum superioribus bellis probati ad obtinendos exercitus evocentur ; in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper imperatoribus, ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe sine ignominia domum revertantur exercitumque dimittant. Quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum: neque nunc id agere, 10 ut ab illis abductum exercitum teneat ipse, quod tamen sibi difficile non sit, sed ne illi habeant, quo contra se uti possint. Proinde, ut esset dictum, provinciis excederent exercitumque dimitterent; si id sit factum, se nociturum nemini. Hanc unam atque extremam esse pacis condi15 cionem.

86. Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit, ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent. Nam cum de loco et tempore eius rei controversia inferretur, 20 et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur. Paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum, res huc deducitur, ut ei, qui habeant domicilium aut pos25 sessionem in Hispania, statim, reliqui ad Varum flumen dimittantur; ne quid eis noceatur, neu quis invitus sacramentum dicere cogatur, a Caesare cavetur.

87. Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur. Addit etiam, ut, 30 quod quisque eorum in bello amiserit, quae sint penes milites suos, iis, qui amiserant, restituatur; militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit. Quascumque postea controversias inter se milites habuerunt, sua sponte

ad Caesarem in ius adierunt. Petreius atque Afranius, cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitaretur, cuius illi diem nondum venisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postularunt, eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt. Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa 5 II legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se spatio castra facerent, eique negotio Q. Fufium Calenum legatum praeficit. Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.

10

[blocks in formation]
[ocr errors]

Page 1, line 1, chap. 1. Litteris a C. Caesare. The last chapter of the Bellum Gallicum' (which is defective only by a few lines) brings the history up to the point where the Bellum Civile' begins. We learn from Hirtius and other authorities how the republican party, headed, for the time, by the versatile Curio, had tried to carry a motion in the Senate that the great competitors Cn. Pompeius and C. J. Caesar should both disband their armies, and return to a private station. Pompeius refused to comply with this demand; and, at the head of the extreme party, began forming at Capua an army to oppose Caesar; the nucleus of which was to be the first legion, which he had lent to Caesar and now demanded back, and the fifteenth, which the Senate had required from Caesar as his contingent for a Parthian war. At the same time earnest attempts were made to cancel the agreements which Pompeius had formed with Caesar, according to which Caesar's government of Gaul was to last technically till the beginning of A.U.c. 705, really till the beginning of A.U.C. 706; as it would be impossible to send out his successor till the latter year. Meanwhile Caesar was to be allowed, without presenting himself at Rome, to sue for the consulship for A.U.c. 706. Once in office, it would not be difficult for him to re-organise the party of progress in the city, and so to carry on his noble and truly patriotic task of creating a free and united Italy, with its heart vibrating in unison with that of Rome, alive with municipal institutions, steady and energetic with restored agriculture and free labour.

« PreviousContinue »