Page images
PDF
EPUB

e civitate tollatur, libera comitia atque omnis respublica senatui populoque Romano permittatur. Haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sanciantur, aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere; fore, uti per colloquia omnes controversiae componantur..

10. Acceptis mandatis Roscius cum Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit: postulata Caesaris renuntiat. Illi deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos mittunt; quorum haec erat summa: Caesar in Galliam reverteretur, Arimino excederet, exercitus 10 dimitteret; quae si fecisset, Pompeium in Hispanias iturum. Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.

11. Erat iniqua condicio postulare, ut Caesar Arimino ex- 15 cederet atque in provinciam reverteretur, ipsum et provincias et legiones alienas tenere; exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere; polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire; ut, si peracto consulatu Caesaris non profectus esset, nulla tamen mendacii religione 20 obstrictus videretur. Tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus v Arretium mittit; ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit; Pisaurum, Fanum, Anconam singulis co- 25 hortibus occupat.

12. Interea certior factus Iguvium Thermum praetorem cohortibus v tenere, oppidum munire omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem, Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit. Cuius 30 adventu cognito, diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium

voluntate Iguvium recipit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibus Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur. Quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno 5 circummissis senatoribus habebat.

13. Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt: docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Cae

sarem imperatorem, bene de republica meritum, tantis rebus 10 gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat ra

tionem posteritatis et periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti

milites consistere coëgerunt. Commisso proelio deseritur a 15 suis Varus: nonnulla pars militum domum discedit; reliqui

ad Caesarem perveniunt, atque una cum iis deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. At Caesar milites Attianos collaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit 20 gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.

14. Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasit, ut, cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniam Pompeio ex senatusconsulto profer

endam, protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret. 25 Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites.

falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare ac

ceptas in Apulia hibernorum causa disposuerat. Delectus 30 circa urbem intermittuntur : nihil citra Capuam tutum esse

omnibus videtur. Capuae primum sese confirmant et colligunt, delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt; gladiatoresque, quos ibi Cae

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

sar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis confirmat atque his equos attribuit et se sequi iussit; quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campaniae custodiae causa distribuit.

15. Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant. Etiam Cingulo, quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt quae- 10 que imperaverit se cupidissime facturos pollicentur. Milites imperat: mittunt. Interea legio xi Caesarem consequitur. Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther x cohortibus tenebat: qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido cohortesque secum abducere 15 conatus a magna parte militum deseritur. Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa. A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur, milites ab eo accipit, ipsum dimittit. Item ex finitimis regionibus 20 quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis; in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus, quas ibi in praesidio habuerat, excipit; quibus coactis XIII efficit. Cum his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit Caesaremque adesse cum legioni- 25 bus duabus nuntiat. Domitius per se circiter xx cohortes Alba et Marsis et Pelignis, finitimis ab regionibus coëgerat.

16. Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet; ipse unum diem ibi rei frumentariae causa moratus Corfinium 30 contendit. Eo cum venisset, cohortes quinque praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant, qui erat ab oppido milia passuum circiter III. Ibi cum antecursoribus

« PreviousContinue »