Page images
PDF
[ocr errors]

Fama malum gravius quam res trahit. Ap tibi abunde
Personam satis est, non illud, quidquid ubique 60
Officit, evitare ? Bonam deperdere famam,
Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter-
Est in matrona, ancilla peccesve togata ?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, penas dedit usque superque 65
Quam satis est pugnis cæsus ferroque petitus,
Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
Huic si mutonis verbis mala tanta videntis
Diceret hæc animus : Quid vis tibi ? Numquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira ?
Quid responderet ? Magno patre nata puella est.
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suæ, tu si modo recte
Dispensare velis ac non fugienda petendis

75
Immiscere. Tuo vitio rerumne labores,
Nil referre putas ? Quare ne poniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris
Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos, 80
Sit licet hoc, Cerinthe, tuum, tenerum est femur aut crus
Rectius, atque etiam melius persæpe togatæ est.
Adde huc quod mercem sine fucis gestat, aperte.
Quod venale habet ostendit, nec si quid honesti est
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est : ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt, ne, si facies ut sæpe decora
Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsäa cæcior illa

[ocr errors]
[ocr errors]

73. pugnantia istis, the contrary to this.' Cp. pugnantia secum, Sat. 1. i. 102.

[ocr errors]

Quæ mala sunt spectes. O crus! o brachia ! verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronæ præter faciem nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata, nam te
Hoc facit insanum, multæ tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones parasitæ,
Ad talos stola demissa et circumdata palla,
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem. 100
Altera, nil obstat; Cois tibi pæne videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi ;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante
Quam mercem ostendi ? “Leporem venator ut alta 105
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,”
Cantat et apponit, “ Meus est amor huic similis : nam
Transvolat in medio posita et fugientia captat.”
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque æstus curasque graves e pectore pelli ?
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest et inane abscindere soldo ?
Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula ? num esuriens fastidis omnia præter
Pavonem rhombumque ? tument tibi cum inguina, num si
Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi ?
Non ego ; namque parabilem amo venerem facilemque.
Illam “Post paulo :” “ Sed pluris : ” “Si exierit vir ” 120
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quæ neque magno
Stet pretio neque cunctetur, cum est jussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa

110

115

[ocr errors]
[blocks in formation]

Nec magis alba 'velit, quam dat natura, videri.
Hæc ubi supposuit dextro corpus mihi lævum,
Ilia et Egeria est ; do nomen quodlibet illi,
Nec vereor ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mi.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est ; Fabio vel judice vincam.

[blocks in formation]

SATIRA III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret ; si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret Io Bacche ! modo summa

[ocr errors]

| 4. qui posset, 'who might have, SAT. III.

not who might.' 3. Sardus ille Tigellius. The 5. patris. i. e. his adopted father, Schol. quotes a satiric verse (a scazon Julius Cæsar. lambic) upon him :

| 6. collibuisset, compound of liSardi Tigellî putidum caput venit. bet, used by Cic. N. D. i. 38. ; Ad See Cic. Ad Fam. vii. 24. (The pro- Fam. xv. 16. ; with a nom. c. by verb Sardi venales dates from B.C. Sallust, Cat. 51. 176, when Sardinia was subdued by ab ovo ad mala, “from the beT. S. Gracchus.) He is spoken of in ginning to the end of dinner ;' intethe last Sat. v. 3. as recently dead. gram famem ad ovum affero, Cic. Ad Observe the imperf. habebat in this Fam. ix. 20. sense.

| mala and bellaria (fruits and conIlle, 'quasi de noto ;' v. Sch.: as fectionery) were brought in at desour old writers would express it, sert. (See Becker's Gallus, exc. i. your S. Tigellius.' So hic in Sat. 11. sc. ix. p. 361.) jii. 30.

| 7. citaret. Cp. Cic. De Orat. i. 59.

Voce, modo hac resonat quæ chordis quatuor ima.
Nil æquale homini fuit illi: sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem, persæpe velut qui

10
Junonis sacra ferret ; habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos ; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens; modo Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga, quæ defendere frigus
Quamvis crassa queat. Decies centena dedisses 15
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat. Nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi : Quid tu ?
Nullane habes vitia ? Immo alia et fortasse minora. 20
Mænius absentem Novium cum carperet: Heus tu,
Quidam ait, ignoras te ? an ut ignotum dare nobis
Verba putas? Egomet mi ignosco, Mänius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari,
Cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,

25

[ocr errors]
[ocr errors]

Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius ? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis
Naribus horum hominum; rideri possit eo quod
Rusticius tonso toga defluit et male laxus
In pede calceus hæret: at est bonus, ut melior vir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. Denique te ipsum
Concute, num qua tibi vitiorum inseverit olim
Natura aut etiam consuetudo mala ; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc prævertamur, amatorem quod amicæ
Turpia decipiunt cæcum vitia, aut etiam ipsa hæc
Delectant, veluti Balbinum polypus Hagnæ.

35

[ocr errors]
« PreviousContinue »