Page images
PDF
EPUB

potestatem. XXXVII. At non numquam bonos exitus habent 89 boni. Eos quidem arripimus attribuimusque sine ulla ratione dis immortalibus. At Diagoras cum Samothracam venisset,

åbeos ille qui dicitur, atque ei quidam amicus Tu, qui deos 5 putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot

tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portum que salvi pervenerint?', 'Ita fit', inquit; ‘illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fece

runt in marique perierunt.' Idemque, cum ei naviganti 10 vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non

injuria sibi illud accidere, qui illum in eandem navem recepissent, ostendit iis in eodem cursu multas alias laborantes quaesivitque, num etiam in iis navibus Diagoram vehi crederent.

Sic enim res se habet, ut ad prosperam adversamve fortunam, 15 qualis sis aut quem ad modum vixeris, nihil intersit. Non 90

animadvertunt, inquit, omnia di, ne reges quidem. Quid est simile ? Reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; XXXVIII. at deo ne excusatio quidem est inscientiae.

Quem vos praeclare defenditis, cum dicitis eam vim deorum 20 esse, ut, etiamsi quis morte poenas sceleris effugerit, expe

tantur eae poenae a liberis, a nepotibus, a posteris. O miram aequitatem deorum! Ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus

deliquisset? 25 Quinam Tantalidarum internecioni modus

paretur? aut quaenam umquam ob mortem Myrtili

poenis luendis dabitur satias supplici? Utrum poëtae Stoicos depravarint, an Stoici poëtis dederint 91

auctoritatem, non facile dixerim ; portenta enim ab utrisque et 30 flagitia dicuntur.

Neque enim, quem Hipponactis iambus

14 res se,

2 arripimus APV1BCEPBO, ascribimus APVOxf. MNRV. 3 Samothracam ABCVIB, samothracum P, samothraciam V? Oxf. +, somotraciam E.

4 άθεος Manut. Mu., atheus mss generally, Or. Ba., atheos Sch. amicus om. Al, in brackets Or. Ba. 6 multi [ABE V] Oxf., multis CPV1 BLO. se res Sch.

21 a nepotibus [EPV]0, ac nep. ABCBR Oxf. a posteris [ACEP]B1V1B, ac post. BPVPCRV Oxf. 22 civitas ulla, ulla civitas Sch. 25 internecioni BCPEPVBR Sch. Mu., internicioni A Or. Ba., interlectioni C1 internectioni Oxf. V. 27 satias A'BV'L, satietas APCEV BHC.

laeserat, aut qui erat Archilochi versu vulneratus, a deo immissum dolorem, non conceptum a se ipso, continebat; nec, cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus, a deo causam requirimus, cum culpae paene vocem audiamus; nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab 5 Aesculapio datam judico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam. Critolaus, inquam, evertit Corinthum, Karthaginem Has

drubal. Hi duo illos oculos orae maritimae effoderunt, non iratus 92 aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus. XXXIX. At 10

subvenire certe potuit et conservare urbes tantas atque tales ; vos enim ipsi dicere soletis nihil esse, quod deus efficere non possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi, moveri mutarique posse. 15 Neque id dicitis superstitiose atque aniliter, sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem et commutabilem, ut nihil sit, quod non ex ea quamvis subito fingi convertique possit; ejus autem universae fictricem et moderatricem divinam esse provi- 20 dentiam; hanc igitur, quocumque se moveat, efficere posse,

quicquid velit. Itaque aut nescit, quid possit, aut neglegit res 93 humanas aut, quid sit optimum, non potest judicare. Non

curat singulos homines '. Non mirum : ne civitates quidem. Non eas? ne nationes quidem et gentes. Quodsi has etiam 25 contemnet, quid mirum est omne ab ea genus humanum esse contemptum ? Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi, idem vultis a dis immortalibus hominibus dispertiri ac dividi somnia ? Idcirco haec tecum, quia vestra est de somniorum veritate sententia. Atque idem etiam vota suscipi 30 dicitis oportere. Nempe singuli vovent, audit igitur mens

8 Karthaginem see above $ 42. 9 Hasdrubal MR+, Asdrubal XB+. 10 aliqui (ABCEV'], alicui PV?UTMV Oxf., aliquis HR. deus Lamb. with Reg. and Fa. of Moser, deum ass generally. 17 materiam [BP], materia ACEVB Oxf. 21 hanc V? Oxf. [P], haec ABCE V HBO. 22 neglegit, neclegit A (and above & 89). 24 ne civitates edd., nec civitates mss. 25 non eas ? mss Sch. Or. Ba., non modo eas Mu., si non eas Madv. 29 dividi somnia (ABCEP], dividis omnia Vi, dividi omnia VạMNCRVH.

divina etiam de singulis. Videtis ergo non esse eam tam occupatam, quam putabatis ? Fac esse distentam, caelum versantem, terram tuentem, maria moderantem; cur tam multos deos nihil

agere et cessare patitur? cur non rebus humanis aliquos 5 otiosos deos praeficit, qui a te, Balbe, innumerabiles explicati

sunt? Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut eam tollerem, sed ut intellegeretis, quam esset obscura et quam difficiles explicatus haberet.

XL. Quae cum dixisset, Cotta finem. Lucilius autem, 94 10 Vehementius, inquit, Cotta, tu quidem invectus es in eam

Stoicorum rationem, quae de providentia deorum ab illis sanctissime et providentissime constituta est. Sed quoniam advesperascit, dabis nobis diem aliquem, ut contra ista dicamus.

Est enim mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum 15 templis atque delubris proque urbis muris, quos vos, pontifices,

sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare potero, nefas judico. Tum Cotta : Ego vero et opto redargui 95

me, Balbe, et ea, quae disputavi, disserere malui quam judicare 20 et facile me a te vinci posse certo scio. Quippe, inquit Velleius,

qui etiam somnia putet ad nos mitti ab Jove, quae ipsa tamen tam levia non sunt, quam est Stoicorum de natura deorum oratio. Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio

Cottae disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem 25 videretur esse propensior.

6 ut, uti B.

10 in eam CE, ineram (with r erased) A, in eram BP (supersc. istam) Vi, in meram V2 Oxf MRV, in aream istam I, in aeram istam L. 12 providentissime (ACPV), prudentissime BE.

FRAGMENTA.
EX LIBRO DE NATURA DEORUM TERTIO.

1. Lactant. Inst. Div. II 3. 2. Intellegebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset, quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis exstinguat.

2. Lactant. Inst. Div. II 8. 10. Cicero de natura deorum disputans sic ait: Primum igitur non est probabile eam materiam rerum, unde orta sunt omnia, esse divina providentia effectam, sed habere et habuisse vim et naturam suam. Ut igitur faber, cum quid aedificaturus est, non ipse facit ma- 10 teriam, sed ea utitur, quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. Quodsi non est a deo materia facta, ne terra quidem et aqua et aër et ignis a deo factus est.

15 3. Maii vett. interpr. Virg. p. 45 ed. Med....apud Ciceronem de natura deorum LT, ubi de Cleomene Lacedaemonio.

4. Diomedes I p. 313. 10 Keil. Cicero de deorum natura tertio : homines omnibus bestiis antecedunt.

EX LIBRIS INCERTIS. 5. Serv. ad Verg. Aen. III 284. Tullius in libro de natura 20 deorum tria milia annorum dixit magnum annum tenere.

6. Serv. ad Verg. Aen. III 600. Cicero spiritabile dixit in libris de deorum natura.

7. Serv. ad Verg. Aen. VI 894. Per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt et duriores ceteris membris ; nam 25 frigus non sentiunt, sicut etiam Cicero dixit in libris de natura deorum.

1. 17. LT, so Mai, understanding it to mean Liber Tertius, but he is doubtful whether it should not be read IT (for item). Keil (Probi in Verg. Buc. et Georg. Comm. p. 95) has no doubt that IT is the true reading. As it is difficult to see the appropriateness of item, I should rather conjecture the numeral 11 or III. Or. Ba. and Mu. read IT without remark.

1. 22. spiritabile, spiritale Thilo and Hagen.

[graphic]

COLLATIONS OF ENGLISH MSS.

[Reprinted from Vol. II.)

As in my former volume, I have printed in full Mr Swainson's collation of the Burney MS (B), but have only given selected readings from his other collations, with occasional additions from my own inspection of the Museum Mss. I have also given the more important readings for O U and Y collated by myself, and a full collation of the Merton Ms (called 'Oxf. o' in the former volume, here simply

Oxf.'). I have further compared any readings of Orelli's or Heindorf's mss which, without being of sufficient importance to print under the text, were yet of interest as throwing light on the relation between different mss, e.g. between B and Orelli's C, between Cod. Glog. (G) and H, Cod. Red. and N, above all between Oxf. and Orelli's V. In all such cases I have printed the reference to the foreign ms in square brackets. For the sake of convenience I subjoin an explanation of symbols.

B. Burney ms no. 148, of the 13th century.
H. Harleian ms 2465, late 15th cent.
I. Harl. ms 2511, 15th cent.
L. Harl. ms 4662, late 15th cent.
M Harl. ms 5114, latter part of 15th cent.
N. Additional mss 11932, middle of 15th cent.
0. Additional mss 19586, end of 14th cent.
C. Cambridge ms 790 Dd. xii. 2, 15th cent.
R. Roman edition of 1471.
V. Venice edition of 1471. V. Corrections in the Grylls copy.
U. Codex Uffenbachianus, 15th cent., belonging to S. Allen, Esq.

Y. Another 15th century codex belonging to Mr Allen.
Oxf. The Merton ms of the 12th cent.

« PreviousContinue »