Page images
PDF

THE COMMENTARIES

OF

C. JULIUS CAESAR

THE CIVIL WAR
BOOK I

EDITED BY

CHARLES E. MOBERLY, M. A.

Assistant Master in Rugby School

[ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][graphic][merged small]

ADVERTISEMENT.

The following Extract from Caesar's Bellum Civile has been published at the request of friends, in anticipation of the complete edition.

The matter prefatory to the history will be found in the first note to Chapter I.

V

C. IULII CAESARIS

DE BELLO CIVILI

COMMENTARIUS PRIMUS.
B.C. 49. A.U.C. 705.

Passage of the Rubicon. Occupation of Italy. War with Afranius
and Petreius in Spain.

1. Litteris a C. Caesare consulibus redditis aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione, ut in senatu recitarentur; ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit. Referunt consules de republica infinite. L. Lentulus consul senatui reique publicae se non defuturum 5 pollicetur, si audacter ac fortiter sententias dicere velint; sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur, ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum: habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In 10 eandem sententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo reipublicae non deesse, si senatus sequatur; si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium, si postea velit, senatum imploraturum.

B

« PreviousContinue »