Page images
PDF
[ocr errors]

Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui
Crustis et pomis viduas venentur avaras
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
Multis occulto crescit res fenore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri :
Idem eadem possunt horam durare probantes ?
Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amoenis,
Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
Festinantis heri; cui si vitiosa libido
Fecerit auspicium : Cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est :
Nil ait esse prius, melius nil cælibe vita ;
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quid pauper ? Ride : mutat conacula, lectos,
Balnea, tonsores, conducto navigio æque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inæquali tonsore capillos
Occurri, rides ; si forte subucula pexæ
Trita subest tunicæ vel si toga dissidet impar,
Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit.
Æstuat et vitæ disconvenit ordine toto,

[ocr errors][ocr errors]

77. conducere publica. To con- Teanum. A town of the Sidicini tract for and undertake public offices; in Campania. The sense is : You to farm the public revenues. In the will have to go and build inland for same sense Cicero (Paradox. 6.) uses him to-morrow, instead of a marine

publicis sumendis.' Cp. Juven. iii. villa.' 31. (speaking of private and public 89, bene esse. Carm. III. xvi. 43.; contracts):

Sat. 11. ii. 120. Quis facile est ædem conducere, flu- | 90. Sat. 11. iii. 71. mina, portus,

91. cænacula. “His garrets.' Siccandam eluviem, portandum ad

- quem tegula sola tuetur busta cadaver.

A pluviâ molles ubi reddunt ova 79. vivaria. Cp. the parallel me columbæ. taphor cetaria in Sat. II. v. 44.

Juv. iii. 201. 84. Carm. in. i. 33.

94. curatus. Al, curtatus. i. e. 86. fecerit auspicium. i. e. 'if cropped. his idle fancy prompts.'

| 95. See Sat. 1. jii. 31.

100

Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis ?
Insanire putas sollemnia me neque rides,
Nec medici credis nec curatoris egere
A prætore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
De te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives,
Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum;
Præcipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

105

EPISTOLA II.

AD LOLLIUM. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi ; Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid

non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Græcia Barbariæ lento collisa duello, Stultorum regum et populorum continet æstus. Antenor censet belli præcidere causam. Quid Paris ? Ut salvus regnet vivatque beatus, 10 Cogi posse negat. Nestor componere lites Inter Peliden festinat et inter Atriden;

101. insanire sollemnia. Cp. Sat. 11. jji. 120. (i. e. What I consider

Er. II. madness, you call ordinary con- 1. maxime. i. e. maxime natu.' duct.")

Cp. Virg. Æn. iii. 107. The eldest 102. curatoris egere. So Jur. son of the M. Lollius of Carm, I. ix. xiv. 288.

| 4. Chrysippo et Crantore. i. e. 104. cum sis, etc. i. e. 'though than any philosopher, whether Stoic you take so much notice and care of or Academic.'

19. Hom. Il. 7. 347. 106. So Sat. 1. iji. 124. sqq. 12. inter ... inter. Sat. 1. vii.

112.

me.'

20

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
Qui domitor Trojæ multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per æquor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circæ pocula nosti;
Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopæ, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus æquo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et
Ad strepitum citharæ cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones :

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ut te ipsum serves, non expergisceris ? Atqui,
Si noles sanus, curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur,
Quæ lædunt oculum, festinas demere; si quid
Est animum, differs curandi tempus in annum ?
Dimidium facti, qui cæpit, habet : sapere aude ;
Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam,
Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille
Labitur et labetur in omne volubilis ævum.
Quæritur argentum puerisque beata creandis
Uxor, et incultæ pacantur vomere silvæ :
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
Non domus et fundus, non æris acervus et auri
Ægroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas. Valeat possessor oportet,
Si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit, juvat illum sic domus et res,
Ut lippum pictæ tabulæ, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentes.
Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis, acescit.
Sperne voluptates ; nocet empta dolore voluptas.
Semper avarus eget ; certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis;
Invidia Siculi non invenere tyranni
Majus tormentum. Qui non moderabitur iræ

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

'Tylela mpeoblota pardpwv. aude. A word expressive of mo- | 50. uti. Sat. II. iii. 109. ral courage. Cp. fortis, Ep. I. vi. I 52. fomenta. Epod. ii. 17.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est : aniumum rege, qui nisi paret,
Imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam, qua monstret eques ; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu. Quod si cessas aut strenuus anteis,
Nec tardum opperior nec præcedentibus insto.

[ocr errors]

EPISTOLA III.

AD JULIUM FLORUM.
JULI Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
An freta vicinas inter currentia turres,
An pingues Asiæ campi collesque morantur ?

60. Infectum volet. Cp. Xen.,

EP. III. Mem. II. vi. 23.: Thv öpyny KWAVELV eis TÒ MET Queano óuevo v 2. Claudius. Tiberius Claudius apoiéval,

Nero, afterwards the Emperor Tibepænas odio festinat, while he is rius. ' He was sent, B.c. 20., to the eager for satisfaction to his enmity.' East, to place Tigranes on the throne odio, dat. c.

of Armenia. See below, Epist. xii. 63. compesce. Carm. l. xvi. 22. 27. 64. magister, 'the trainer.' | 3. Thraca. A form used also by tenerâ cervice. Cp. “molli collo :' Virgil, Æn. xii. 335.; and again, Virg. Geo. iii. 204, and e contr. Ov. Epist. 1. xvi. 13. Trist. 1 iv. 13.:

| 4. turres. "Seston et Abydon,' non proficientia rector (the rider) };

Oroficientia rector (the rider.Sch.—The mention of these counCervicis rigidae frena remittit equo. I tries is adapted in its order to the

route of Tiberius.

« PreviousContinue »